I, Distinctio 27, Pars 1, Divisio Textus
I, Distinctio 27, Pars 1, Divisio Textus
Supra assignavit Magisler proprietates persona- les, hic secundo ' agit de ipsis proprietalibus, secun- dum quod per diversa vocabula exprimuntur. Et quo- niam contingit eas exprimi per yocabula magis usitata et minus usitata, ideo habet haec pars duas partes. In prima agit de expressione proprietatum per vo- cabula magis ^ usitata , in seciinda per vocabula minus usitata, infra distinctione eadein: Hic non est praetermittendum .
Prima pars habet quatuor. Cum enira Hilarius et Augustinus proprietates aliis et aliis vocabulis as- signent, uterque tamen consuetis ^ quia unus , scilicet Augustinus per gemrare et generari, alter, sci- licet Hilarius, per esse Patrem et esse Filium, ideo Magister primo quaerit, utrum sint eaedem proprie- tates ab utroque assignatae. Secundo solvit osten- dens, quod sunt eaedem, ibi: Ad quod sine praeiu- dicio aliorum. Tertio, ne credat aliquis, quod omnino sinteaedem, ostendit, quod re idem ' sunt, sed differunt quantum ad moduui significandi , sci- licet in concretione et in abstractione , ibi: Nec ta- men videlur nobis omnino idem. Quarto vero, quia dixerat , proprietates significari in concretione , quia ^ quaeri posset: respectu cuius? ostendit, quod respe- ctu hypostasum, ibi: Illae enim proprietates singu- lae singulis.
On this page