Text List

I, Distinctio 24, A. 1, Q. 1

I, Distinctio 24, A. 1, Q. 1

Utrum hoc nomen unus positive, vel privative dicatur in divinis.

Quod autem ' dicatur privative in omnibus, lioc videtur :

1. Per eius rationem. Nam Pliilosophus ' dicit, Ad oppo- quod ummt est quod non dividitur ; sed ista ratio '"""' data est per privationem: ergo unum dicitur pri- vative.

2. Item, Commentator dicit super Melapliysicara ^ quod unum et multa opponuntur sicut privatio et habitus , quia unum dicit privationem , multitudo di- cit habitum ; quod si verum est, unum non tantum in Deo, sed etiam in omnibus dicitur privative.

3. Item, hoc ipsum videtur ratione, quia unum opponitur ei quod est multa: aut ergo contradicto- rie, aut contrarie, aut privative, aut relative. Non contradictorie ; hoc patet. Iterum * nec relative, quia relativa sunt simul, et unum dependet ab alio mu- tuo; sed unum non dependet a multis. Non contra- rie, quia unum contrariorum non est alterius prin- cipium : sed unum est principium multorum ' : ergo per locum a divisione opponitur privative. Sed con- stat , quod multa dicit positionem : ergo unum non dicit nisi privationem °.

4. Itera, quod in Deo specialiter dicatur priva- tive. videtur, quia unura, secundum quod dicitur positive, est principiura multitudinis et quantitatis ': sed in Deo nulla est quantitas : ergo nec unum po- sitive dicitur.

0. Item, hoc ipsum videtur, quia, si Deus est positive unus et lapis unus , ergo Deus et lapis sunt duo: ergo Deus et creatura constituunt numerum : et si hoc , Deus est pars numeri , quod supra im- probatum est °. Si dicas, quod non sequitur, quia unum non dicitur univoce; illud enim " nihil est, ut videtur; quia, si aliquid ponit, cum istud etiam possit convenire creaturae, ad minus analogice, et secundura analogiam attendalur numeratio, ut cum dicitur: huraanitas et albedo sunt duae essentiae: ergo hoc non solvit.

Contra: 1. Ab eodem habet aliquid esse et meFundamenta. unum^° , quoniam forma, quae dat esse, dat esse dislinctum; si ergo ens non dicitur privative, sed positive , pari ratione nec unimi de aliquo dicitur privative.

2. Item, quod sonat in coraplementum sonat in habitum , non in privationera ; sed unum sonat in compleraentum , quia quanto aliquid perfectius, tanto raagis accedit ad unitatem": ergo unnra non dicitur privative.

3. Item , si unum est privativum , constat quod non nisi ' multitudinis. Sed contra : nulla privatio antecedit habitum naturaliter - ; sed unum naturali- ter antecedit mnlta: ergo unum non est privatio.

4. Item , nulla privatio constituit suum habitum nec salvatur in illo; sed unum salvatur in multis et illa constituit ": ergo non opponitur ut privatio: non ergo accipitur privative.

CONCLUSIO.

Unum in Deo dicitur solummodo positive, et non privative; in creaturis vero aliquando positive, aliquando privative etiam secundum rem.

Respondeo : Dicendum , quod quorundam opinio fuit, et Magistri principaliter , quod , quidquid sit de hoc- nomine unum in creaturis , in Deo non dicitur positive, sed privative, ut dicit in littera et assu- mit auctoritatem ab Hilario ; quamvis Hilarius non dicat expresse, nisi quod horum nominum usus in Deo inventus est magis causa privandi quam aliquid ponendi. Et ratio sua fuit, quia unum, positivedi- ctum , est principium quantitatis et numeri ; Deus autem non habet in se quantitatem nec in se est nu- merabilis nec alii connumerabilis.

Sed quamvis haec positio probabilis videatur *, tamen communiter non tenetur. Et ratio huius est, quia, cum unum multo completius sit in Deo quam in creaturis , multo fortius ibi dicitur positive. Et rursus, cum omnis unitas ad primam unilatem re- ducatur, et non est reductio habitus ad privationem, necesse est , quod unus ^ in Deo aJiquid ponat.

Et propterea.dicendum , quod est loqui de hoc nomine unus in creaturis quantum ad rem intel- lectam, vel quantum ad rationem intelligendi. Si ioquamur quantum ad rationem intelligendi, sic dico. quod dicitur privative; unde et ratio eius assigna- conoiusio tur per privationem divisionis sive multitudinis. Et hoc est , quia unum est primum , et prima non ha- bent intelligi a nobis neque notificari nisi per poste- riora; et inde est, quod privative dicitur ^ Unde uni- tas in substantia, vel quantitate, vel qualitate, quia habet aliquid prius, per quod possit intelligi, di- citur positive, ut identitas, aequalitas, similitudo, et eorum opposita privative'.

Si autem loquamur quantum ad rem intellectam, sic unum habet respectum ad materiam, et habet snbdist respectum ad formam. Ratione respectus ad mate-''"'' riam est in se indivisum, tamen potentia divisibile est ; et quia potentia materialis se habet per mo- dum privationis, similiter et unum. Ratione respe- ctus ad formam, quae dat esse distinctum et limi- tatum, sic dicit positionem ^ Quoniam igitur in Deo unum est omnino secundum formam, in creaturis attenditur et secundnm formam et secundum mate- riam, hinc est, quod in Deo solura positive, in crea- concio turis aliquando accipitur positive, aliquando priva- ''"°°'''''' live etiam ' secundum rem.

\. Ad illud ergo quod obiicitur primo, qnod sojmio ( definitur sive notificatur privative; patet responsio , ''°"'"™ quia secundura rationem sui norainis, eo quod pri- mum, sic debet notiflcari.

2. Ad illud quod obiicitur secundo, quod oppo- nitur ut privatio; dicendura, quod unum per respe- ctum ad materiam accipitur privative , et sic accipit Comraentator; per respectum a.dformam, accipitur contrarie, secundum quod raultitudo formaliter ac- cipitur; per respectum ad actum conseque^item, qui est mensurare, accipitur relative et secundum genus relativorum , in quo unum non dependet ab allero , sicut patet in scientia et scibili'"; et sic diversae su- per hoc opiniones sunt verae.

3. Ad illud quod obiicitur , " quod in Deo non est principium numerandi etc. ; dicendum, quod unum dicit privationem multitudinis secundum generalem nominis rationem; sed illa privatio, etsi nomine te- nus sit privatio, tamen reaiiter est positio; quia quanto magis est privatio divisionis in aliquo, tanto illud est completius et perfeclius. Cum igitur in Deo sit perfectissima unitas, ibi accipitur secundum omni- modam privationem multitudinis. Hoc autem modo dicitur ununi, quod non liabet in se' actu multitudi- nem, nec est in potentia ad multitiidinem. neque per divisionem neque per aggregationem. Hoc aulem unum ^unum i.i est^ perfectissimum et summum et infinitum, etillud non est in polentia ad numerum, et hoc non est alii connumerabile ; et hoc modo est in solo Deo. Et sic palet, quod dicitur Deus unus positive , et quo- modo dirterat unitas eius a creatura.

4. Quod ergo obiicitur, quod unum est princi- pium multitudinis ; dicendum, quod verum est in unitate creata, sed non est verum in unitate perfecta et increata — dico principium intra, sicut pars '.

5. Unde si dicatur : Deus et creatura sunt duo, aut hoc improprie dictum est, et duo cadit a ratione numeri secundum rem; aut si dicit numerum, hoc est solum a parte intelligentis; quia, cum inteliigit di- versa et distincta, accipit sub ratione numeri, sicut, cum intelligit intellectus noster , concernit tempus *.

PrevBack to TopNext