I, Distinctio 26, A. 1, Q. 2
I, Distinctio 26, A. 1, Q. 2
Quid sint in divinis proprietates personarum.
1. Quia dicit Hilarius duodecimo de Trinitate^: "Proprium est Deo nato esse filium" ; sed filiatio est relatio: ergo etc.
2. Item, Damascenus ': "Dicimus divinam Verbi hypostasim, nativitatis modo et habitudine a paternali hypostasi differentem" ; sed modus habitudinis est relatio: ergo etc.
3. Item, Riehardus de sancto Victore in libro de Trinitate ' dicit, quod personae distinguuntur pro- prietate originis; sed origo in divinis non est motus, sed habitudo, ergo relatio: ergo etc.
4. Item, hoc ipsum videtur ratione, quia pro- prium est quod convenit soh^; sed nihil absolu- tum est incommunicabile in divinis et conveniens soli: ergo omnis proprietas personalis est relativa, ergo etc.
Contra: 1. Sicut paternitas est relatio, ita ma- Ad opposi- gnitudo quantitas, el ita bonitas qualitas; sed ma- gnitudo Dei non est quantitas, nec bonitas quahtas^: ergo nec paternitas est relatio. Sed paternitas est proprietas: ergo etc. Sidicas, quod non est simile, quia alia transeunt in substantiam, relatio non; con- trarium ostenditur primo sic:
2. Sicut quantitas est unum genus acciden- tis ^ distinctum a substantia , ita et relalio ; sed quia in Deo non cadit diversitas, ideo necessario genus quantitatis transit in substantiam, cum ibi non sit accidens nec diversitas generura: ergo pari ra- tione relatio.
3. Item, sicut Deus est sua magnitudo, ita ' paternitas; sed quia Deus est sua magnitudo, ideo quantitas non differt asubstantia, sed in eam tran- sit: ergo et paternitas simihter.
4. Item, videtur quod relatio magis transit , quia inter omnia genera accidentium relatio impor- tat maiorem dependentiam , quia ad subiectum et obiectum; sed Deus omniiio est independens: ergo et relatio minime manet in Deo.
5. Item , inter omnia genera entium relatio mi- nus habet de entitate % sicut patet , quia advenit et recedit sine mutatione illius quod refertur; sed in summo ente non debet poni , nisi quod multum ha- bet de entitale: ergo etC'
CONCLUSIO.
Proprietates personarum sunt relationes.
Respondeo : Dicendum , quod proprietates per- concinsio. sonales necesse est esse relationes. Et hoc duplici ratione , tum quia sunt incommunicabiles et soli conveniunt, tum etiam quia realiter difTerunl, ut ostensum est prius '. Sola autera relatio manet in divinis.
Ad cuius intelligentiam notandum, quod relatio in aliquibus convmit cum aliis generibus', in ali- quibus dilfert. Convenit enim in hoc, quod est prae- dicamentum et genus entis, et m hoc, quod est acci- dens ; et disconvenit in hoc, quod j^raeter alia genera habet respectum non solum ad subiectum, sed etiam ad obiectum secundum habitudinem et dependentiam.
Quantum ad primas conditiones impossibile est relationem manere in divinis, sicut alia genera^ et hoc propter summam simpUcitatem. In Deo enim relatio non est praedicamentum nec accidens, sed substantia est. Quantum vero ad conditiones, quas habet respectu ohiecti, necesse est quodam modo latio. manere, scilicet quantum ad hahitudinem*, et hoc propter veram distinctionem , quae est in divinis,et veram originem et habitudinem ; et necesse est quo- dara modo non manere, scilicet quantum ad depen- dentiam, et hoc propter omnimodam absolutionem , quae est in divinis. .\]ia igitur genera simpliciter transeunt, sed relatio quodam modo manetibi, quo- dam modo transit; quia alia genera i'espectum solum ad subiectum dicunt et secundum illum transeunt.
Sed relatio ultra^ dicit respectum ad ohiectum , et sccundum illum respectum dicit pluralitatem, quae vere est in divinis; et ita relatio manet. Patetetiam, quomodo transit, videlicet quantum ad omne quod dicit compositionem. Unde non est genus neque in genere, non est accidens nec est ahud.
1. 2. 3. Et sic patent prima" tria obiecta circa soiuUo op- hoc, quia unum sumitur a natura genens, aliud a nalura accidentis, tertium a praedicalione identila- tis. Patet etiam, quoraodo manet, scilicet quantum ad illud quod dicit distinctionem , non quantum ad id quod dicit dependentiam et inclinationem, quia sic privat absolutionis perfectionem.
5. Ad illud quod obiicitur, quod minus habet de ente; dicendum, quod lioc vernm est, cum differt essentialiter a substantia; in Deo autem non sic est. — Posset tamen praeter rationem praedictam haec AHa ratio. ratio reddi, quod non transit: quia enim minimum habet de ente, ideo minimam vel nullam facit com- positionem, etiamcura' manet secundum suara pro- prietatem. Alia vero, quae habent aliquid de enle absoluto, faciunt compositionem ; et hinc est, quod relatio melius valet in summo siraplici quara aliquod aliorura.