Text List

I, Distinctio 26, Divisio Textus

I, Distinctio 26, Divisio Textus

Supra Magister egit ' de his quae dicuntur de Deo secundum suhslantiam ; hic secundo agit de his quae dicuntur de Deo secundum relationem. Dividitur autem haec pars in duas. In prima agit de his quae dicuntur de Deo proprie et aeternali- ter. In secunda agit de his quae dicuntur de Deo temporaliter et communiter \ infra distinctione tri- gesima: Sunt enim quaedam, quae ex tempore. Prima iterum pars dividitur in duas; quia quaedam sunt proprietates sive relationes personales , et de his agit primo; quaedam nmi personales, et de his agit secundo, infra distinctione vigesima octava: Praeterea considerwri oportet, quod non tantum tres etc. Prima iterum pars dividitur in duas. In prima assignat proprietates personarum, secundum quod in ipsis personis assignantur. In secunda vero agit de ipsis, secundum quod eas contingit diversis nominibus exprimi, infra distinctione vigesima se- ptima: Hic quaeri poiest, utrum proprietates etc.

Prima pars habet duas. In prima Magisler as- signat proprietates personarum. In secunda vero circa assignationem movet dubitationem , ibi: Hic quaeritur, quomodo proprium dicatur esse nato etc.

Prima pars habet tres partes secundum tria capitula °. In prima determinat, quibus assignentur proprietates, quia hypostasibus. In secunda assignat, quae sint iliae proprietates , ibi: Jani de proprie- tatibus personarum videamus. Tertio ostendit, quid sint illae proprietates , quoniam sunt relationes sive dictae secundum relationem, non tamen secundum accidens , et hoc tertlo capitulo facit, ibi: Quocirca sciendum est, non omne etc.

Hic quaeritur, quomodo dicatur esse proprium nato Deo. Haec est secunda pars, in qua movet dubitationes iuxta praedictas assignationes , et haec pars habet duas. In prima movet dubitationem contra assignationem proprietatis Filii. In secunda contra assignationem proprietatis Spiritus sancti , ibi: Hic quaeri potest , utrum Pater. Prima pars habet duas. In prima proponit quaestionem et solvit au- ctoritate'' Hilarii. In secunda illam solutionem ap- plicat etiam circa proprietatem Spiritus sancti , quae est donum, M: Ita etiam de Spiritu sancto di- cendum est.

Similiter secunda pars habet duas partes. In prima quaerit et solvit ; in secunda quorundam po- sitionem improbat. Primum facit ibi: Hic quaeri potesl , utruni Pater elc; secundum facit ibi: Qui- dam tamen putant, Spirituni sanctuni etc.

PrevBack to TopNext