I, Distinctio 26, Dubia
I, Distinctio 26, Dubia
Dub. I
In parte ista sunt dubitationes circa lilteram et primo de hoc quod dicit Hieronymus: Ab Aria- norum praeside noveUum nomcn a me hominv Romano exigitur. Si enim est novellum, cum Apo- stolus dicat primae ad Timotheum ultimo ', vocum noviiates esse vitandas, nullo modo debuit conce- dere. Praeterea, Damascenus dicit, quod "hypo- stasis est substantia cum accidentibus" ; sed in di- vinis non cadit accidens, ergo nec nomen hypo- stasis : ergo etc.
Respondeo: Dicendum , quod novitas uno modo Dupiex no- sonat in vitium , alio inodo non. Quando est talis "'"^' adinventio, quod sententiam etiam facit, quae non habet ortum ex veritate antiqua, tunc est vere no- vellum ; et sic dicit Apostolus esse fugiendum , unde addit profanas. Sed illud verbum quantum ad in- telleclum sanum non erat novum, sed quantum ad intellectum, quem haeretici supponebant. — Qmd obiicitur de auctoritate Damasceni , dicendum , quod nomen hypostasis de se non importat respectum ad accidens , sed solum ad proprietatem distinguentem, quae, quia in creaturis est accidens , ideo dicit sub- stantiam ^ cum accidentibus ; non sic autem est in Deo.
DuB. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod vene- num latet sub melle; quia cum hoc non dicat nisi propter errorem coniunctum, videtur, quod talia no- mina^ oranino essent fugienda.
Respondeo : Dicendum , quod venenum non la- tebat sub nomine , sed sub eorum intentione, sive occasione \ qui ex hoc occasinnaliter volebant indu- Aiiier. cere in haeresim. — Vel potest dici, quod venenum latebat non quantum ad significationem, sed propter dubitationem ; et ideo nunc, cum determinata sit eius signiflcatio , absque dubio est utendum ^
DUB. III.
DuB. IV.
DuB. V.
Item quaeritur de ista ratione Augustini, qua dicit, quod in Deo nihil dicitur secundum accidens, quia nihil est in eo mutabile aut amissibile. Videtur enim ratio non valere , quia ahqua sunt accidentia inseparabilia^; et talia non sunt amissibilia.
Respondeo: Dicendum, quod, sicut ipse idem soiuuo j Augustinus '" dicit , omne accidens aut est per natu- ram suam amissibile, aut potest circa subiectum suum intendi vel remitti. Et ipse non dicit, quod sit accidens tantum, quia potest amitti, sed quia potuit advenire rei prius existenti vel recedere a re iam existente, vel saltem intendi vel remitti sive variari. — Et si tu obiicias , quod accidentia non possunt alterari, secundum Boetbium " ; verum est de alte- ratione a subiecto in subiectum , tamen certum est, quod in eodem intenduntur et remittuntur. — Aliter potest dici, quod accidens potest comparari ad sub- iectum primum et ad subiectum proximum '. Et habito respectu ad subiectum primum, omne acci- dens dicit adveniens, quod est possibile etiam abesse, quamvis non respectu subiecti, quod est subiectum soiaiio 3. et causa '. — Tertius modus dicendi est iste, quod illud solum est per naturam immutabile, quod est omnino simplex. Si ergo Deus est omnino iinmuta- bilis, ergo est omnino simplex; et in nuUo simplici est accidens': ergo in nullo immutabili est ponere accidens. Si ergo Pater est immutabilis, et in eo est paternitas: ergo non est accidens.
DuB. VI.
Item quaeritur de hoc quod dicit, quod filii Dei sumus per facturam; quia secundum istum modum dicendi, cum asinus sit factus, videtur quod possit dici Dei fdius; et similiter, quod arca, quae facta est ab artifice, possit dici fdia artificis , quorum neutrum conceditur. Si tu dicas, quod opor- tet quod sit ad imaginem Dei factus ; contra : diabo- lus est ad imaginem Dei factus: ergo diabolus est fdius Dei.
Respondeo: Dicendum , quod hoc quod dico filius duo dicit, scilicet orlum et imitationem. Di- cendum ergo , quod est imitatio per omnimodam assimilationem ; et sic Filius naturalis imitatur Patrem, et quia non habet socium in imitando sic , ideo solus ipse est Filius naturalis. Est iterum ^ imi- tatio expressa; et haec consistit in imagine, et haec tenet adhuc rationem fdii et facturae. Est iterum imitatio longinqua; et haec tenet tantum rationem facturae, non filii. Sed attendendum, quod imitatio expressa aut ^ consitit in sua conditione , aut est insignita ulterius sua perfectione et decore, aut est privata honore et deformata a sua conditione. Primo modo dicitur filius factura ; secundo modo, fdius fa- ctura et adoptione: tertio modo, neutro modo dicitur fdius, nisi valde improprie et cum additione di- strahente; quia Dominus loannis octavo^ dicit, pec- catores habere patrem diabolum, propterea quod a Deo recedunt, et imitantur eum.
DuB. VII.
Item quaeritur de distinctione illorum trium, quae ponit Hilarius, scilicet originem, veritatem et nativitatem; et dicendum, quod haec tria dicit ad excludendum tres haereses. Contra Photinum dicit origine, non aftopftojie; quia Photinusdicebat, Christum esse filium Dei adoptivum. Contra Sabel- liuni dicit veritate, non nuncupatione; quia ipse dicebat, quod idem ipse primo nuncupabatur ' pater, postea filius. Contra Arium dicit nativitate, non creaiione; quia Arius dicebat, Filium Dei esse crea- turam.
DuB. VIII.
Ilem quaeritur de hoc quod dicit, quod dici- tur relative , quamvis ei vicissim non respondeai vocabuium. Videtur enim falsum, quia "proprium est Telativorum dici ad convertentiam '": ergo si non dicuntur ad convertentiam, non dicuntur relative.
Respondeo: Dicendum, quod illud verura est, si nomen impositum est utrique extremo; ahoquin si deficit ex una parte, non dicitur: ut si dicatur remus navis^. Similiter vult dicere .\ugustinus, quod sub islis nominibus Pater et Filius non referuntur ad Spiritum sanctum. Sed tamen, ubi deficiunt no- mina, Philosophus docet fingere ", sed in divinis melius est tacere quam flngere , propter vitandum errorem.