I, Distinctio 27, P. 2, A. 1, Q. 2
I, Distinctio 27, P. 2, A. 1, Q. 2
Utrum Verbum aeternum connotet aliquid ex parte creaturae.
Secundo quaeritur de Verbi aeterni connota- tione, et est quaestio, utrum Verbum aeternum connotet alicjuid ex parte creaturae. Et quod sic, videtur :
1. Primo auctoritate Psalmi': Dixit et facla sunt; et primo Genesis: Dixit Deus: fiat, et fa- ctum est: ergo cum dicere non sit aliud quam ver- bum proferre, et ad diccre sequatur facere, et ad facere ipsum factum , ergo ad verbum sequitur fa- ctum: ergo videtur, quod Verbum connotet aliquid creatum. Si tu dicas , hoc non esse dictum de dicere, prout accipitur aeternaliter et respondet ei Verbum aeternum '\ sed prout accipitur temporaliter et respondet ei verbum creatum; contra: Augustinus undecimo Confessionum': "Verbo tibi coaeterno di- cis quaecumque dicis, et flt quidquid dicis, nec aliter quam dicendo facis": ergo videtur , quod illud sit intelligenduin de Verbo aeterno.
2. Item, Auguslinus in libro Octoginta trium Quaestionuin ^ tractans illud Evangelii: In principio erat Verbum, dicit: "Melius in hoc loco Verbum interpretamur, ut significetur non tantuin ad Patrem respectus, sed etiam ad ea quae facta sunt opera- tiva potentia": ergo Verbum significat respectum ad facta. Sed constat, quod de Verbo aeterno loquitur, scilicet quod erat in principio.
3. Item, super illud Psalmi: Setnel locutus est Deus , dicit Augustinus ^: id est, Fihum genuit, in quo omnia disposuit. Si ergo Verbum iraportat non tanlum generationem , immo etiam dispositionem omnium, ergo ad omnia dicit respectum.
4. Item , Anselmus in Monologio: "Cum sum- mus Spiritus se ipsum dicit, dicit omnia quae facta sunt": ergo eodera Verbo dicit se et creaturas. Sed Verbum dicit respectura ad illud quod per Verbum dicitur: ergo non tantum ad Patrem, sed etiam ad ea quae facta sunt dicit respectum: ergo etc.
CONTRA: 1. Omne quod connotat temporale, Adoppo- dicitur temporaliter; sed Verbum non dicitur tempo- raliter in divinis, quia inprincipio erat Verbum'': ergo Verbum non connotat temporale. quia omnis creatura vel creatum temporaliter incipit, accipiendo large tempus : ergo Verbum nihil connotat in compa- ratione ad creaturas. Si tu dicas, quod connotat in habitu, non in actu, sicut aeterna dispositio etpi-ae- destinatio ; contra : si nunquam aliquid fieret vel fiendura esset, adhuc Pater se ipsum diceret.ergo et Verbum mente' conciperet: ergo Verbum esset, si nunquara ulla creatura esset futura vel praesens: ergo etc.
2. Item , dicere Verbum est necessarium , quo- niam, sicut in praecedentibus probatum fuit, distin- ctione sexta ^ , productio personae est necessaria; sed productio creaturae est voluntaria, unde cum producit eam, posset non producere. Si ergo sim- pliciter necessariura non claudit in se contingens, Verbum non dicit respectum aliquem ad crea- turam.
3. Item, Creator et creatura sumrae sunt distan- tia, ergo in nullo coraraunicant; si ergo Verbum Pa- tris est unum, et summe unum, ergo illo Verbo cum dicalur Deus Pater, impossibile est creaturam dici. Ergo si creatura non dicitur illo Verbo, non ergo dicit respectura ad creaturara.
4. Item, si Verbum dicit respectura ad creatu- ram, ergo poterit dici Verbum creaturae; quod ex- presse negat Anseknus in Monologio ■* : "Verbum , quo creaturam dicit, nequaquam est Verbum crea- turae". Si tu dicas mihi, quod dicil respectum ad dicentem principaliter , unde non potest dici nisi Verbum Patris; eadem ratione, cum Spiritus dicat respectum ad spirantem principaliter , non poterit dici: spiritus Moysis, vel spiritus Ehae; quod est con- tra Scripturara '.
5. Item, si dicil respectum ad creaturam, cum omne nomen, dicens respectura ad creaturam, sit essentiale, non personale; Verbura nullo raodo dici- tur personaliter; quod est contra praedeterrainata '.
CONCLUSIO.
Verbum aeternum importat etiam respectum ad creaturam per modum exemplaritatis disposi- tivae et virtutis operativae.
Respondeo: Dicendum est, sicut dicit Anselmus, tunc verbum dicitur vel generatur, quando mente similitudo vel imago alicuius cognoscibilis concipi- tur ; et verbum illud respicit, quod respicit simlli- tudo concepta. Quoniam igitur mens nostra non verbum m simul nec uno' et eodera videt se et aha, ideo aho sfra""*""" verbo dicit se, et alio alia, iramoahis: tot enim in ea sunt verba, quot inteUecta. Summus autem Spi- ritus in Patre se et omnia uno aspeclu et eodem verbum m cognoscit; et cum inteUigit se et aUa, cognoscit se" ut aUorum principium. Et quia in ipso vis conceptiva concipit simiUtudinera, omnia circumplectentem sub intuitu unosive aspectu, concipit sive generat unum Verbuni, quod est similitudo Patris imitativa et si- militudo rerum exemplativa et simiUtudo operativa; et ita tenet quasi medium , et dicitur Pater operari per Verbum; et uUerius ipsi Verbo attribuitur, quod sit Dei virtus et Dei sapientia.
Et ita patet, quod Verbum divinum dicit respectum ad Patrem. dicentem ipsum, a quo generatur, per omnia consimilem. Dicit etiam respectum ad creaturam per modum exeraplaritatis disposiUvae et virtutis operativae. Et quia ista non dicunt respe- ctum in actu, sed solum in habitu, dico, quod sicut exemplar dicit respectum in habitu, el potentia si- mihter — quia muUa scit Deus et potest, quae non facit — sic et Verbum aeternum. Unde sicut supra^" conciusioa. dictum est de Dono, ita etiam nunc inteUigendum de Verbo.
Concedendae igitur sunt rationes probantes, quod dicit respectum; sed non connotat effectum actualiter. Unde prima ratio ", quae probat de effectu a4_^*^ im- actuah, solvenda est, sicut in opponendo tactum est, quia ibi loquitur de dicere, secundum quod ei re- spondet verbum creatum, quod est quasi verbum prolatum; sed tamen iUud dicere est per Verbum increatum, sicut Pater dicitur operari per FiUum; et hoc est quod dicit Augustinus, "quod aeterno Verbo dicis quaecuraque dicis, et fit quidquid dicis". — Potest tamen dici , quod iUud dicere est aeternum , ^^''^ soiutio. et tantum valet, quantum disponere; sed hoc non di- cit effectum , sed respectum in habitu ; et hoc con- cessum est , quod Verbum dicit. Et quod iste sit in- teUectus Augustini, patet per litteram sequentem: "Et simul et sempiterne dicis. Nec tamen siraul et sempiterna sunt ' quaecumque facis". Ex hac auclo- ritate patet veritas responsionis , quod Verbum dicit habilualem respectum.
1. Ad illud quod obiicitur in contrarium, quod sohitio op- nullum aeternum connotat temporale; dlcendum, posiorum. ^^^^ verum est in actu; unde Verbum proprie lo- quendo non connotat effeclum, sed dicit respectum non ad creaturam iam entem ^ vel etiam tantum futuram, verum eliam possibilem fieri. Et sic pa- tet responsio ad instantiam, quam adducit in con- trarium.
2. Ad illud quod obiicitur, quod productio Verbi est necessaria et aeterna, sed crealurae voluntaria; dicendum , quod quamvis actualis productio creatu- rae sit voJuutaria, tamen potentia producendi et scientia est necessaria. Impossibile enim est, Deum non posse, et impossibile est, Deum nescire creatu- ras producere.
3. Ad illud quod obiicitur, quod non commu- nicanl in aliquo; dicendum , quod verum est de comraunitate essentiali et praedicalione; et hoc modo non communicant in Verbo , quia Verbum est Deus, non creatura; nihilominus tamen secundum aliquara rationem possunt habere respectum ad idem. Nihil enim impedit, quod unius et eiusdem Deus sit principium , et creatura sit effectus ; et ita est de Verbo aeterno, quod dicit respectum ad Patrem ut ad principium, ad creaturam autera ut ad ef- fectum.
k. Ad illud quod obiicitur, quod tunc poterit dici Verbum creaturae; dicendum, quod, sieut patet ex ralione nominis, verbum dicit respectum ut" ad producentem, quia iXaiwverhum dicentis; similiter domim: et quia principalis respectus, importatus per nomen, solum dicitur respeclu personae, ideo nec Filius dicitur verbum creaturae, nec Spiritus san- obieciio. ctus donum creaturae. El si tu obiicias de hoc no- mine spiritus, dicendum, quod prout de spiritu Eliae soivitu.-. dicitur, non accipitur ab actu personali — quia'' Spi- ritus sanctus dicitur spiritus Patris et Filii tantum — sed accipitur ab actu spirandi, de quo loannis ter- Wo'-: Spiritus, uhi vult spirat; et iste est actus essentialis. Unde sicut dmtur Deus Eliae , quia fovet Expiicatnr Eliam, vel ab aliquo alio actu, ita spiritus Eliae, quia spirat Eliae; ita etiam posset dici spiritus sanctus Eliae, sicut dicitur Danielis decimo tertio": Suscita- vit Deus spiritum sanctum pueri iunioris. Nec hoc est contra Magistrum , quia ipse loquitur de Spiritu sancto, prout est nomen impositum a proprietate personali. Et magis determinatum est illud totale nomen, quod stet pro persona, quam hoc nomen spiritus per se ; ideo frequentius invenimus spiritum dici alicuius hominis quara spiritum sanctum alicu- ius hominis. Altamen invenitur alicubi, quia, sicut dicitur spiritus Eliae, quia in eum spirat et inspi- rat ' , ita et spiritus sanctus Eliae , quia ei sancta inspirat. Et ideo fortassis ibi' dictum est, quod susci- tavit spiritum sanctum, quia non fuit ad futura prae- dicendum, sed ad iniquura iudicium retractandum. 0. Ad illud quod obiicitur, quod nomen dicens respectum ad creaturam non est notionale; dicendum, quod verum est, si illum pure dicat; sed Verbum non tanium ipsum dicit nec principaliter dicit, sed principaliter dicit respectum ad Patrem , sicut et de Dono dictum est °. Magis autem Fillus et Spiritus san- ctus nominantur nominibus dicentibus respectum ad crealuram quam Pater , quoniam secundum rationem Notandum. intelligendi et appropriandi quasi medium sunt inter nos et Deum, et secundum rationem appropriandi sunt reducenles ad Deum. Unde secundum Augusti- nura '°: "Pater est principinm, ad quod reducimur; Filius forma, quam sequimur; et Spiritus sanctus gratia, qua reconciliamur". Unde et ipsi magis pro- prie nobis dari dicuntur quam Pater.