I, Distinctio 23, Dubia
I, Distinctio 23, Dubia
DuB. I
In parte ista suiit dubitationes circa litteram et primo de hoc quod dicit: Unausia, tres hypo- stases. Videtur enim hoc esse contra illud quod dicit Hieronymus^: "Taceamus tres hypostases; non bo- iiae suspicionis nomen est": ergo non debet dici. — Praeterea videtur, quod nomen hijpostasis nuUo modo debeat recipi vel nomen usia, quia Boethius dicit super hbrimi Praedicamentorum S quod liypostasis est materia, usiosis forma, usia compositum ; sed in divinis non recipitur materia nec compositum : ergo etc.
Respondeo: Dicendum, quod Hieronymus non dicit, non dicendum", esse tres hypostases, quia fal- sum esset vel erroneum , sed quia nomen erat incon- suetum, et videbatur sonare idem quod substantia; et substantia secundum communem acceptionem non dicitur pluraliter de personis: et ideo volebat tunc taceri, ne lueretici occasionem acciperent malignandi. Nunc autera illud nomen specificatura est et expres- sum; ideo modo conceditur.
DuB. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod verius est Deus, quam cogitatur. Videtur enim dicere fal- sum, quia omnis fidelis cogitat, Deum esse trinura et unum, et nihil est verius isto: ergo non est ve- rius, quam cogitatur. Ilera videtur falsura quod di- cit, quod verius cogitatur, quam dicatur; raulta eniin diciraus, quae non intelligimus: ergo plus se extendit veritas serraonis quam interioris cogitationis, Item, ego dico, Deum esse summe verum; sed nihil potest verius lioc cogitari nec esse maius^ summe vero: ergo etc.
Respondeo: Dicendura, quod sermo ,\ugustini est duplex. Potest enim esse comparatio entis ad ipsum "veritatem, quia unus et idem est Deus, qui est et cogitatur et dicitur^ et aequaliter verus. Potest iterum fieri comparatio ad actum essendi et cogitandi et loquendi; et sic habet sermo Augustini veritatem: quoniam Deus in suo esse iiabet summam veritatem; cogitatio vero nostra cum sit creata et exemplata a summa veritate, non potest esse summe vera; simi- liter nec locutio, et ideo minus de veritate habet. — Et rursus, cum magis assimiletur summe ' vero actus -cogitandi interior quam actus loquendi exterior, ma- ' gis habet dc veritate cogilatio quam locutio , quia Deo est simihor. Rationes vero ad oppositum procedunt secundum priraam viam ".
DUB. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit Auguslinus, quod licuit loquendi et disputandi necessitate tres personas dice?'e, quia Scriptura non contradicit; sed simililer, si dicantur non esse tres personae, Scri- ptura non contradicit: ergo licet dicere, Patrem, Filium et Spiritum sanctum non esse tres personas; sed non licet dicere nisi verum : ergo huius opposi- tum esf falsum.
Respondeo: Dicendum, quod ista non fuit tota ratio dicti, sed Augustinus subticet partem causae. Ratio enim fuit, sicut ipse aperit in sequentibus, quia ratio consonabat, et Scriplura non contradicebat. Nam si Scriptura contradiceret, quantumcumque ratio di- ctaret, non esset dicendum. Et propterea non licuit dicere tres essentias, quia ratio non consonabat. Quare autem ratio magis consonet in hoc nomine persona quam in hoc nomine essenlia, patet, si attendatur signiflcatum utriusque. Ex verbis igitur ^ Augustini, quae Magister ponit, quare dictum est ab Ecclesia tres personae, patet, quod triplex fuit ratio. Prima fuit, quia necessitas immineljat; secunda, quia ratio consonabat; tertia, quia Scriptura in nullo contradi- cebat, immo etiam consonabat. Lnde minus dicit et plus intelligit, quando dicit, quod Scriptura non con- tradicit.
DuB. IV.
Item obiieitur contra illud quod ibi nulla pe- nitus est diversitas , sicut nec singularitas ; quia si hoc est verum, ergo ibi est oranis^ identitas: ergo naturae et personae.
Respondeo: Dicendum. quod facienda est vis in verbo ". Diversitas enim attenditur quantum ad prin- cipia essentialia sive substantialia. Quia ergo in divinis quantum ad substantiaha nulla cadit differentia; ideo dicit, quod nulla diversitas ; ideo non sequitur, quod penitus omnimoda ^* est identitas , nisi addatur deter- minatio, scilicet quoad essentiaha; et sic patet ilhid.