Text List

I, Distinctio 25, A. 1, Q. 1

I, Distinctio 25, A. 1, Q. 1

Utrum nomen persona in divinis dicatur secundum suhstantiam, an secundum relationem.

Et quod persona dicatur secundum substantiam, videtur :

1. Ex verbis Augustini septimo de Trinitate': "Idem est Deo esse et personam esse". Et iterum: "Cum dicimus personam Patris , non aliud dicimus quam substantiam Patris": ergo persona nihil aliud dicit quam substantiam, ergo persona dicitur secundum substantiam.

2. Item, Anselmus in fine Monologii: "Quot sunt personae, tot sunt substantiae": ergo nomen personae dicitur secundum substantiam.

3. Item, Hugo de sancto Victore in libro de Sacramentis, in prima parte libri secundi^: Unum solum nomen est substantiaie , quod de singulis di- citur singulariter, in summa tamen non dicitur sin- gulariter, sed pluraliter pronuntiatur, ut persona: ergo hoc mmen persona est nomen substantiale.

4. Item, Boethius in libro de Duabus naturis et una persona Christi * personam deflniens dicit. quod "est rationalis naturae individua substantia" ; sed si substantia praedicatur in recto, et non per accidens, sed secundum se: tunc ergo persona dicit substantiam secundnm omnes doctores.

5. Item, hoc ipsum videtur ratione, et hoc per divisionem. Boethius ' enim venandodefinitionemper- sonae dicit, quod aut est substantia, aut accidens; et dicit, quod non est accidens: ergo substantia. Si igitur persona in his inferioribus dicit substantiam et quid per se existens: ergo et in Deo.

6. Item, hoc videtur per eius absolutionem , quoniam omne nomen, quod dicitur ad se, dicit sub- stantiam in divinis , quia tale non secundum relatio- nem dicitur; sed hoc nomen joersona est huiusmodi. Hoc patet; et Augustinus dicit septimo de Trinitate: "Ad se quippe dicitur persona, ut bonus et raagnus": ergo etc.

7. Item, hoc videtur per Ecclesiae responsionem: quia omne nomen, quod convenienter respondetur ad quaestionem factam per quid, indicat substan- tiam , quia quid quaerit substantiam ' ; sed hoc nomen persona ab Ecclesia haereticis responsum est quaerentibus , quid tres, sicut dicit Augustinus et Magister^ ergo indicat substantiam.

8. Item, hoc videtur relationis abstraciione. Intelligamus, quod nuUa relatio sit in divinis, et quod in una sola hypostasi sit divina natura, sicut intelligunt gentiles; tunc constat^ quod adhuc est iritelligere naturam intellectualem et habentem illam , ergo et personam et naturam: ergo si, circumscripta omni relatione, salvus est intellectus personae, per- sona non dicitur secundum relationem. Et dicitur se- cundum relationem vel secundum substantiam : ergo dicitur secundum substantiam.

Contra: 1. Boethius in iibro de Trinitate*, in Arge. quod flne : "Si personae divisae sunt , necesse est voca- cnndum re^bulum, quod Bx pcrsonis trahit originem, ad sub- stantiam non pertinere". Si ergo quae trahunt ori- ginera a personis non pertinent ad substantiam , multo fortiu.s nec nomen personae.

2. Item, Richardus de sancto Victore ^ dicit, quod "persona idem est, quod per se existens, iuxta quendam singularis existentiae modum naturae ra- tionalis" ; sed singularis modus existentiae est rela- tio in divinis: ergo etc.

3. Item , ratione videtur , quia omne nomen , quod recipit mullitudinem vel pluriflcationem, per- tinet ad relationem , quia secundum omnes substan- tia semper remanet indivisa. Et Boethius ^ dicit, quod "substanlia continet unitatem , relatio multiplicat trinitatem": si ergo nomen personae est multiplica- bile, patet quod dicitur secundum relationem.

4. Item, omne nomen de se importans distin- ctionem dicitur secundum relationeni; sed nomen personae de se importat distinctionem , quia persona est hypostasis proprietate distincta; et Boethius 'di- cit , quod "est individua", et individuatio non est aliud quam distirictio: ergo etc.

CONCLUSIO

Persona in divinis dicitur tum secundum substantiam, tum secundum relationem; de generali intellectu dicitur principalius secundum substantiam quam secundum relationem; de speciali vero intellectu dicitur in Deo secundum relationem.

Respondeo: Dicendum. quod aliqui voluerunt solvere distmguendo signiflcationem personae secun- dum diversitatem numeri, ut in singulari diceretur secundum substantiam , in plurali secundum relatio- nem ^ — Sed haec solutio neque valet in se, neque N^on proba- adpropositum. In se quidem non valet , quia omne plurale geminat suum singulare', ergo non mutat signiflcationem. Ad propositum non valet, quia di- citur in singulari: alia persona Patris, alia Filii, quod dici non posset, si esset terrainus substantialis, cum non sit alia substantia Patris, alia Filii.

Alii voluerunt solvere per distinctionem signifi- opinio aiio- cationis secundum diversa tempora, videlicet, quod ante responsionem Ecclesiae diceretur substantialiter et secundura substantiam, post responsionem dice- retur secundum relationera. — Sed haec solutio in nem impro- se non valet nec ad propositum. In se non valet, quia Ecclesia aliqua ratione respondit'" magis illud nomen quam aliud substantiale; et tunc non impo- suit significationem : ergo responsio Ecclesiae nihil facit ad mutationera signiflcationis. Ad propositum non ' valet , quia secundum signiflcationera , quam habet post responsionem Ecclesiae, loquuntur docto- res, et currunt rationes ad utraraque partem.

Et propterea est intelligendum, quod persona sementia dicitur ratimmlis naturae suppositum proprietate' distinctum, secundum omnes, qui intelligunt eius significationem specialem; sed suppositum rationalis naturae constat esse substantiam, proprietatem di- stinguentem constat esse relationem. Cum ergo per. sona utrumque importet, scilicet suppositum et pro- prietatem, necesse est dici secundum substantiam et secundum relationem. Et cum dicatur secundum sub- stantiam et secundum relationem, principalius dicitur secundum substantiam, quantum est de generali et primo nominis intellectu. Persona enim dicit supposi- tum certum substantiae , sive in Deo sive in creaturis. Et huic consonat ipse ^ modus dicendi a parte nominis. Sed quantum est ck speciali et ultimo nominis in- tellectu, quia dicit suppositum distinctum proprietate, quae est relatio, dicitur in Deo secundum re- lationem. Et hinc est, quod Sancti et doctores dicunt, nomen personae secundum substantiam dici, licet etiam secundum relationem dicatur.

Sed obiiciet aliquis: cum istimodi, scilicet dici secundum substantiam, et dici secundum relationem, dividant nomina divina ^ ex opposito, ut videtur; aut non poterunt inveniri in eodem , aut illud nomen implicat in se opposita. — Et propterea intelligendum, quod, sicut dicit Richardus de sancto Victore", dici secundum substantiam est dupliciter : aut indicando substantiam secundum naluram communem, et sic dicitur homo secundum substantiam ; aut indicando substantiam ut suppositum certum, ut quidam homo. Primo modo dicere substantiam est dicere quid, se- cundo modo est dicere aliquon. Dico ergo, quod nomen essentiae vel substantiae dicitur secundum substantiam , quia indicat naturam communem ; sed persona dicitur secundum substantiam , quia indicat suppositum certum et distinelum. Natura autem com- munis non multiplicatur nec refertur ; et ideo quod dicit substanliam secundura naturam communem ita dicitur ad se, quod nullo modo potest dici secun- dum relationem; et hoc quidem modo dividitur ex opposito. Supposiium autem sive hypostasis natum est pluriflcari et ad aliud comparari et ita referri. Et quod sic dicitur secundum substantiam , nihil im- pedit ratione relationis superadditae dici secundum relationem; et hoc vult dicere Richardus de sancto Victore.

Patet ergo responsio ad obiecta omnia secun- idum utramque partem. Concedendum est enim,no- men personae secundum substantiam dici , ut ex- plicatum est, sicut dicunt Sancti et rationes probant; ita enim intelligunt dici secimdum substantiam. Concedendum est nihilominus, dici secundum rela- tionem, licet non ita principaliter, sicut probant ra- tiones sequentes , quoniam multitudo relationum plu- rificat ipsam personam.

7. Ad illud tamen quod obiicitur, quod respon- soiuno ad?. detur ad quaestionem hcUmperquid, quia ex hoc quoi ca- posset concludi^ quod non tantum dicit substantiam !kim'^"ub- ut suppositum , sed etiam ut naturam communem ; dicendum, quod quid aliquando quaerit essentiam ,iTmc\teT supposito, quid esl quod per nomen dicitur, ut : quid peT q"i" est homo ? Et quod respondetur ad hanc quaestionem indicat suhslantiam pure et essentiam, quando est quaestio de substantia. Aliquando, supposita voce inde- terminale, qua.ent, qmd per no7nen dicitur , sicut si dicatur: Brunellus currit, et quaeratur: quid Brunel- lus? utrum scilicet homo, vel asinus. Aliquando, sup- posita quidditate et signiflcatione , quaerit de eo, respeclu cuius dicitur nomen dependens, ut si di- catur : albi currunt , et = quaeratur , quid albi ? po- test responderi : homines, vel asini. Et hoc modo quaesierunt haeretici: quid tres? Quia beatus loan- nes dixerat in prima Canonica, capitulo quinto": Tres sunt qui testimonium danl etc, quaesierunt: quid tres? — cum sit adiectivum sin,e substantivo; et timc magis quaerit suppositum quam essentiam — et ideo suppositum est responsum, et hoc per no- men persona. Unde, Spiritu sancto suggerente, per- optime et nobihter et cathohce, sicut dicit Richar- dus', respondit Ecclesia; et valde bene et instinctu Spiritus sancti , sicut dicit Richardus , magis respondit hoc nomen quam aliud.

Sed tunc posset quaeri : quare haereticus non Quaestio in- quaesivit per hoc interrogativum qui ? et videtur , quod debuisset. Si enim quaerebat de supposito , et qui quaerit de supposito ; debuit quaerere: qui tres?

Et ad hoc est responsio, quod qiti quaerit de sup- soiuuo. posito certo, sive reah; et de illo non quaerebant, quia in eadem auctoritate subditur^: Pater, Ver- bum et Spiritus sanctus; sed quaerebant de sup- posito , respectu cuius hoc quod est tres significalur in adiacentia: et ideo magis quaesierunt : quidtres, quam qui tres. Sic enim oportuit unico nomine re- spondere, et ipsi hoc quaerebant.

8. Ad ultimum arguraentum , quia non recte procedit , patebit melius infra ' responsio. Tamen potest dici , quod , elsi intellectus personae possit abstrahi ab hac proprietate delcrminate , tamen de suo generali intelleclu, claudit intellectum proprie- tatis ; et quia in divinis proprietas est relatio , ideo de generali intellectu claudit relationem. Unde sicut haec 'persona in divinis , quae est Pater , non potest abstrahi a paternitate , quae est relatio personahs , salva sua personalitate ; sic nec persona a relationis intellectu in generali ^ Et sic patet , quod non sequi- tur, quod dicatur secundum substantiam tantum.

PrevBack to TopNext