Text List

I, Distinctio 24, Divisio Textus

I, Distinctio 24, Divisio Textus

Supra excepit ' Magister hoc nomen persona a generali regula nominum substantialium , ostendens , quod dicendum est tres personae, non tres essentiae vel tres suhstantiae. Hic incipit secunda pars, in qua determinat, quid signiflcetur, cum dicitur tres personae; et haec pars habet duas partes. In prima ostendit,quid significelur ^ per dictionem nuraeralem ; in secnnda, quid significetur per hoc nomen persona, infra distinctione vigesima quinta: Praeterea consi- derandum est, cum hoc nomen persona , ut prae- dictum est.

Prima iterum pars habet duas : in prima quaerit et solvit generaliter; in secunda solutionem suam adaptat nominibus distinctivis " in speciali, ibi: Cum enim dicitur unus Deus. Et haec secunda pars habet quatuor partes. In prima parte determi- nat , quid significent unus et plures; in secunda , quid signiflcent duo et tres, ibi: Ita etiam, cuni di- cimus tres personas nomine ternarii; in tertia, quid signiflcent discretus et distinetus, ibi: Cum autem dicimus: distincta.e sunt personae; in quarta, quid signiflcent trinitas et trimts , ibi : Cmn ergo dicitur trinitas etc.

PrevBack to TopNext