I, Distinctio 24, A. 2, Q. 2
I, Distinctio 24, A. 2, Q. 2
Utrum nomina numeralia in divinis secundum substantiam , an secundum relationem dicantur.
Secundo quaeritur, utrum nomina praedicta dicantur^ secundiun substantiam, aut secundum relationem. Et quod secundum substantiam , vi- detur.
1. Sicut dicit Boethius ^ et Augustinus: "Quan- titas in substantiam transit" ; sed numerus quantita- Ad opposi- tem dicit, ergo transit in substantiam: ergo dictiones """ numerales secundum substantiam dicunlur.
2. Item, omne nomen, quod dieitur ad se, dicitur secundum substantiam ' ; sed duo et tres est nomen, quod dicitur ad se, non ad aliud: ergo dicuntur secundum substantiam.
3. Item, cum dicitur: Pater et Filius et Spiri- tus sanctus sunt tres ' , hoc quod est tres aut di- citur notionaliter , aut essentialiter ; non notiona- liter, quia nulla estnotio, quae communiter dicatur de tribus: ergo dicitur essentialiter.
4. Item, notiones sunt quinque; sed si ' termini numerales important pluralitatem notionum, ergo erit quinarius in divinis: ergo non tres, sed quin- que sunt. Sed hoc falsum : ergo non dicuntur notio- naliter, ergo dicuntur essentialiter sive substantialiter.
CONTRA : I . Omne nomen pertinens ad substan- tiam noH dicitur pluraliter, sed ' singulariter ; sed tres tantum dicitur pluraliter : ergo nullo modo dicitur secundum substantiam, ergo dicitur secun- dum relationem.
2. Item, omne nomen substantiale praedicatur de qualibet persona; sed tres de nuUa persona prae- dicatur: ergo etc.
3. Item, si hoc nomen tres secundum substan- tiam dicitur , ergo licet ei * addere terminum sub- stantialem: ergo possumus dicere tres deos vel tres substantias, quorum utrumque est contra fidem.
CONCLUSIO.
Nomina numeralia in divinis dicuntur secundum relationem et important notiones.
Respondeo: Dicendum, quod aliqui dicere vo- -luerunt, quod huiusmodi termini numerales in Deo nihil aliud dicant quam hoc nomen personae plu- raliter. Unde si dicatur: personae sunt tres, idem subiicitur et praedicatur. Et 7-atio et modus intelU- gendi hic est: quia si ponerentur formae esse ab aeterno, sicut imponitur Platoni quod posuit^;tunc plures essent et in aliquo certo numero. Sed nume- rus ille non esset proprietas nec passio consequens , sed ipsae formae iiumeraks ^. Et per hunc modum dicere tres in divinis non est dicere nisi ipsas per- sonas.
Sed illud non oportet dicere, quoniam si idem^ esset oninino, tunc videretur esse nugatio, si dice- rentur tres personae, una persona; et videretur nihil ' plus dici, cum dicitur: tres sunt personae, quam: personae sunt personae.
Et propter hoc alius modus dicendi est, quod s huiusmodi termini numerales dicuntur secundum relationem et important ipsas' notiones. Et hoc pa- tet, quia in divinis important distinctionem; distin- ctio autem est a proprietatibus : unde tres importal proprietatem trium personarum in concretione. Notio autem, in quantum convenit soli, AidlaT proprietas ; inquantum vero ab alio distinguit, dicitur Mmtos': unde dicuntur personae tres proprietatibus suis di- stinctae. Et si tu quaeras , quid dicitur, quando dicitur: tres notiones; dicendum, quod se ipsis distinguuntur proprietates , ideo non dicit nisi notio- nes ipsas.
1. Ad illud ergo quod obiicitur, quod quantitas transit in substantiam; dicendum, quod numerusinN creaturis est quantitas, sed in Deo dicit relationem; et hoc patet sic. Distinctio in creaturis est per alicu- ius proprietatis vel quahtatis appositionem , et ita per additionem; ubi autem additio, ibi limitatio; ubi liraitatio, ibi unius ab alio divisio, et ubi haec sunt, ibi aggregatio diversorum et mensuratio. Et quia quantitafis est mensurare, ad distinctionem in infe- rioribus sequitur numerus et est modus essendi con- sequens materiam cum forma. In divinis autem est distinctio solum '° per otiginem, non per additionem alicuius, et ideo nulla additio, nulla Hmitatio; et ubi hoc non est , nec mensuratio , et ideo nec quantitas. Sed ubi origo , ibi habitudo et relatio ; et ideo in divinis numerus non dicit quantitatem, sed magis relationem. Et quoniam relatio non transit in sub- stantiam, ideo nec termini numerales.
2. Ad illud quod obiicitur, quod dicuntur ad se; dicendum, quod nomeii dici ad ali.ud, hoc' potesl esse dupliciter: vel intra vel extra, vel im- plicite vel explicite. Et illud nonien subslantialiter dicitur, quod non dicitur ad aliud, nec intra nec extra, nec implicite nec explicite. Sed terminus nu- meralis dicit relationem ad aliud inlra, quia im- portat distinctionem numeratorum et iraplicat rela- tionem.
B. Ad illud quod obiicitur, quod nulla notio dicitur de tribus; dicendum, quod verum est: nulla notio determinata; sed commune ad notiones secun- dum rationem dicitur de tribus , ut hoc nomen relatus et hoc nomen distinctus et nomina consimilia.
4. Ad illud quod obiicitur, quod notiones sunt quinque ; .dicendum , quod tres non quascumque notiones importat, sed solum personales ^. lila enim notio, quae facit, personam esse personam et ab omnibus distinctam , illa dicitur unitas personae, in quantum dat esse distinctum ; et illa notio est una unius, sicut una est unitas unius; et illae sunt tan- tum tres. Et ideo cum tantum * sint tres unitates in tribus personis, hinc est, quod personae solummodo tres dicuntur.