Text List

I, Distinctio 25, A. 2, Q. 1

I, Distinctio 25, A. 2, Q. 1

Utrum nomen personae, dictum de creatis et increatis personis, sit commune univocum.

Secundo quaeritur, utrum hoc nomen persona sit commune univocura creatis et increatis personis. Et quod sic, videtur:

1. Quia eadem est ratio et idem nomen perso- nae , secundum quod dicitur de his et de illis.

2. Item, hoc videtur, quia personae communi- tas est communitas consimilis habitudinis ; sed con- simihs habitudo, quae reperitur in Deo, reperitur et ^ in creatura , quia sicut Pater. est suppositum di- vinae naturae, ita Petrus humanae: ergo etc.

3. Item, complementum rationis personae con- sistit in incommnnicabililate; sed incommunicabilitas communis est personis divinis et creatis: ergo etc,

Contra: 1. Deus et creaturae summe distant: ergo uihil habeut commune, ergo nihil univocum.

2. Item, persona est substantia: ergo quae univocantur in persona univocantur in substantia. Sed Creator et creatura non univocantur in substan- tia , quia tunc Deus esset in genere ^ : ergo nec in persona.

3. Item, quae univocantur in aliquo aequahter sunt in illo ; sed nihil participat aequaUter creatura cum Deo: ergo hoc ipsum quod est persona , non dicitur univoce de Deo et creatura.

4. Quaeritur ergo , de quo per prius dicatur Qaacstio in- ;?er50)ia ^ ; et'videtur, quod per prius dicatur de creaturis, quia inde translatum est ad divina. Contra: natura intellectualis et substantia et distinctio per prius est in Deo quam in creaturis; et non sunt plura de ratione personae: ergo elc.

CONCLUSIO.

Nomen personae de creatis et increatis personis dicitur analogice, et quidem analogia secundum aequalitatem de divinis personis ad se comparatis, analogia vero longinqua de per- sonis divinis simul et creatis.

Respondeo: Dicendum, quod hoc mmen persona, sicut visum est prius", non dicit nisi communita- tem habitudinis, super quam fundatur communitas rationis. Quoniam ergo consimilis habitudo reperitur in personis creatis et in increatis, hinc est, quod hoc nomen persona non dicitur aequivoce, sed ana- conciusiod logice.

Sed attendendum , quod communitas habitudi- DistincUo. nis potest esse per respectum ad res eiusdem gene- ris; et tunc est univocatio et analogia secundum aequalitatem — ut Petrus est individuum et Paulus — et aequaliter eis convenit ratio individui. Potest etiam esse per comparalionem ad res° diversorum gene- rum , ut Petrus et albedo Petri in hoc, quod est esse individuum, uniuntur; et per prius convenit ratio individui Petro quara eius albedini. Sic dicendura , quod hoc nomen persona , dictum de personis di- vinis, quia dicitur secundum comparationem rerum eiusdem naturae , ideo analogice ' et aequaliter ; et ideo quodam modo univoce; similiter, cum dicitur de personis creatis. Cum autem dicitur de personis creafis et increatis , dicitur per comparationem re- rum diversarum naturarum , et ideo per prius et poste/Hiis, Et sic persona prius dicitur de personis creatis secundum nomen, sed secundum rem nomi- nis per prius dicitur de personis increatis.

Et quod quaeritur, utrum persona sit commune personis creatis et increatis ; dicendum, quod si di- citur commune univocum, non. Et rationes ad hoc concedendae sunt.

1. Quod ergo obiicitur, quod eadem est ra- tio etc. ; dicendum , quod non est eadem ratio nisi secundum analogiam; quia longe nobilius et aliter est natura intellectualis et hypostasis et distinctio et proprietas in Deo quam in creaturis.

2. Ad illud quod obiicitur, quod est habitudo consimilis; dicendum, quod non est similitudo aequa- litatis ; et propterea talis similitudo non facit uni- vocationem , sed analogiam solum.

3. Ad illud quod obiicitur de incommunicabili- tate , dicendum , quod non est pura privatio , immo importat distinctioneni; et cum^ alia ratio distinguendi, distans multum ab ista , sit in Deo , et hoc non tan- tum secundum rem, immo etiam secundum ratio- nem rectam, intellectus non attribuit Deo modum distinguendi , qui competit compositis. Ideo nec ra- tione univocum est, sed solum analogum.

PrevBack to TopNext