I, Distinctio 26, A. 1, Q. 1
I, Distinctio 26, A. 1, Q. 1
Utrum in divinis ponendae sint proprietates personarum.
Quod autem in divinis sit ponere proprietates non solum vocaliter, sed etiam realiter, ostenditur sic.
1. Hieronymus dicit, et habetur in fme prae- cedentis distinctionis ' : "Non tantum nomina , sed etiara nominum proprietates confitemur": ergo etc.
2. Item, Augustinus dicit in libro de Fide ad Petrum ^ : "Proprium est Patris , quod unum filium genuit": ergo a coniugatis, generatio est proprietas Patris; sed constat, quod generatio realiter est in Deo, constat etiam, quod convenit soli Patri: ergo secundum rem est Patris proprietas.
3. Item, proprietatis est distinguere, ergo ubi est vera distinctio, ibi est vera proprietas; sed in divinis est vera distinctio : unde Damascenus ^ : "Dif- ferentiam hypostaseon, id est personarum, in tribus proprietatibus , paternali, fiUaU et processibili reco- gnoscimus".
4. Item , hoc ipsum videtur ratione, quia sicut alius est modus quaerendi de essentia et persona , ita alius est modus quaerendi de essentia et pro- prietate. De essentia enim quaeritur per q^dd, de proprietate per quomodo se hahet: ergo sicut po- nitur in divinis et essentia et persona secundum ve- ritatem,ita del^et poni proprietas.
5. Item, supra^ probatum est, quod differunt generatio et processio realiter — alioquin non differ- rent personae — ergo generatio et spiratio differunt realiter. Sed tam generatio , quam spiratio est in una persona non multiplicata, ut in persona Patris: ergo cum persona sit realiter una, et proprietates reabler plures, ergo ponere est proprietates realiter in divinis differentes ; sed non differentia essentiali nec personali, cum sint in eadem persona: ergo notio- nali. Quodsi non differunt generatio et spiratio, sicut haec est vera: Pater spirat Spiritum sanctum, ita et haec: Pater generat Spiritum sanctuni; et tunc sequeretur, quod Spiritus sanctus esset FiUus.
6. Item , Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti , hoc Supra ^ probatum est, et est ratio in promptu, quia unus omnino est qui spiratur. Hoc quod est unum dicit unitatem non essentiae nec personae: ergo oportel, quod proprietaUs; et si Iwc, necesse est ponere proprietates in divinis rea- liter, non nominaliter sive tantum in voce.
7. Item, in Patre est paternitas et innascibilitas : aut ergo eadem proprietas, aut alia. Si eadem pro- prietas, ergo et relatio eadem ; sed secundum pater- nitatem refertur ad Filium: ergo et secundum in- nascil3ilitatem. Sed hoc est falsum, ergo est alia°; et persona est una : ergo necesse est ponere proprie- tates in divinis personis etiam realiter differentes.
Contra: 1. Hilarius de Trinitate': Pater et Fi- Ad opposi- lius et Spiritus sanctus solis differunt nominibus: ergo si differunt solis nominibus, non sunt ibi rea- les proprietates , sed vocales.
2. Ilem, Damascenus dicit primo libro ': "Opor- tet scire. qiiod aliud est differre re, aliud ratione", et dicit, quod in creaturis est differentia re et convenientia ralioiic, sed in divinis e contrario. Cum ergo sit distinctio secundum proprietates , videtur ergo, quod sint ibi solum secundum modum loquendi vel intelligendi: non ergo a parte rei.
3. Item , Tioc ipsum videtur ratione , quia in summe simplici non cadit dillerentia aliqua; sed divina persona esl summe simplex: ergo aut ibi non est proprietas, aut est solo modo loquendi: ergo etc.
4. Item, ita simplex esl persona, sicut essentia; sed proprietales essentiae non differunt nisi solo modo loquendi, non secundum rem: ergo similiter proprietates personae.
5. Item, divina essentia propter summam sim- plicitatem se ipsa refertur ad creaturam, et ideo re- latio essentialis solo modo loquendi differt ab essentia, ut cuiB dicitur Dominus; omnino eijim transil in substantiam ' : ergo pari ratione persona se ipsa re- fertur ad personam.
6. Item , creatura propter essentialem compara- tionem ad suum principium se ipsa refertur ad suum Creatorem — alioquin inter Creatorem et creatu- ram caderet medium, quod non esset nec Creator nec creatura — ergo si multo essentialior est comparatio personae ad personam, ergo se ipsa refertur. Et si hoc : ergo videtur , quod ipsa proprietas vel relatio non differat nisi solo modo loquendi a persona.
CONCLUSIO.
Proprietates personarum ponendae sunt in divinis, quae non solum secundum vocem, sed etiam realiter a se invicem, et aliquo modo etiam a personis differunt.
Respondeo: Dicendum, quod omnes catholici tractatoces posuerunt proprietales personarum in di- vinis. Cum enim sint plures personae et distinctae, necesse est, quod sit ibi distinguens ; boc autem proprietatem appellamus. Sed diversificati sunt in modo positionis.
Quoniam ergo viderunt aliqui " summam sim-Demodopo- plicitatem in persona sicut in essentia, posuerunt, nioT*"''" quod sicut in essentia omnino est idem quo est et quod est, ita in persona omnino idem * qui distin- guitur et quo , el ita suppositum et proprietas, differens autem solo modo loquendi; sicut si dica- tur: rogo te benignum vel benignitalem tuam.
Sed ista positio non potest stare, quoniam, si-improbaior. cut in opponendo ' probatum est, in eadem persona sunt proprietates diffferentes non solum modo lo- quendi, sed et realiter. Videmus enim, quod una persona uno modo comparatur ad unam, ut Pater ad Filium; et videmus, unam personam uno modo sive una habitudine comparari ad plures, ut Spiri- tus sanctus ad P.itrem et Filium; el iterum, unam personam pluribus modis comparari ad plures, ut Filius ad Patrem et Spiritum sanctum. Similiter vi- demus, plures personas eodem modo comparari ad unam, ut Pater et Filius ad Spirilum sanctum: ergo unitas habitudinis non potest accipi a parte es- sentiae — certmn est — nec a parte personae , quae refertur; nec ex parte personae, ad quam refertur. Restat ergo, quod sit alius modus dicendi, sumtus a parte rei.
Et ideo nunc communis opinio tenet, in divinis conciusio 2. esse proprietates personarum realiter differenles a se invicem, et per hoc etiam differentes a personis aliquo modo. Sicut enim , quia in una essentia non pluriflcata plures ponimus personas , modi ° dicendi essentialiter et personaliter differunt non soluin differentia sumta a parte nostra , sed etiam a parte rei ; sic etiam dicendum de modo dicendi personaliter et notionaliter. Et ideo distinguunt ma- gistri tres modos dicendi in divinis . qui sumuntur ' tks moii ° ... . , , dicendi. a parte rei , scihcet essenttalem , personalem et notionalem. Et dicitur communiter, quod tres sint modi praedicandi, scilicet in quid, in quis et in quae sive in quo modo se habet. Et incidit peccatum se- cundum figuram dictionis ex commutatione * horum modorum, sicut in creaturis ex commulatione prae- dicamentorum. Sicut ergo in divinis vera est essen- tia, et verae sunt personae, ita verae sunt persona- rum proprietates.
1. Ad illud quod obiicitur in contrarium primo soimio op- de Hilario, dicendum, quod Hilarius accipit nomina non pro ipsis vocibus, sed pro intellectibus sive si- gnificatis importatis per illa tria nomina. Important enim ibi proprietates. Nam solis non excludit ibi proprietatis veritatem , sed excludit diversitatem formae vel substantiae vel naturae.
2. Ad illud quod obiicitur de Damasceno, quod differunt solum ratione; dicendum, quod di/ferre ratione est Iripliciter. Uno modo a parte noslrae apprehensionis , sicut differunt in Deo bonitas et magnitudo. Alio modo differre ratione est secundum differentiam attributionis , quia aliquis modus po- nitur circa unum vel attribuitur uni, qui non attri- buitur alteri ; et sic differunt ratione essentia et petsona et notio. Tertio modo differre ratione est differre secundum pluralitatem distinctionis , quae non inducit diversitatem in essentia vel natura, ta- men tantam inducit differentiam, quod unum non dicitur de altero; et sic differt ratione persmia a persona et proprietas a proprietate. Et prima qui- dem differentia seoundum rationem est minima, quia nihil ei respondet a parte rei; sed ultimae respon- det. Non vult ergo Damascenus dividere rem contra rationem, nisi secundum quod res accipitur pro natura, -nec etiam sic omnino dividit, sed quasi a principali denominat. Nani in creaturis non solura est communitas rationalis ^, immo etiam naturalis. Nam Petrus et Paulus non tantum in ralione conve- niunt, sed etiam in natura communi.
3. Ad illud quod obiicitur, quod haec' tollit summam simplicitatem; dicendum, quod differentia rationis quaedam fundatur super quid absolutum sive substantiale sive accidentale, quaedam super respectum sive modum se habendi. Et prima dif- ferentia omnino repugnat simplicitati, et non potest esse in Deo; secunda vero non repugnat. Nam vi- demus, respectura aliquem de novo esse circa ali- quid, illo nullo modo mutato^. Videmus etiara, ali- quid habere plures respectus, ipso sioe compositione existente. Dicendum ergo, quod proprietates persona- les sunt respectivae, non absolutae; et ideo possunt differre ratione respectuum ; quia persona suppositum sive hypostasim dicit, sed proprietas dicit habitudi- nera ad alterum.
4. Ex hoc patet sequens. Quia enim proprietates essentiales sunt absolutae, non possunt dicere realem differentiam, nisi essentialera habeant; et ideo solo modo loquendi differunt. Non sic proprietates perso- nales. Unde proprietates essentiales omnino transeunt in essentiara, sed personales non.
5. Kd illud quod obiicitur, quod essentia se ipsa refertur; dicendum, quod essentia divina non potest i referri nisi ad aliara essentiara ; ad illara autera non refertur, quoniam relatio dicit ordinem et habitudi- nem. Sicut autem vult Philosophus: "Deus non or- dinatur ad res, sed res ad ipsum" ; et ideo non est ibi relatio nisi solo modo loquendi. Sed cum persona ad personam refertur, ibi vere est ordo originis, et ideo habitudo, et ideo vera relatio. Et sic patet illud.
6. Ad illud quod obiicitur, quod creatura se ipsa refertur ° ; dicendum , quod referri se ipso potest in- . telligi tripliciter: aut quia inter rei respectum et i essentiam non cadit medium, qm3.ipsa essentia es- sentialiter dependet; et sic quidem reperitur in crea- turis. Sic enim refertur materia ad formam et for- raa ad materiam; unde dicit Philosophus ", quod "raateria hoc ipsum quod est ad alterum est" ; ta- men nec materia est suus respectus, nec forma, quia non habent oranimodam simplicitatem. Alio modo est referri se ipso, quia inter id quod refer- tur et suum correlativum non cadit aliquod medium, quod non sit alterwn eorum; et sic Pater refertur se ipso ad Filium , et e converso. Nam Pater est sua paternitas, et hoc propter suraraam simplicitatem. Tertio modo referri se ipso est, quia ipsura quod re- fertur non est nisi relatio et respectus purus; et hoc est impossibile esse neque in Deo neque in creatura, quia, sicut dicit Augustinus, "omne quod refertur est aliquid, excepto eo quod relative dicitur" ; ahoquin relationis esset relatio '. Et ita patet, quod omnis proprietas relativa sive sit in Deo sive in creatura , necessario differt aliquo modo ab eo cuius est pro- prietas, et niagis in creatura quam in Creatore. Et intelligantur omnia haec, sicut prius quoniam omne respectivum fundatur super aliquid absolutum.