Text List

I, Distinctio 27, Pars 1, Dubia

I, Distinctio 27, Pars 1, Dubia

DUB. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram et primo de hoc quod dicit: Proprium est Patris , quod semper est pater. Videtur enim dicere falsum , quia omnis proprietas differt ab eo cuius est proprie- tas, vel re vel ratione^; sed pater elpater conve- niunt re, ratione et nomine: ergo unum non est proprietas alterius.

Bespondko: Dicendum, quod in Patre intelligi- mus et illum qiti est pater, et quo est pater. Quando ergo pater praedicatur de se, ratione unius subiici- tur et ratione alterius praedicatur. Similiter, quando assignatur esse patrem proprium Patris, quia assi- gnalur ut in ratione attributi, ideo ratione ipsius proprietatis attribuitur ipsi hyposta.si. Unde ' dicit, quod esse patrem est proprium Patris, non quod Pater sit pater.

DUB. II.

Item quaeritur de hoc quoddicit: Eadem dici- tur nativitas vel origo. Videtur enim dicere conlra illtid, quod dictum est supra, dislinctione tertia capi- tulo de vestigio^ et tractum est ab Augustino de Vera Religione, scihcet quod origo appropriatur Patri.

Respondeo: Dicendum, quod origo semper di- citur relative ^ Potest ergo accipi origo vel respectu creaturae, vel Tes])ecln personae. Si respectu creo- turae, sic est totius Trinitafis et appropriatur Patri; si autem res]}ectn personae , sic pntest accipi active, vel passive: si active, sic est Patris et Filii, sed appropriatur Patri; si passive, sic Filii et Spiritus sancti , et appropriatur Filio, non secundum quod simpliciter dicitur, sed secundum quod origo dicit emanationem per modum naturae. Sic enim cum illud sit proprium Filii, similiter et origo, secun- dum quod sic accipitur; et hoc modo accipitur hic, et ideo non est contra illud.

DUB. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod gignere et gigni, ipsas tantuni relationes, non hyposlases significanl. Videtur enim falsum , quia cum relatio- nes significantur in concretione, non solum " impor- tant relationes, sed etiam suppositum; sed quando tantum important relationes, significantur ahstracte. Si ergo hoc quod est gignere et gigni ' non impor- tant relationem abstracte, sed concrete: videtur, quod non tantum importent relationes.

Respondeo : Dicendum , quod differenter impor- tatur concretio. Aliter enim importatur per verbum, aliler per iiomen adiectivum. Quia enim verbum importat actum ut egredientem, ideo in quadam distantia; et ideo etiam* importat sub quadam in- clinatione. Et propter hoc, quia in distantia importat, non claudit intra se suppositum, immo oportet, quod addatur extra, nisi locum exterioris additionis sup- pleat demonstratio , quae est in actu proprie primae et secundae personae, quoniam semper sunt prae- sentes et demonstrativae. Et ideo , quamvis importet in concretione , tamen non importat nisi relationem , quantum est de se , non suppositum '. — Sed no- nien adiectivam, idem significans, significat wipro- prietatem informantem, et ideo in quadam unione et indistantia; et ideo simul importat formam et sup- posilum, ut ciun dicitur album, nisi significetur ^ in abstractione , ut cum dicitur albedo. Hoc attendens Magister dicit, quod paternitas et filiatio, gignere et gigni dicunt tantum relationes.

DuB. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit : Cum nomina relationum ponimus in praedicatis , ipsas tanMm noliones significamus, non hypostases; quia si hoc verum est , quando dicitur : essentia est Pater , cum Pater ponatur in praedicato , stat tunc ' pro notione: ergo idem est dicere: essentia est Pater, ac si diceretur: essentia generat; sed haec est falsa: ergo etc.

Respondeo: Dicendura, quod quaedam ponuntur in praedicalo per naturam propriam et significatio- nem: et talia sunt quae de se important composi- tionem, sicut sunt verba* ; et de talibus loquitur Ma- gister. Quaedam ita ponuntur in praedicato, quod sunt nata subiici, ut hoc nomen pater et hoc no- men filius; et talia, quia non solum nata sunt praedicari, vernm etiam subiici, possunt importare intellectum hypostasis. Unde verbum Magistri intel- ligendum est cum praecisione, scilicet de illis ' quae ita nata sunt praedicari, quod non suhiici; et ita non habet instanliam.

Item quaeritur de hoc quod dicit: Characteri- stica idiomata determinativa sunt hypostaseon, non naturae etc. Videtur enim male dicere, quia pro- prietates, quae non determinant naluram, sunt non naturales; quia omnis proprietas naturalis, eo ipso quod naturalis est, naturam determinat: ergo si pro- prielates in divinis non determinant naturam, non sunt naturales, ergo praeter naturam: ergo accidentales

Respondeo: Dicendum, quod sicut ordo naturae dicitur duphciter: aut quo natura o?-rfmafe(r, aut in quo natura est ratio o?-dinandi°; sic etiam de pro- prietatibus intelligendnm : et quando dicimus pro- prietatem naturakm, non oportet, quod proprietas habeat naturam ut subiectum , sed quod sit conso- nans naturae ipsius subiecti, sicut fihus naturalis non dicitur, quia sit a natura vel essentia, sed a patre naturaliter producente '; sic et in proposilo est intelligendum.

PrevBack to TopNext