I, Distinctio 25, A. 2, Q. 1
I, Distinctio 25, A. 2, Q. 1
Utrum nomen persona sit commune personis increatis.
1. Per Augustinum septimo de Trinitate': "Ideo, inquit, dicuntur tres personae, quia com- mune est eis quod est persona" ; sed constat, quod ad plurificationem non sufficit communitas nominis solum : ergo vere est commune secundum rem.
2. Item, hoc ipsum videtur mftone, quia omne nomen , quod recipit supra se signum distributivum, est vere commune ad illa, in quae distribuitur^; sed tale est hoc nomen persona: ergo est commune ad tres. Dicitur enim convenienter : quaelibet persona refertur.
3. Item , omne quod secundum ideni nomen et secundum eandem rationem dicitur de pluribus, est vere commune ad illa; sed -persona est huiusmodi, quia secundum idem nomen " el eandem rationem, sci- licet praeassignatam , dicitur de Iribus: ergo etc.
4. Item, cum dico: Pater est persona, hoc no- men persona praedicatur, aut ergo tanquam cns cle ratione Patris, aut tanquam accidentale*. Constat quod non tanquam accidentale : ergo tanquam ens cle ratione Patris. Aut ergo dicit totum quod est Pater, aut non; si totum, ergo sicut pater praedicatur de solo Patre, ita et persona; quod falsum est. Ergo non dicit totum , ergo in plus est hoc quod est persona qmmpater, et in plus^, quod est de ra- tione Patris, et similiter cle ratione Filii: ergo est vere commune.
Contra: 1. Omne commune ad aliqua, quod numeratur in illis, est vere universale ad illa, ma- xime si non dicitur accidentaliter de illis. Hoc patet, quia Augustinus dicebat supra, distinctione decima nona °, quod non ob aliud essenlia non est universale, nisi quod nou mimeratur in singularibus. Si ergo persona est commune ad tres, et ulterius nume- ratur sive pluriflcatur in illis: ergo est universale, ergo in divinis est ponere universale; quod est contra praedeterminata et contra Augustinum ', qui vult, quod in divinis non sit universale nec particulare.
2. Item, nihil est coramune, quod de sui ra- tione et nomine privat communitatem; sed persona dicit individuum sive incommunicabile de ratione sui nominis: ergo etc.
3. Item , omne quod dicitur secundum substan- liam et est commune, dicitur secundum substan- tiam communem; sed nihil quod dicitur secundum substantiam communem, plurificalur: ergo persona non plurificatur. Sed constat quod plurificatur , et tamen dicitur secundum substantiam : ergo non dicit quid commune.
4. Item, si dicit quid commune, aut nominis tantum, aut nominis et rationis tantum, aut no- minis et rationis et rei. Si tantum nominis: ergo est aequivocum ^, ergo non est commune. Si tantum nominis et rationis, ita quod nihil est commune in re: ergo est vanitas solum. Si vero nominis et rationis et rei; sed communitas reahs, ut vult Damascenus ", non est nisi coramunitas substantiae et naturae, et haec nullo modo plurificatur: ergo hoc noraen persona nullo modo potest esse coniraune.
CONCLUSIO.
Nomen personae est commune personis increatis, sed alia communitate quam ea, qua essentia ipsis est communis.
Respondeo: Ad praedictorum intelligeritiam est notandum, quod persona absque dubio est com- conciosio i. munis tribus, el essentia communis; sed taraen alius raodus communitatis est in essentia et per- sona. Et huius signura est, quia plurificatur persma, non essentia.
Differentia autera harura '° communitatum dif- ferenter accipitur a diversis. Quidara enim dicunt,opinio i. de scilicet secundum positionem, et secundum priva- tionem: secundum po««hbnem, ut animal est " com- raune ad hominem et asinum; secundum privatio- 7iem vero, nt non-animal e?,t conimune ad lapidem et ad lignum. Et dicunt, quod communitas secun- dum positionem est in natura et essentia et in no- mine hoc signiQcante ; coramunitas vero secundum privationeni est in persona, quia dicitur persona quasi incommunicabilis , id est secundum privatio- nem communitatis.
Alii dicunt , quod duplex est communitas : quae- dam secundum unitatem naturae absolutae , quae- dam secundum similitudinem habitudinis compa- ratae. Communitas secundum unitalem naturae absolulae est humanitas^ respectu Petri el Pauli, quia una natura universalis reperitur in utrisque. Communitas vero secundum similitudinem habitu- dinis relatae est illa quae attenditur in consimili comparatione '^ sicut moclus regendi communis est nautae ad regendam navem, el doctoris ad regen- das scholas, quia uterque debet esse non sorte, sed arte peritus. El primus quidem modus attenditur in essenlia, secundus vero attenditur in persona. Nam persona dicitur quasi proprietate distincta; el ita dicit habitudinem ad proprietatem , quae consi- milis est in qualibet personarum. Non ° dicit, quan- tum est de se, unam formam naturalem nisi in obliquo; sed essentia vel substantia dicit formam et naturam absolutam, in qua communicant.
Alii dicunt tertio modo, quod duplex est com- munitas , rei scilicet et rationis: rei, sicut univer- sale ad singularia , ralionis vero , sicut aliqua in- tentio accepta ab anima secundum consimilem modum accipiendi; et sic hoc nomen individuum est com- mune secundum rationem ad Petrum et Paulum. Primo modo dicunt essentiam esse communem: secundo modo dicunt esse communem personam, quia hoc dicit persona in divinis, quod individuum in creaturis.
Omnes autem isti modi dicendi, si diligentius adicinmau-attendamus, convenientes sunt, et sumti sunt ex significatione liuius nominis quod est persona, sive ex distinctione '. Persona enim dicit incommunica- bile secundum rationem; et hoc dicit privationem communitalis. Persona ulterius, quia incommunica- bilitatem habet ratione eius quod subest proprletati distinguenti , dicit hahitudinem ad proprietatem, sicut per nomen hypostasis. Rursus, ex his habetur, quod persona ponit circa suppositum , de quo dici- tur, intentionem subiiciendi, et non praedicandi de pluribus. Et ita patet, quod de ratione sui no- minis importat privationem communitaiis , simili- tudinem habitudinis ' et intentionem rationis. Et quia communitas eius accipitur secundum rationem nominis , ideo importat communitatem secundum pri- conciusio 2. vationem, et proportionem sive analogiam, et ratio- nem. — Tamen inter omnes hos modos medius magis accedit ad naturam rei, quia revera privatio illa in persona magis est positio quam privatio. Et rursus , nominis intentio fundamentum et radicem habet in re.
1. Ad illud ergo quod obiicitur, quod plurifi- soiuiio op- catur; iam palet responsio: quia universale dicit f"'""""'- communitatem secundum positionem el secundum unitateni naturae et secundum rem, non solum secundum rationem ; et quoniam persona hoc modo non importat communitatem, ideo non est univer- saie. — Nihilominus tamen ratio non valet, quia uni- .\iia rauo. versale plurificatur, ita quod vere numeratur propter veram additionem , per quam contrahitur ad indivi- duum; sed haec persona.mn addit supra per,sonaTO^ quoniam, ut praedictum est', non est distinctio in divinis per additionem, sed per originem: ideo^o-- sona nec vere numeratur, nec trahitur in partem illo modo, quo universale.
2. Ad illud quod obiicitur, quod privat com- munitatem ; dicendum , quod illud quod privat com- munitatem , non est commune secundum illam com- munitatem, quam privat; seApersona privat commu- nitatem rei , sed non communitatem rationis ; et secundum illani non est communis, sed secundum communilatem rationis.
3. Ad illud quod obiicitur : quod est commune et dicitur secundum substantiam, dicitur secundum substantiam' communem; dicendum, quod hic est accidens, sicut hic: iste est albus, et est monachus, ergo est albus monachus; quia aliam rationem de- nominandi importat iste terminus albus in praemissa et in conclusione. Sic recte dicendum dc hoc ter- mino commune, quia prius secundum habitudinem, secundo secundum naturae unitatem accipitur.