Text List

I, Distinctio 25, Dubia

I, Distinctio 25, Dubia

DUB. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram et primo quaeritur de hoc quod dicit Magister: Dici- mus, quod tres personae sunt, id est tres subsisten- tiae ; quia contrarium dicit Boethius in libro de Dua- bus naturis et una persona Christi *, assignans diffe- rentiam inter subsistere et substare, quia "subsistit illud quod non indiget alio ut sit ; substat vero quod subiectum aUis, ut esse valeant, subministrat". Vi- detur ergo, quod subsistere sit idem quod esse, et subsistentia idem quod essenlia: ergo nullo modo potest dici, quod sint plures subsistentiae.

Respondeo: Dicendum, quod Boethius accipit ibi hoc nomen subsistentia secundum Marcum TuUium ^, prout accipit significationem ab actu sistendi sive per se standi; et sic tantum una est subsistenlia. Sed nunc doctores sacrae Scripturae accipiunt , prout magis importat respectum ad proprietatem , cui sub- est; et sic plurificatur. Ratio autem huius est com- munis usus. Quia accipiunt substantiam pro natura rei; ideo pro supposito magis voluerunt accipere sub- sistentiam.

DUB. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod tres perso7ias esse unam essentiam vel eiusdem essentiae dicimus, non ex eadem, essentia. Videtur enim fal- sum, quia Pater generat Filium de sua substantia et spirat Spiritum sanctum : ergo videtur, quod om- nes personae sint de eadem substantia.

Item quaeritur: quare non conceditur ista, quod persooae sunt ex eadem essentia, sicut conceditur ista, quod sunt eiusdem es^m^me.^ Et videtur, quod debeat concedi, quia ex dicit in divinis habitudi- nem originis, et similiter genitivus originem impor- tat. Si tu dicas, quod propter transitiones, quia praepositiones sunt transitivae ' — ita et obliqui casus sunt transitivi. Praeterea, haec recipilur: personae sunt in eadem essentia , et tamen hoc quod dico in est praepositio.

Respondeo: Dicendum, quod quando ' ahquid - comparatur ad aliud ut informans sive denominans, 'non ponitur propter hoc diversitas sive distinctio unius ad aUerum; sic enim comparatur deitas ad Deum. Alio modo comparatur alterum^ sicut p-mci- pium ad principiatum ; et tunc de necessitate im- portatur distinctio. Quoniam igitur haec praepositio ex importat habitudinem causae vel saltem principii , ideo de necessitate dicit distinctionem inter extrema: et ideo haec non potest esse vera, quod personae sint ex eadem essenlia. Sed quia genitivus non tantum construitur in ratione •principii, immo ex videcla- rationis essentiae , cum dicilur: mulier egregiae formae, ut dicit Priscianus^; ideo cum genitivo haec est vera: tres personae sunt eiusdem essentiae.

DuB. III

Item quaeritur de hoc quod dicit: Tres res, et accipit hoc ab Augustino in primo libro de Do- ctrina christiana ^ Videlur enim male dicere dicendo tres res, quia res est nomen absolutum et generale: ergo videtur, quodsi aliquid dicat in divinis, quod di- cat essentiam sive substantiam : ergo sicut nuUo modo recipitur tres essentiae, ita nullo modo debet recipi tres res. Et si tu dicas, quod recipilur^ tres entes; hoc non est simile, quia ens est participium, et ita trahit numerum aliunde et non numeratur secundum formam propriam entitalis; res autem est nomen substantivum. Si tu dicas , quod res nominat mihi formam a parte animae, vel istud nomen impositum est a parte animae; hoc nihil est, quia illa sunt no- mina intentionum, et re* dividitur contra intentionem.

Respondeo: Dicendum, quod unaquaeque ' res nes nipii. potest considerari tripliciter: aut secundum proprie- tates, quas habet in propria natura; aut secundum' modum, per quem fit apud animam ; aut secundum proprietatem consequentem, quae inest ei ab actibus animae, qui sunt subiicere et praedicare, compo- nere et dividereK Secundum ergo hanc triplicem acceptionem contingit rem tripliciter nominari. Uno modo per nomen, quod indicat existentiam a parte suae naturae , sicut dicitur album et nigrum et huius- modi. /1 /20 morfo, secundum quod anima accipit; et sic , quia anima omnia accipit ° per modum entis , nominat hoc modo res. Unde omne iliud res dicitur, quod anima cogitat ut existens in natura. Alio modo contingit nominare per intentiones secundas, sicut dicitur genus, species, subiectum, praedicatum.

Quoniam igitur hoc nomen res dicit quasi medium inter nomen, quod dicit pure forniam naturae , et nomen , quod dicit formam intentionis ; ideo non tan- tum essentiae convenit , sed etiam personis ; et ideo tres res dicimus tres personas, non sic tres essen- tias; et huic signifieationi alludit ipsum nomen. Res enim dicitur a reor , reris, quod dicit actum a parte animae; et aho modo ?-es venit ab hoc quod est ratus , quod dicit stabilitatem a parle naturae; et sic res dicit stabihtatem sive ratitudinem ex parte entitatis. Et sic patent obiecta, quia uno modo est nomen naturae, alio modo est nomen rationis "".

DuB. IV.

Item quaeritur de hoc verbo Hieronymi: ISon est prorsus aliquis in Trinitate gradus. Videtur enim dicere contra iilud quod dicit Augustinus nono Confessionum " : "Pater et Filius non differunt sub- stantia, sed causa et gradu". — Item, in divinis est subsistentia '\ ergo ibi est sub; sed sub dicitur relative ad superius : ergo ibi est sub et supej-, ergo inferius et superius , ergo et gradus. — Item , ubicumque est auctorilas et subauctoritas , ibi est gradus; sed haec est in Patre et Filio: ergo etc.

Respondeo: Dicendum , sicut dicit Glossa , Exodi Non ascendes per gradus ad altare etc. Per gradus ascendit ad altare, qui dicit Patrein maio- rem Filio, et Fiiium Spiritu sancto, sicutdicit Arius». Cnde cum gradiis de ratione sui nominis tollal per- sonarum aequalitatem , ideo bene dicit Hieronymus, quod non esl prorsus in divinitate gradus; nihilo- Diflerani minus pouitur ordo. Differunt enim gradus et ordo, ordo. sicut punclus et unitas. Nam punctus est substantia posita; ideo solum est in corporahbus. Unitas vero est substantia non habens positionem"; ideo est in spiritualibus. Sic gradus dicit superpositionem vel loci , vel dignitatis. Ordo vero dicit habitudinem ad principium sine superpositione l

Ad illud ergo quod dicit Augustinus, dicendum, m i quod improprie loquitur in utroque verbo, et causa ^™' sumitur ibi pro principio, gradus vero sumitur pro ordine.

Ad illud quod obiicitur de sub , dicendum, quod suh in divinis non dicit inferioritatem , sed solum habitudinem secundum rationem inteUigendi. — Ad illud quod obiicitur de auctoritate, dicendum , quod verum est, secundum quod auctoritas sonat in ratio- nem dominii, quod ponit gradum; sed sic non est in divinis , sed solum, pront sonat in rationem prin- cipii; et hoc ponit ordinem in cognoscendo^

PrevBack to TopNext