Text List

I, Distinctio 24, A. 2, Q. 1

I, Distinctio 24, A. 2, Q. 1

Utrum nomina pure numeralia in divinis positive, an privative dicantur.

Et quod dicantur privative solum , videtur :

1 . Per auctoritatem Magistri in littera ', qui di- cit, quod "horum usus magis inductus est causa pri- vandi quam ponendi" ; et videtur per auctoritates aliorum firmari auctoritas Magistri. Dicit enim Boe- . thius in libro de Trinitate^: "IUud vere unum est, in quo nullus est numerus" ; sed in divinis ununi est verissime: ergo in divinis non est numerus: ergo isti termini in divinis aut falso dicuntur, aut non praedicant numerum. Sed non dicunt aliud quani numerum, si aliquid ponunt: ergo etc.

2. Item , Isidorus ^ dicit, quod numerus est vir- tus memeris, id est divisionis, secundum etymolo- giam ; sed in Deo non cadit divisio , ergo nec nume- rus: ergo idem quod prius.

3. Item, Philosophus dicit, quod "numerus est multitudo mensurata per unum" ; sed in Deo non cadit mensuratio, cum ipse sitimmensus: ergo etc.

4. Item , hoc videtur per rationem: quia a quo- cumque removetur genus, et species; sed genus quantitatis removetur a Deo: ergo etc.

b. Item, in quocumque est genus, necesse est ponere aliquam specierum = : ergo si numerus est in Deo , vel est ibi binarius , vel ternarius , vel aliquis aliorum. Sed Sancti omnes species negant, ergo et genus : ergo idem quod prius.

Contra: 1. Si tantum p?imft'ye dicerentur fm, uDdamenta.quia nou suut uHus vcl duo , tunc ergo pari ratione posset dici : chimaerae sunt tres , quia non sunt una vel duae; sed illud non dicitur: ergo etc.

2. Item, quod dicat numerum, videtur. Euse- bius " dicit : "In divinis est numerus , sed non ordo" ; sed si est ibi numerus: ergo contingit illum signi- ficare esse. Et si hoc : ergo positive tenentur dictio- nes, quae illum significant.

3. Item , Bernardus ' : "Si una est essentia, tres , quis numerum neget" ? quasi dicat, nid- lus: ergo etc.

4. Item , hoc ipsum videtur ratione, quia dis- creta quantitas est maioris abslractionis quam con- tinua: ergo et discretio magis quam duratio. Sed nomen dicens durationem in divinis dicitur positive, ut aeternus: ergo et nomen dicens discretionem.

5. Item , in quocumque est ponere speciem po- sitive, est ponere genus; sed in Deo est ponere tri- nitatem: ergo et pluralitatem.

CONCLUSIO.

In divinis numerus dicitur quidem positiue, sed non est ibi simpliciter , sed numerus personarum.

Respondeo : Ad praedictorum intelligentiam di- ,P?r''''°"^' cendum^ quod positio Magistri fuit, quod huiusmodi *"' " nomina numeralia in divinis non ponerent aliquid , sed privarent, sicut patet in httera. Et ratio huius positionis fuit, quia huiusmodi nomina, si aliquid ponunt, numerum utique ponunt; sed numerum non esse in divinis ponendum, et ratio dicit et auctori- tas Sanctorum confirmat. Gum enim in divinis non sit divisio et separatio, non sit etiam aggj-egatio , non sit etiam memuratio ; et numerus separatio- nem importet antecedenter, et aggregationem et men- surationem consequenter: numerus in divinis non videtur esse " ponendus. Et ideo dictiones numerales in divinis non dicunt aliquid, sed magis privant, maiorem scilicet numerum et minorem.

Sed nec positio nec ratio positionis est '" con- m^r""'™^^" veniens, si interius attendatur. Posilio enim destruit se ipsani. Ponit enim . quod nomina designantia plu- ralitatem dicantur privative , similiter et nomina designantia ' unitatem. Et si hoc, si sic invicem oppo- nuntur, ut utrumque sit privalio alterius , erit ibi cir- culatio in notificando; et siutrumque alterius privatio est — cum privatio non sit privationis, sed liabi- tus — utrumque aliquid ponit; et ita, si dicunlur privative, dicuntur positive; et propterea ' positio non est conveniens.

Ratio similiter positionis non est convenienter ion proba- sumta. Naui numerus imporlat dislinctionem et su- per hoc compositionem agg?-egatioms; et quamvis in divinis non sit aggregatio, nihilominus est distin- ctio; el ideo numerus non est simpUciter removen- dus a divinis , sed numerus talis. Et Magister omnino removet ; ideo positione sua defecit. Et in isto articulo non sustinetur ' communiter a magistris Parisiensibus.

Concedendum ergo, quod huiusmodi nomina di- cuntur positive , sicut probant rationes ad hoc indu- ctae. Et concedendum, quod in divinis aliquo modo est numerus, aliquo modo non. Nam secundum quod co.oiiarium. dicit distinctioneni personarum * secundum originem, sic dicendum est esse in divinis ; secundum autem quod aggregationem et divisionem substantialem dicit, non est ponendus numerus in divinis.

Ex his patent obiecta. Nam rationes ad primam Deicrminan- partem procedunt de numero secundum eam ac- o°ppos'.°°' ' ceplionem, qua sumitur in his inferioribus quan- tum ad conditiones praedictas. Unde in sensu suo verum concludunt, quod ibi non est numerus.

Similiter rationes ad partem oppositam proce- uem funda- dunt, secundum quod numerus distinctionem certam """""' importat, et hoc quidem est ponere in divinis; et ideo verum concludunt in suo sensu. Unde in divi- nis negandum est esse numerum simphciter, sed concedendum est esse numerum personarum.

4. S. Ad illud tamen quod obiicitur de quanti- tate conlinua, et de specie numeri, dicendum, quod nec quantitas continua est in Deo, quia aeternitas non est quantitas , nec Trinitas est species numeri.

PrevBack to TopNext