I, Distinctio 23, A. 1, Q. 2
I, Distinctio 23, A. 1, Q. 2
Utrum in divinis nomine substantiae et subsistentiae convenienter utendum sit.
Secundo quaeritur, utrum nomen substantiae dici debeat in divinis vel etiam subsistentiae. Et quod sic, videtur.
1. Augustinus libro quinto de Trinitate: "Deus absque ulla dubitatione dicitur substantia , vel si f melius appellatur, essentia"
2. Item , tam Boethius ' quam Augustinus de Trinitate dicunt, quod aliorum nominum genera, ut magnitudo, bonitas etc, transeunt in substanliam: si €rgo substantia non Iransit in aliud, constat substan- tiae nomen proprie dici ; nam si non proprie , aeque bene diceretur, quod substantia transit in alia, sicut e converso.
3. Item, ratio substantiae secundum Philoso- phum ' est quod est em per se ; sed solus Deus propriissime est ens per se : ergo nomen substantiae propriissime est in Deo.
4. Item, ratio substantiae secundum Augusti- num â– est dici ad se et absolute; sed ibi est proprie dici ad se, ubi nulla est dependentia: ergo si hoc est in Deo, ergo etc.
Contra: 1. Augustinus septimo de Trinitate': Ad opposi- "Inconveniens est dicere de Deo , quod substet bo- nitati suae" ; sed si de bonilate , eadem ratione et de qualibet proprietate : ergo , simpliciter lo- quendo , inconveniens est dicere , ipsum esse sub- stantiam.
2. Item , Boethius in libro de Trinitate * : "Deus non est substantia, sed supra omnem substantiam": ergo hoc nomen substantia proprie est in creaturis et non in Deo.
3. Item , hoc ipsum videtur ratione : quia " omne quod substat, habet aliquid inhaerens; sed in Deo non est inhaerens neque inhaerentia : ergo nec substantia.
4. Item , omne quod substat alii ^ , componitur illi ; ergo ubi non est compositio nec nomen compo- sitionis, ibi nec nomen substantiae: ergo cum in di- vinis non sit compositio, patet etc.
Conclusio
Substantia, quatenus dicit stare per se, non per aliud, proprie dicitur in divinis; quatenus dicit substare accidenti inhaerenti, non admittitur; quatenus dicit substare sive alii distinguenti sive alii perficienti, recipitur , sed magis propter imperfectionem nostri intellectus quam secundum proprietatem divini esse.
Respondeo : Dicendum , quod nomen substantiae Disiinciio i. a duplici proprietate potest dici, videlicet a per se stando, non per aliud; et ' sic proprie est in divinis, conciusio i. et magis etiam proprie quam in creaturis; vel a sub- stando alii vel aliis , et hoc est ° tripliciter : vel subdisun- alii inhaerenti , et sic falso et improprie dicitur in divinis, quia proprietates in divinis non simtconciusios. accidentes nec inhaerentes; vel alii distinguenti , et sic dicitur in divinis non omnino improprie nec conciniio 3. omnino proprie , quia proprietas illa non inhaeret , sed distinguit ° , et ideo non facit subsistere sive subslare, quasi sub alio stare, sed existere, quasi ab alio esse — et hinc est, quod Richardus dicit in libro de Trinitate '°, quod "melius dicitur existen- tia quam substantia" — vel quia^subslat alii ut pcr- ficienti , et sic dicitur res naturae substare re- conciusio i. spectu essentiae. Et iste modus magis est circa no- strum intelligere quam circa divinum esse, quia ", sicut patebit in sequenti problemate, ex nostro intel- lectu evenittalis modus dicendi , non ex proprietale divini esse.