Text List

I, Distinctio 25, A. 1, Q. 2

I, Distinctio 25, A. 1, Q. 2

Utrum recte a Boethio definita sit persona, quod sit rationalis naturae individua substantia, et utrum haec ratio conveniat divinis personis.

Secundo quaerilur de hoc mminepersona, quid sit secundum definitionem; et deflnit eam Boethius ' sic : "Persona est rationalis naturae individua sub- stantia". Et quod ista definitio sit conveniens divi- nae personae, ostenditur:

1. Per intentionem auctoris, quia Boethius in- tendit agere de persona Christi; constat autem, per- sonam Christi esse increatam : ergo intendit assignare rationem personae divinae sive increatae.

2. Item, quod haec sit ratio personae* in di- vinis, videtur: nam in Deo constat ponendum esse supposilum incommunicabile , et hoc suppositum est substantia divina, et hoc etiam est rationalis naturae; et non convenit ei, nisi de quo dicitur persona: ergo est eius ratio, ut videtur.

CoNTRA: 1. Omnis definitio dicit aggregationem, cum constet ex pluribus^, alioquin esset ibi nuga- tio ; in simplici autem nulla est aggregatio : ergo nullum simplex est definibile. Sed persona in divi- nis esl omnino simplex: ergo etc. Si dicas, secun- dum quod dicunt aliqui , quod quamvis sit simplex secundum rem , tamen non est simplex secundum ra- tionem ; contra : aut illi rationi respondet aliquid in re , aut nihil ; si aliquid : ergo aliqua compositio est in re; si nihil: ergo ratio omnino vana est. Sed propter rationem vanam non est aliquid definiendum: ergo etc.

2. Item , ratione suarum. partium non videtur convenire divinae personae. Nam rationale est dif- ferentia animalis: ergo cui non convenit esse animal, non convenit natura rationalis. Sed animal non con- venit Deo, cum sit species corporis: ergo nec hoc quod est rationale.

3. Item, videtur quod substanlia non dicatur in recto de persona, quia, multiplicato definito, ne- cesse est multiplicari ^ definitionem et partes defini- tionis : ergo si persona est substantia , cum sint plu- res personae, ergo plures substantiae. — Si tu dicas, quod substantia stat ibi pro hypostasi; contra: hypo- stasis dicitur substantia individua, sicut dicit Boe- thius^: ergo sicut est nugatio, si diceretur: homo rationalis , sic et in praedicta notificatione. — Quae- Quaestio ritur ergo, utrum hoc nomen substantia stet pro ^™"*"^ communi , vel pro hypostasi ".

4. Item, videtur non esse convertibilis. Nam anima hominis est naturae rationalis substantia in- dividua : ergo etc. — Ultimo quaeritur , cum assignen- AUa quae- tur diversae definiliones de persona ' , quomodo differunt.

CONCLUSIO.

Definitio illa Boethii est bona et conveniens divinis personis.

Respondeo : Dicendum , quod , sicut palet ex intentione auctoris , haec definitio personae convenit conciusio. et assignatur divinae personae.

1. Ad illud vero qiiod obiicitur, quod simplex soiuiioop- non est definibile ; dicunt aliqui , quod dupliciter est somo aiio aliquid definire. Uno modo in recto et per diffe- rentiam dicentem posilionem, ut cum dicitur : homo est animal rationale, mortale; et hoc modo verum est, quod definitio dicit aggregationem et composi- tionem , et hoc modo solum * aggregatum est defini- bile. Alio modo contingit aliquid definire in obliquo et per differentiam dicentem privationem , ut cum dici- tur : siinitas est curvitas nasi ; et tunc non significatur, substantiam rei aggregari ex diversis, quoniam quod ponitur in obliquo non intrat essentiam de necessi- tate. Ulterius, differentia privans non ponit aliquam compositionem sive appositionem ; et talis est dicta ratio. Nam hoc quod rationalis naturae ' cadit in obliquo, et haec differentia individua non ponit improi,.iim-. sed privat. — Sed haec responsio non potest stare. Primum quidem, quia quod deflnitur per obliquuni, aut definitur sicut accidem per substantiam, aut sicut per rem eiusdem generis ; sed sive sic, sive sic, est ibi additio. Nam definitiones accidentium, sicut dicit Philosophus ^ sunt ex additamento. Similiter, si per ?-em eiusdem gencris; tunc ergo intrat essentiam et non dicit totam, cum sit pars definitionis: ergo ne- cesse est, illud quod apponitur, aliquid addere se- cundum rem, et ita sive in recto, sive in obliquo necesse est dicere aggregationem.

Et propter hoc dicendum aliter, quod haec ratio, soiutio ,iu- intellecta de persona creata, esl notificatio dicens °'°"'' aggregationem. In Deo autem non dicit aggregatio- nem secundum rem, sed secundum intelligendi ra- tionem; quae tamen non est vana, eo quod omnia, quae dicuntur in ratione personae, inveniuntur in jiagis expii- Deo , licet non per diversitatem. — Et hoc quidem "'"'■ potest intelligi sic. In creaturis speciftcatio per addi- tionem complentem est \ individuatio per additionem sive appositionem contrahentem. Et ideo, cum dici- tur subslantia individim, individuum realiter ad- dit supra substantiam, unde^ et substantia indi- vidua supra naturam; et ideo necesse est, esse compositam personam in creatura. Sed in Deo est individuatio vel distinctio per sokm originem. Et quia persona oritur se ipsa, ideo nulla est ibi omni- no^ additio, sed plurificatio, et per plurificationem distinctio et individuatio; et ideo nec individua addit supra substantiam, nec substantia supra naturam. Ideo vere dicitur '^ et vera est ratio intelligendi ; et notificatio ista convenit personae divinae, nec signi- flcatur in ea aliqua compositio ; unde tenet rationem cuiusdam nolificationis et cadit a ratione deftnitio- nis , quia nec Deus nec divina persona est definibi- lis, est tamen cognoscibilis , et notificabilis.

2. Ad illud quod obiicitur de differentiis posi- tis, sive de membris, dicendum, quod rationale dicitur uno niodo , quod habet potentiam discernendi bonum a malo, verum a falso — ■ et sic Deo et crea- turae convenit'; alio niodo, quod habet potentiam discernendi per inquisitionem et coUationem et dis- cursum — et hoc est animae coniunctae carni. Et sic differentia tahs primo niodo ponitur in definitione, sed secundo modo obiicit.

3. Ad illud quod obiicitur, quod substantia in- dividua. dicitur in recto; dicendum. quod numeratur, sicut persona. Nam, sicut dicit Anselmus ", plures substantiae sunt individuae, sicut plures personae.

Ad illud quod quaerilur, utrum hoc nomen nesponi substantia stet pro communi , aut pro bypostasi : connexam. consuevit tripliciter' responderi.

Primo modo sic, quod substantia slet pro com- Resf. i. muni. Et si tu obiicias, quod illa non individuatur; dicunt, quod differentia adveniens respicit substantiam ratione su-ppositi, non ratione formae, ut patet, cum dicitur : animal individuum. — Sed haec responsio i"ipro'»iiii-. non videtur conveniens , quia '" hoc nomen substan- tia, secundum quod stat pro comrauni, non sup- ponit personam. Unde haec est falsa: essentia gene- rat; et haec: substantia generat.

Secundo modo dicitur , quod substantia ibl tantum valet quantum hypostasis; nec est nugatio. Nam individuatio attenditur in persona quantum ad tripHcem incommunicabilitatem ", scilicetper p)-ae- dicationem, et haec convenit _ hypostasi ; et per compositionem, quia non est alteri componibilis; et per unionem, prout aliquid unitur digniori. Et ita differentia individua dicit istas duas incommunicabi- litates '-. Unde patet, quod non est ibi nugatio: patet etiam, quod definitio est convertibilis. Per istam du- pliceni incommunicabilitatem excluditnr anima ho- minis, quae est alii componibilis, et humana natura in Christo, quae est unita digniori. — Sed tamen, licet illud rationabiliter sit diclum, adhuc restat quaestio de hypostasi, quia h}'postasis est suhstantia individua. Quaeritur similiter, quomodo ibi acci- piatur substantia, et non potest accipi pro communi, nec pro hypostasi.

Et propter hoc dicitur tertio, quod hoc nomen substantia stat ibi, secundum quod substanlia di- viditur in substantiam primam et secundam^ et ita in quadam communitate ad substanliam universalem et particularem ; et illud colligunt ex verbis Boethii, quando venatur defmitionem personae per praedi- ctam divisionem substantiae, ut ibi patet l Unde hoc nomen individua coarctat illam indifferentiam illius nominis, ut stet pro substantia prima; et sic non est ibi nugatio nec substantiae communis indivi- duatio.

4. Ad illud quod ultimo quaeritwr de assigna- tione definitionum, dicendum, quod persona defini- tur a Boethio sic: persona est rationalis naturae individua substantia : a Richardo * sic : persona est intellectualis naturae incommunicabilis existentia. Definitur etiam alio modo sic: persona est existens per se solum iuxta singularem quendam rationalis exislentiae modum. A magistris'definitur sic: persona est hypostasis distincta proprietate ad nobilitatem pertinente. — Et notanda est differentia harum defini- tionum : quia Boethius et magistri definiunt personam, secundum qnod communiter dicitur in Deo et in creaturis; sed Boethius magis considerat rationem 7-ei, magistri vero adhuc ^ rationem tramlationis. Defmitiones vero Richardi sunt personae, prout est in divinis praecipue; sed una est propria assignatio, alia vero dehnitionis Boethii expositio sive corre- ctio'*. — Posset tamen dici, quod omnes idem di-Aiite. cunt, differunt tamen secundum modum dicendi; quia definitio Boethii fuit data et videbatur impro- prietalem sonare; ideo posuit Richardus aliam magis per propria verba; et sic usque ad quartam.

PrevBack to TopNext