I, Distinctio 24, A. 1, Q. 2
I, Distinctio 24, A. 1, Q. 2
Utrum unus in divinis secundum substantiam, an secundum relationem dicatur.
Secundo quaeritur, utrum imus dicatur secun- dum substantiam , an secundum relationem. Et quod secundum substantiam, videtur:
1. Quia "pns et unum convertuntur", sicut vult ii^m "'''"'" Philosophus ' et Boethius ; sed ens dicitur secundum substantiam: ergo et unum.
2. Item, haec conceditur: "Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt unus Deus" ; sed si sunt unus Deus, cum Deus non diminuat de ratione unius, ergo sunt unus. Sed nihil dicitur in summa de tri- bus singulariter, quod non dicatur substantialiter - : ergo etc. Si tu dicas, quod, quando adiective tenetur, tunc non dicitur substantialiter; contra: eadem est significatio termini, quando tenetur adiective, et quando tenetur substantive. Item, cum substantiva- tur in neutro^, dicitur substantialiter ; cura ergo eadem sit signiflcatio termini in masculino et in neu- tro, cum una sit impositio, ergo dicitur substantia- liter in masculino. Praeterea, alia nomina in mascu- lino dicuntur substantialiter, ut hoc nomen aeternus; unde in Symbolo ^ : "Non tres aeterni , sed unus aeternus": ergo similiter unus.
3. Item , cum dicitur : "Pater est unus", aut tenetur substantialiter, aut notionaliter. Si substan- '-, habeo propositum; si notimaliter — sed Pater habet duas notiones : ergo non debet dici unus , sed duo.
4. Item , notio et proprietas sunt idem : ergo cum pi'oprietas dicatur, "quod convenit uni soh =", nulla notio potest dici de tribus. Sed hoc nomen mius praedicatur de qualibet persona: ergo non dicit notionem.
Contra: 1. Regula est superius habita distin-FuQiiamenia. ctione vigesima secunda': "Omne quod praedicat sub- stantiam vel essentiam, dicitur de tribus singulari- ter in summa" ; sed hoc non convenit huic nomini , quod est unus ' : ergo etc.
2. Item , nihil pertinens ad essentiam sive sub- stantiam multiplicatur sive plurificatur; sed hoc quod est unus plurificatur, quia Pater est unus , et Filius est unus, et sunt duo, quia unus et unus: ergo etc.
3. Item, idem est esse unum et esse distin- ctum ; sed cum dico : Pater est distinctus , hoc quod est distinctus non dicitur substantialiter: ergo nec hoc quod est unus.
4. Item, respectu cuiuscumque termini est di- cere alium in divinis, ille terminus dicit relationem — unde non dicitur alius Deus — sed respectu eius quod est unus est dicere alium , nam Pater est unus, et Filius est alius: ergo etc.
Conclusio
Cum in Deo sit unitas tum essentialis, tum personalis, qua una persona distinguitur ab alia, terminus unus, si adiective usurpatur, utramque unitatem potest significare, si vero substantive, tunc unus attribuitur personali unitati, unum autem essentiali.
Respondeo: Dicendum, quod, cum ratio unita- tis sit ratio distinctionis cum indivisione, in divinis autem ponamus et ' essentiam distinctam ab aliis essentiis per se ipsam , et personam distingui ab aliis per proprietatem , necesse est in diviiiis ponere et unitatem essentialem et personalem. Quoniam igitur persona non est aliud ab essentia, unitas essentiae et personae non sunt duae unitates secundum rem , sed una, ratione differens: ideo imitas de hac et iila non dicitur aequivoce, quoniam nec isti nec illi imponitur specialiter.
Quia ergo concretum accipit speciaiem signifi- cationem ab abstracto, hoc nomen unus importat iu diviuis unitatem essentialem et personalem. Et cum adiective tenetur, indifferenter importat utram- que; determinatur autem per adiunctum. Cum ergo ' additur termino essentiali, importat essentialem; cum additur notionali , importat personalem.
Cum autem substantivatur, tunc^ necesse est, quod se ipso determinetur. Et ideo, cum neutrum genus importet, quod dicit, sub indistinctione, in neutro genere convenienter attributum est sive appro- priatum unitati essentiali. In masculino vero, quia importat distinctionem et suppositum certum et dicit rationem producentis, appropriatum est unitati per- sonali.
1. Et ideo patet \ quod sic non accipitur ut soii.ui ens neque ut converlibile cum eo , sed solum in ''°" °" neutro.
2. Patet etiam secundum, quod ibi est fallacia ' figurae dictionis ex commutatione ^ istius termini tinus. Quamvis enira non varietur significatio per substantivationem neque per generis diversitatera , potest uihilominus variari modus supponendi, ma- xime si usus hoc faciat, et ratio sit conveniens usui.
Ad illud ergo quod obiicitur, quod aeternus di- citur essentialiter ; patet responsio, quia aeternitas dicitur solum essentialiter, sed unitas'' personaliter. — Aliqui tamen dicunt, quod hoc est in hoc nomine AUasoi unus, quia est nomen partitivum et habens in se articulum.
3. Ad illud quod obiicitur': aut praedicat no- tionem , etc ; dicendum , quod praedicat notionem ; sed attendendum, quod non quamcumque, seAper- sonalem , quae facit esse unum, et illa est una in qualibet persona.
4. Ad illud quod obiicitur, quod notio dicitur de uno; dicendum, quod est significare notionem sub ratione propria , ut per hoc noraen paternitas ; et communiter, ut per hoc nomen relatio , notio , unitas et proprietas , quae idem dicunt sub ra- tionibus diversis. Sensus enim est: "personaest* una", id est, unica personali proprietate in se indistincta et ab aliis distincta.