Text List

I, Distinctio 27, P. 2, Divisio Textus

I, Distinctio 27, P. 2, Divisio Textus

Supra egit Magister de proprietatibus persona- libus , secundum quod exprimuntur per nomina ma- gis usitata; hic agit secundo de eisdem, prout ex- primuntur per vocabula minus usitata. Et habet haec pars qualuor partes. In prima Magister assignat norainum differentias, per quae convenit ipsas pro- prietates exprimi , auctoritatibus confirmans, nomina illa esse propria. In secunda vero assignat quandam regulam, in qua discernunlur propria a communi- bus , ibi : Et hic est advertenda quaedam generalis regula. In tertia opponit contra praedictam regulam et determinat , ibi : Hic quaeritur, cum dicitur Deus de Deo. In quarta ex illa solutione elicit aliam re- gulam, ibi: Et est sciendum, quod secundum no- mina substantiae etc.

PrevBack to TopNext