Text List

I, Distinctio 27, Pars 1, A. 1, Q. 1

I, Distinctio 27, Pars 1, A. 1, Q. 1

Utrum esse Patrem et generare sit una et eadem notio.

Quantum ad primum , quod sit eadem notio , ostenditur sic.

1. Una sola proprietas est hypostasis, quae Fundamenta.dat csse distiuctum. Nam non est in ratione acciden- tis, sed formae; sed illa est una sola unius. Sed ge- nerare est proprietas, per quam hypostasis Patris distinguitur , simililer et esse patrem: ergo est ea- dem notio.

2. Item, Patris ad Fihum est una sola relatio, quia una tantum origo et unus niodus emanandi; sed generare dicit relationem Patris ad Filium, si- --. militer et esse patrem: ergo est eadem relatio vel notio.

3. Item^ si sunt diversae proprietates, tunc ergo notiones erunt plures quam quinque, imnio in- finitae. Sicut enim ad generare sequitur esse pa- trem, ita sequitur ad referri ad patrem distingui a patre etc; quae si sint notiones aliae, tunc ergo infi- nitus est numerus notionum. Hoc autem est incon- veniens, et sequitur, si illae proprietates sint diversae: ergo etc.

Contra: 1. Si eadem proprietas est esse pa-Mi trem et generare: ergo oninino idem importatur nomine patris et nomine genitoris. Ergo sicut est baptizatus, si quis baptizetur in nomine Patris, ita si in nomine Genitoris; sed hoc communiter ne- gatur.

2. Item, proprietates et notiones sunt diversae et cognoscuntur esse diversae, quia de diversis prae- dicantur — quia de uno praedicatur una, de quo non praedicatur alia — sed haec conceditur: essentia estPater; haec negatur: essenlia generat ': ergo etc. Si dicas , quod hoc est propter diversum modum si- gniflcandi; contra: hoc nihil est, quia tam esse pa- trem quam generare, utrumque in concretione di- citur.

3. Item, diversae probantur esse proprietates , quando una de altera non praedicatur, ut paternitas et innascibilitas; ieA generare, ut patebit infra", non dicitur de paternitate — haec enim non admit- titur: paternitas generat — ergo sunt diversae.

Conclusio

Paternitas et generatio sunt una proprietas secundum rem; sed secundum modum significandi est inter eas triplex differentia.

Respondeo: Dicendum , quod omnino sunt ea- conciosio 1. deni proprietas ' secundum rem ; et huius ratio ma- nifeste apparet. Nam una dicitur de altera non solura in concretione, ut Pater generat, sed etiam in ab- stractione, ut paternitas est generatio; quod non esset, si differrent.

Cum autem sit eadem proprietas, differenti tamen modo significatur, et hoc quantnm ad tria. primum quideni , quia generatio proprietatem per- sonae generalius exprimit quam hoc quod est pater. Nani, sicut dicit Augustinus et habetur in hbro ter- tio distinctione quarta ^ , ad esse patrem sequitur generare, sed non convertitur. Homo enim dicitur generare pediculos , non tamen dicitur pater eorum. Alia ratio est , quia hoc quod est pater importat intra se hypostasim, circa quara notat proprietatem ; sed hoc verbum generat non iraportat hypostasira , immo eget sibi apponi ab extra; et hanc ponit Ma- gister iu littera ^ Tertia est, quia — cum proprietas duo importet, scilicet emanationem et habitudinem, quae quamvis idem sint re, differunt tamen ratione intelligendi — quia hoc quod est generare importat productionmn , et generatio emanationem; sed hoc quod est esse palrem proprie importat Imhitudinem.

1. Ex his patent obiecta. Nara quod non sit soiquo owe- baptismus in nomine Genitoris, hoc non est propter diversitatem rei , sed modi exprimendi ; et utrumque consideratur ibi, sicut patebit in quarto.

2. .\d illud quod obiicitur, quod non praedica- tur etc; dicendum, quod hoc esl propler diversum modum significandi. Nam hoc quod est generare , quia non habet suppositum intra, ponit rera circa essentiam , et ideo ipsam significat dislingui ; non sic autem hoe quod est pater, cum habeat suppositum intra. Sensus enim est : essentia est pater, id est ille qui generat^

3. Ad illud quod ultimo obiicitur, quod una non praedieatur de altera ; dicendum , quod est prae- dicatio" per modum denominationis , et haec estDupiesprae- per concretionem ; et est praedicatio per modum identitatis, et haec est per abslractionem. Quoniam ergo generare et esse patrem est una et eadem proprietas , ideo non secundum modum denominandi tantum, sed per abstractionem praedicatur, ut pa- ternitas est generatio.

PrevBack to TopNext