I, Distinctio 27, Pars 1, A. 1, Q. 2
I, Distinctio 27, Pars 1, A. 1, Q. 2
Utrum generatio sit ratio paternitatis, an e converso.
Secundo quaeritur, quae istarum slt ratio intel- ligendi alleram, id est, utrum hypostasis Patris sive Pater ideo generet , quia pater est, vel ideo sit pa- ter, quia generat. Et quod ideo sit pater, quia gene- rat, hoc videtur:
1. Auctoritate Magistri in littera': "Semperesti filius , quia semper est genitus": ergo generatio pas- siva est ratio essendi filium: ergo pari ratione et generatio activa est ratio essendi patrem , ergo etc.
2. Item, secundum rationem intelligendi prius est gmerari quam esse, et prius est esse quam referri : ergo prius est generari quam esse filium: ergo pari ratione prius est generare ' quam esse patrem se- cundum ordinem intelligendi. Si ergo prius est ratio posterioris, non e converso: ergo etc.
3. Item, hypostasis Patris est pater: aut ergo quia Deus, aut quia Deus generans. Non quia Deus, quia pari ratione et Filius: ergo quia Deus generans, ergo etc.
Contra: \. Non generat nisi persona distincta, quoniara generare non convenit essentiae , sed per- sonae ; sed persona Patris non est distincta nisi per paternitatem : ergo non convenit generare illi hypo- stasi nisi per paternitatem : ergo ideo generat ^ quia pater.
2. Item , in his quae non acquiruntur per actum, prius est habitus quam actus secundum rationem intelligendi — quia enim non sumus boni per opera , sed magis e converso prius sumus boni , quam ope- remur bona " — sed paternitas non acquiritur per actum in Deo: ergo prius ordine intelligendi intelli- gitur esse pater, quam generet.
3. Item, Pater genet-at, iste est quidam actus divinus , qui per se inest Patri soh ; quaero , per quid ? Aut enim quia Deus\ aut quia Deus pater , aut quia ijmascihilis. Non quia Deus , quia tunc etiam inesset Filio; non quia innascibilis, quia inna- scibilitas dicit nativitatis privationem, non positio- nem ^: ergo a divisione, quia Deus pater.
CONCLUSIO
Generatio potius est ratio paternitatis , quam e converso.
Respondeo: Ad intelligentiam huius notandum, quod hic est duplex opinio. Quidam dicunt , quod cum proprietates reiativae e contrario sint in Deo quam in creaturis — quia in creaturis " ut adve- nientes , in Deo ut insislentes — quod in creaturis actus est relationis ratio, unde in inferioribus ideo est pater, quia generat; sed in divinis e contra relatio est ratio actus. Unde simpliciter concedunt, quod Pater generat, quia pater; et negant conversim.
Sed quamvis illud posset ahquo modo capi ab no omnin intellectu ex parte Patris , tamen si illud considere- mus in Filio , omnino non videtur intelligibile, quod ideo, quia flhus, generetur'. Nam communiter di-' citur, et ratio concordat , quod Fihus eL quod sit et quod filius sit, hoc habet per generationem : ergo generatio secundum rationem intelligendi praecedit fihationem; et relativa sunl simul nalura in intelh- gendo, non tantum in essendo " : ergo generatio est ratio dicendi paternitatem in Deo Patre. Sicut enim se habet generatio passiva ad filiationem , ita activa ad paternitatem.
Et propterea est alia opinio, quod ideo est pa- opinio 2. ter, quia generat. Et quod iUud sit bene dictum , patet per differentiam assignatam inter generationem et esse palreni ". Nam secundum propriam rationem generatio dicit emanationem sive originem, paternitas dicit habitudinem. Constat autem, quod origo est ratio habitudinis , non habitudo ratio originis est. Et ideo generatio est ratio paternitatis , non e converso. concinsio. Ideo conceduntur rationes ad hoc.
1. Ad ilUid ergo quod obiicitur in contrarium, soiui..io op- quod non generat nisi persona distincta; dicendum, quod verum est , quod secundum rationem intelli- gendi necesse est ante generationem intelligi hypo- stasim — secundum ordinem intelligendi loquor '" — sed non oportet praeintelligere eam actu distin- ctam, quia ipsa distinguitur per proprietatem gene- rationis distinctione completa, sicut melius patebit infra; tamen secundum rationem intelligendi ratio distinguendi inchoatur in innascibilitate, et ideo ge- nerat, non ut prius distincta ■paterniiate , sed ut di- stincta quodam modo innascibilitate.
2. Ad illud quod obiicitur, quod non acquiritur per actum; dicendum, quod in divinis nulla pro- prietas acquiritur, quia'quaelibet est essentia. Tamen secundum rationem intelligendi origo sive emanatio originis est ralio relationis, sicut in his inferiori- bus est ratio secundum esse. Unde sicut actus ge- nerationis est aeternus, ita et proprietas paternita- tis ' aeterna. Unde quamvis non acquiratur per actuni, inest tamen per actum ; unde iila propositio est falsa et debet sic generaliter proponi: in eis quae non insunt per actum etc, et tunc minor est falsa. — Potest tamen dici , quod illud est verum de actu , qui elicitur ex iilo liabitu, sicut opus meritorium ex gratia; sed actus generationis non elicitur nec intelligitur elici ex paternitate: ideo non oportet prae- inteliigere paternitatem ad hoc quod intelligatur generare.
3. Ad illud: aut generat, quia Deus, aut quia pater etc; dicendum, quod generat, quia Deus in- nascibilis; et spirat , quia improcessibilis ^. — Quod obiicitur, quod innascibilitas dicitur secundnm pri- ■ vationem , dicunt aliqui , quod privatio pura non est ratio habitus, sed privatio aliqua cum halaitu sub- strato est ratio. Unde sicut aliquis homo hlieralis ' invitat ad comedendum, quia solus, sic Pater gene- rat propter liberahtatem , et ne sit solus; et ideo cum semel generavit et spiravit, non ampUus gene- rat, quia iam non amplius est solus, quamvis sit lilieralis.
Aliter tamen est dicendum , sicut praedictum ' - fuit, quod innascibihtas est privatio , quae secundum rem est perfecta positio. Innascibilis enim dicitur Pater, quia non est ab alio ; et non esse ab alio est esse primum, et primitas est nohWh positio. Primum enim ralione primi adeo dieit nobilem positionem et condilionem, ut videbitur, quod ad positionem primi sequatur positio secundi. Unde quia primum, ideo principium ° ; quia principium , ideo vel actu vel habitu esl principiatum. Quoniam igitur ratio primitatism aliquo genere est ratio pri^icipiandi'' in illo, ideo, quia Pater est primum respectu emana- tionis, generationis et processionis , generat et spirat. Et quoniam primum in genere generationis , quia iunascibilis, primum "in genere spirationis , quia Deus improcessibilis; ideo generat, quia Deus inna- scibilis; et ultra non est ponere: quare est innasci- bilis? Cum enim innascibilitas dicat primilatem, et status sit in primo , ideo etc. Et hoc est quod dici- tur infra, distinctione vigesima nona" circa princi- pium: « Pater est principium totius divinitatis, quia a nullo" ; et hoc est quod in pluribus locis supra praesuppositum est '°.
Quod autem movet ad hoc dicendum, primum est Argumenta antiqua positio magnorum doctoi-um ", qui dixerunt, 1^'e. i- d»- quod innascibilitas in Patre dicit fontalem plenilu- dinem. Fontalis autem plenitudo consistit in produ- cendo. Sed conslat , quod non ideo , quia creaturam producit, dicitur in eo fontalis plenitudo, quia hoc convenit tribus''; nec ideo, quia producit Spiritum sanctum, quia hoc convenit Filio: ergo fontalis ple- nitudo in Patre ponit generationem in eodem. Si ergo innascibilitas est fontalis plenitudo, patet etc
Movet etiam communis opinio, quae dicit, inna- ■?■ ex opi- scibihtatem esse proprium Patris; sed non potest '""ni- esse proprium " et maxime proprium , quod dicat notionem, secundum quod importat puram priva- tionem. ; sic enim convenit essentiae et Spiritui san- cto: ergo aliquid ponit: non absolutum — constat, quia ratione illius non potest " esse proprietas — sed non potest ponere respectum positivum respeclu producentvi: ergo de ratione sua ponit respectu pro- dueti. Sed secundum rationem intelligendi prima ratio respiciendi aliquem ut productura est genera- tio: ergo ad innascibilitatis positionem sequitur po- sitio generationis : ergo etc.
Movet etiam verbum Hilarii, duodecimo de Tri- s. cx Hiia- njtate ', ubi dicit , quod Pater est auctor Filii. Con- stat autem, quod per auetorem intelligit non facto- rem, sed genitorem. Eo ergo convenit Patri esse genitorem , quo eonvenit ei esse auctorem ; auctorem autem esse convenit ei per id quod dicit auctorita- tem esse in Patre; sed summa auctoritas est in Pa- tre ratione innascihilitatis: ergo convenit hypostasi Patris ratione innascibilitatis generare. Et hoc viden- tur dicere verba Hilarii, duodecimo de Trinitate, si quis atlendat, et similiter in quarto".
Movet etiam verbura Philosophi ^ qui dicit, qaod 4. ex libro principia quanto sunt priora, tanto potentiora — et quod causa prima plus influit — et quae simphciter prima, summe habet influere per omnem modum. Si ergo videmus in ordine causarum, inter quas est ordo essenlialis, quod primitas facit, esse summam influentiam in causa, et maiorem influentiam secun- dum essentiam: pari ratione, ubi esl ordo persona- rum, primitas in prima persona est ratio producendi aUas; et quia innascibilis ^ dicit primitatem, hinc est, quod dicit fontalem plenitudinem respectu produ- ctionis personalis. Et huius signum videmus, quod prima in generibus sunt principia aliorum ^ , et quae sunt simphcia ut in pluribus, ita quod in eis sit status, habent potentiam inflnitam, sicut punctus re- speclu hnearum , et unitas respectu numerorum ; sic etiam divina essentia, quia prima" respectu creatu- rarum. Unde fortassis , quia divina essentia est prima, ideo est omnipotentissima. Et quia omnis essentia sequitur essentiam trium personarum , impossibile est, quod una persona producat ahquid sine altera. Quamvis autem potentia producendi respectu perso- narum infmitarum non debuerit esse, sicut supra monstratum est'; attamen si per impossibile pone- retur, quod milie personae producerentur, necesse esset , quod omnes immediate procederent a persona Patris. Quia sicut causa prima necessario in omni productione sequenti immediate operatur, sic suo modo in personis.
Ad hoc etiam ' movet ratio. Sicut enim possi- Arguiiw bile est intelligi hypostasim Patris et Fihi, non intel- lecta hypostasi Spiritus sancti; sic etiam possibile i'nimim. est inteliigi hypostasim Patris, nulla alia persona intellecta. Et tunc quidem intelligeretur, non intelle- cta paternitate. Et certum est, quod possibile est hoc intelligi. Possumus enim , non intellecta perso- narum pluralitate, intelligere divinam naturara et habentem illam , et quod illam non habeat ab alio ; et ita intelligunt gentiles ". Sic igitur intelligendo , contingit de isto dicere et intelligere, quod possit generare. Per quid ergo potest ? Nihil invenio in illa hypostasi nisi commune praeter . innascibilitatem : ergo, si generatio non potest ei inesse per illud quod est commune, inest ei per illud quod est proprium; hoc autem est innascibilitas: ergo etc.
Rursus , sicut videmus plures personas in una secundu natura , sic plures proprietates in una persona : ergo, sicut ad perfectionem completissimam necesse est , oranes personas reduci ad unam , quae sit principium aliarum, sic omnes proprietates unius personae '" ad unam , quae sit ratio aharum. Sed in Patre est pa- ternilas et innascibilitas et spiratio ; sed innasci- biliias non est reducibilis ad alias: ergo necesse est, quod aliae reducantur ad innascihilitalem, quae est, sicut dixerunt, fontahs plenitudo.
Amplius, paternitatis et generationis proprietas, Teriium quantum. est de generali sua signiflcatione, commu- nicahilis est ; quod '^ patet in creaturis , quia genitus generat, et filius unius fit pater alterius. In divinis autem paternitas est incommunicabilis : ergo cum hoc non sit de ratione paternitalis in quantnm pa- ternitas , erit ratione ' alicuius , quod est incoramu- nicabile; hoc autem est innascibilitas sive primitas, quia primum non potest dare alii primitatem , et innascibilis non potest generare innascibilem : ergo videtur, quod in divinis hypostasis Patris ideo gene- ret, quia innascibiHs.
Postremo, cum idem %\\.primum elprincipium, . sicut patet et Philosophus ^ dicll; aut ideo est primum, quia principiura, aut e converso. Constat, quod ideo convenit ei ratio principii, quia est primum; ideo per se hoc habet. Et constat, quod status est in primo principio, non quia principium , sed quia primum. Et constat, quod illa est conditio nobilita- tis: ergo cum Pater sit "totius deitatis principium", ut dicit .\ugustinus ', hoc est , quia est prima per- sona, ac per hoc quia innascibilis.
Hoc sine praeiudicio aliorum dictum est. Utra- Epiioi que enira harum positionum magna est, et neutra est contemnenda; haec* autem videtur magis ca- dere in intelleclu quam prima, maxime si respicia- tur ipsius paternitatis propria acceptio, quae est vere relatio et simul natura cum fdiatione, nec potest abstrahi a natura et proprietate relationis; unde ita importat habitudinem ad Filium , sicut et generare. Ideo et ista positio intelligibilior videtur; et hoc melius patebit infra^ cum agetur de inna- scibilitate.