I, Distinctio 25, Divisio Textus
I, Distinctio 25, Divisio Textus
Supra ostendit' Magister, quid signlficetur per terminum numeralem, cum ^xdami, tres personas , hic secundo subdit, quid significetur per hunc ter- minum persona. Et dividitur haec pars in duas. In prima quaerit et opponit; in secunda solvit, ibi: Quibusdam videtur, quod nomine personae.
Prima pars habet tres partes. In prima movet dubitationem ; in secunda opponit per auctoritatem Au- gustini ostendens, quod dicitur secundum substantiam, ibi: Persona enim, ut supra ait Augustinus ; tertio opponit per rationem, tertio capitulo * ibi: Aliter etiam potest ostendi , quod nomine personae: ubi mon- strat illud idem.
Quibusdam videtur , quod nomine pe?'sonae. Haec est secunda pars , in qua solvit ; et dividi- tur haec pars in duas. In prima solvil secundum opinionem aliorum, qui dicunt, quod persona acci- pitur secundum essentiam, tamen relatam ad sup- positum. In secunda solvit secundum opinionem suam per distinctionem , ibi : Seiendum est igitur , quod hoc nomen persona multiplicem intelligentiam facit. Et baec pars dividitur in duas. In prima parte ostendit, quomodo accipitur hoc nomen persona in plurali; in secunda, quomodo accipitur in singu- lari, cum dicitur: alius est Pater, alius Filius in persona ', ibi : Nunc inspiciamus , utrum secundum eandem rationem. — ■ Prima pars habet tres partes. In prima ponit distinctionem , per quam solvit ; in se- cunda conflrmat per auctoritatem .\ugustini, ibi: Et hic sensus adiimatur ex verbis etc. ; in tertia ad obiectlonem respondet, ibi : Ad hoc autem quod illi dicunt. — Similiter sequens pars habet tres partes. In prima determinat, quomodo accipitur persona, cum dicitur : alia est persona Patris; secundo, quomodo accipitur, cum dicitur: alius est Pater in persona; tertio hoc conflrmat auctoritatibus. Primum facit ibi: Nunc impiciamus etc; secundum ibi: Deinde quae- ritur, utrum secundum eandmri rationem; terlium, ibi : Quod autem secundum substantiam dicatur.
On this page