I, Distinctio 27, P. 2, A. 1, Q. 1
I, Distinctio 27, P. 2, A. 1, Q. 1
Utrum verbum in divinis dicatur essentialiter, an notionaliter.
Quantum ergo ad primum quaeritur primo , utrum verbum dicalur essentialiter, vel notionaliter. Et quod dicatur notionaliter, ostenditur :
1. Primo auctoritate canonis. Beatus loannes' Fundamenia.elegantissime exprimens incarnationem dicit: Ver- bum caro factum est; sed unio non est facta nisi in persona Filii : ergo verburii non exprimit nisi per- sonam Filii , et proprie : ergo etc.
2. Item, Augustinus decimo quinto de Trinitate': "In Trinitate non dicitur verbum nisi Filius, neque donum nisi Spiritus sanctus".
3. Item, Anselmus in Monologio: "Apertissi- mum est, quia nec ille cuius est verbura, potest esse verbum suum , nec verbum potest esse ille cu- ius est verbum".
4. Item , ratione videtur, quia verbum est quod emanat a mente per modum conceptionis ■*, ergo ver- bum de se dicit conceptum; sed esse conceptum et genilum sunt idem , sed genitum est notionale : ergo etc.
b. Itera, verbura dicitur quod eraanat per mo- dum perfectae expressionis ^ ; sed esse imaginem est proprium Fiiii: ergo et verbum.
6. Item, omne verbum dicit respectum ad di- centem ' ; sed esse respectivura in divinis est notio- naliter dictum, si dicat respectura ad personam; sed dicens non potest esse nisi persona: ergo etc.
Contra: 1. Quod dicatur essentialiter, ostendi- Ad opposi- tur sic. Sicut dicit Augustinus nono de Trinitate ca- pitulo decimo': "Verbum est cum amore notitia" ; sed notitia est essentialiter dictum: ergo etc.
2. Itera, verbura est, quo res manifestatur et exprimitur*; sed manifestari est cuiuslibet personae, et manifestatio est essentialis : ergo et verbum. Si tu dicas , quod non dicitur raanifestatio sirapliciter, sed manifestatio alterius : obiicitur tunc , quia Spiri- tus sanctus est raanifestativus Filii, loannis decimo sexto': "Ille me clarificabit" etc.
3. Item, hoc ipsum ostenditur per comparatio- nera ad dicentem, quia verbum dicitur respectu dicentis : sed dicentes sunt tres , sicut dicil Anselmus in Monologio "Unusquisque in Trinitate se dicit": ergo verbum est trium. Sed nihil est trium nisi essentiale: ergo etc.
4. Item, sicut ditit Anselmus in Monologio: "Di- cere nihil ahud est quam cogitando intueri" ; sed hoc est essentiale: ergo et verbum. Si dicas, quod dicere, secundum quod essentialiter dicitur, non ha- bet correspondens verbum; contra: sicut dicit An- selmus -, "Pater se dicendo generat Verbum" ; sed omnis actus , secundum quem persona reflectitur su- pra se, est essentialis: ergo et rficere , prout est es- sentiale , respondet verbum : ergo etc.
0. Ilem, lioc ostenditur per comparationem ad id quod per verbum dicilur. Nihil medium inter creaturam et Creatorem est notio vel notionale, quo- niam medium aequaliter distat ab extremis; sed Verbum est medium, quoniam omnia per Verbum facta sunt': ergo etc.
Conclusio
Verbum aeternum in divinis dicitur tantum notionaliter, non essentialiter.
Respondeo : Ad hoc dixerunt aliqui , quod dice^-e opiaio 1. tripliciter accipitur in divinis. Unn modo dicere est idem qnod intelligere ; aWo modo, idem quod gene- rare; unde Augiislinus^ exponit illud Genesis primo: uDixit, id est Fihum genuit, in quo omnia dispo- suit»; tertio modo, dicere idem est quod creare; et verbum non respondet ei quod est dicere, in quan- tum increatum, nisi secundum quod dicere idem est quod generare ; et ita convenit soli Patri. — Sed impiobaiar. jstud oou videtur intelhgibJle , quod sit loqui sine verbo , et quod aliquid sit dicere , cui non respon- deat verbum, sicut nec generare sine genito , nec nosse ^ sine notitia. Et hoc etiam ipse modus lo quendi et intelligendi abhorret , quod dicat aliquis et loquatnr sine omni verbo.
Ideo voluerunt aliqui dicere, quod sicut dicere Ofima '. accipitur essentialiter et personaliter, quia tres sunt qui dicunt, sicut dicit Anselmus ", ita et verbum dicitur essentialiter etpersonaliter. Et secundum istam viam solvere nituntur obiecta ad utramque partera. — Sed improb: hoc est contra Augustinum et contra Anselmum ex- presse. Nam Augustinus ' dicit, quod "verbum eo ipso quod verbum, dicitur ad alterum". Similiter Anselmus: "Apertissimum est, quod verbum non est ille cuius est verbum". Et hoc patet etiam per au- ctoritates Augustini, quas Magister adducit in littera ', et Anselmus in Monologio hoc expresse negat.
Propter hoc intelligendum, quod dicere idem senieni est quod loqui; loqui autem est dupliciter, vel ad se , id est apud se, vel ad alterwm. Loqui ad Loqui se nihil aliud est quam aliquid mente concipere. Mens autem concipit intelligendo, et intelhgendo aliud concipit simile alii, intelligendo se concipit simile sibi, quia intelligentia assimilatur inlellecto. Mens igitur dicendo se apud se concipit per omnia simile sibi; et hoc est verbum conceptum". — Alio modo dicere ad alterum est conceptum mentis expriraere; et huic dicere respondet verbum prolatum.
Dicendum ergo, quod sicut in nobis dupliciter EUamii accipitur dicere, ita in Deo. Nam dicere Dei apud dicere! se, hoc est intelligendo concipere; et hoc est gene- rare prolem similem sibi , et huic dicere respondet verbura natum,idest Verbum aeternum. Aho modo dicere est exterius se exprimere, et sic idem est dicere quod se per creaturam declarare, et huic dicere respondet verbum creatum et verbum tem- porale.
Concedendum ergo, quod verbum sicut et dicere dupliciter accipitur, scilicet aeternaliter et temporaliter. Et verbum temporaliter ' creatum nec est Deus nec est in Deo, sed creatura respectu Dei. Verbum aeternum est Deus et est illius solius , cu- ius est concipi, sicut dicere est illius solius,cuius est concipere. Ideo rationes probantes verbum dici notionaliter , sunt simpliciter concedendae.
1. 2. Ad illud quod obiicitur, quod verbum est soiotio op- notitia, et verbum est manifestativum ; dicendum , est tota ralio dicere vel ^ manifestare, sed necesse est, quod cadat ibi conceptum; ideo cum notitia concepta et manifestatio per conceptum sit per so- lum Filiura, non Spiritum sanctum, ideo patet illud quod obiicitur.
3. Ad illud quod obiicitur de verbo in compa- ratione ad dicentem, dicendum, quod dicere non dicitur essentialiter, nisi secundum quod dicitur re- spectu verbi creati, et secundum quod notat effe- ctum temporalem ; secundum vero quod dicit respe- ctum aeternuui, sic solus unus est dicens.
4. Quod ergo obiicitur, quod dicere non est aliud quam cogitando intueri; dicendum, quod verura est, ubi iutuitus non est sine concepto% ut in nobis et in Patre; sed in Fiiio non est, sirailiter nec in Spi- ritu sancto. Quamvis enim se intelliganl, taraen non concipiunt prolem, quia non est in eis fecundi- tas ad generandum. — Si quaeras rationem huius Augustinus te docet decimo quinto * de Trinitate : Ratio hui quia nos non intelligimus nisi per intelligentiam , et illa semper est genita. In illa autem Trinitate beala aliter est quam in iraagine, quia quaelijjet persona intelligit. Et ideo intelligere non dicit ibi rationem concipiendi , ac per hoc non complectitur totam ra- tionem dicendi vel verbi in Deo, ut in nobis.
5. Ad illud quod obiicitur, quod actus reflexus supra se etc. ; dicendum, quod, sive dicatur apud se sive exterius ad alterura , utroque modo impli- cat apud se actum absolutum et respecttvum. Di-absoiutun cere enim apud se est cogitando sive intelligendo so vum. conceptum gignere; et ratione primi est reflexio, sed ratione secundi est relatio. Simihter dicere exterius est se vel conceptum declarando aliquid extra for- mare. Unde dicere utroque raodo reflectitur supra dicentera et dictum: supra dicentera , ratione actus'' absoluti ; supra dictum, ratione comparati. Et sic ma- nifesta est illa obiectio, quoniam dicere non tantum est absolulum ; et ideo non est essentiale semper.
6. Ad illud quod obiicitur, quod Verbum est mediuni; dicendum, quod duplex est medium, sci- licet essentiae et intelligentiae ; et Verbum non est medium in essendo — sed extremum, quoniam ipsum Verbum omnia fecit — sed solum in intelligendo , quia Pater per Verbura omnia fecit. Et hoc infra me- lius dicetur.