Text List

I, Distinctio 28, A. 1, Q. 1

I, Distinctio 28, A. 1, Q. 1

Utrum nomen ingenitus sive innascibilis secundum substantiam, vel relationem dicatur.

Quantum ergo ad primum, quod hoc nomen ingenitus dicatur secundum relationem, ostenditur:

1. Per Augustinum, qui dicit libro quinto de Trinitate et habetur in littera: "Non receditur a relativo praedicamento, cum ingenitus dicitur": ergo dicitur secundum relationem.

2. Item , eodem libro: "Sicut genitus ad genitorem, ita ingenitus ad non-genitorem" ; sed quod dicitur ad aliud dicitur relative sive secundum relationem: ergo etc.

3. Item , hoc ipsum videtur ratione , quia omne iilud, in quo differt persona a persona, dicitur secundum relationem — hoc patet — sed secuu- dum hoc quod est ingenilus differt Pater a Filio: ergo etc.

4. Item , nuila negatio privat modum signifi- candi sive dicendi '; sed genitus secundum relatio- nem dicitur, ergo addita negalione, adhuc dicetur: ergo elc.

Contra: 1. Omnis relatio in divinis aliquid po- Adopposi-nit — illud certum est — sed ingenitus nihil ponit: ergo etc. Probatio mediae: si hoc nomen aliquid ponit, aut ergo secimdum quod negative, aut secun- dum quod privative tenetur. Non secundum quod negative; hoc constat. Si ergo secundum quod pri- vative tenetur; sed privatio tollit actum et ponit aptitudinem * : ergo secundum hoc ingenitus idem erit quod aptits generari, et non genitus; sed hoc nuUi convenit: ergo etc.

2. Item , omnis relatio in divinis in concretione significata importat distinctionem, et ideo nulla dici- tur de essentia secundum modum denominationis — haec enira est falsa: essentia generat — sed ingenitus dicitur de essentia, nam divina essentia esl non ge- nita^, cum eius oppositum de essentia non praedi- cetur, scilicet genitus: ergo etc.

3. Item, negationes se habent e contrario af- firmationibus; sed genitus est in minus quam 7-ela- tus, et generatio quam relatio: ergo ingenitus est in plus quam non-relatus , et ingeneratio quam non-relatio. Sed non-relalus vel non-relatio non di- citur secundum relationem, quia tunc opposita im- plicaret: ergo cum in pius sit hoc quod est inge- nitus, non est in genere relationis: ergo etc.

4. Item, omnis relatio in divinis aut est respectu principii, aut respectu principiati: ergo si hoc quod est ingenitus dicit relationera, aut* respectu prin- cipii, aut respectu principiati. Sed non respectu principii, quia tunc Pater haberet principiura , quod est inconveniens. Si Kspeciw. principiati , tunc ergo non eius est negatio, cuius fuit afDrmatio — nam genitus dicitur respectu principii, quia ab aliquo — ergo si ingenitus non dicitur respectu principii, tunc ergo negatio non dicitur respectu eius, respectu cuius fuit afOrmatio. Ergo nec dicit relationem ad princi- piatum, quia non permittit nomen, nec ad princi- pium, quia non permittit res.

CONCLUSIO.

Nomen ingenitus in principali intellectu dicit re- lationem privative, sed ex consequenti intelle- ctu positive, scilicet fontalem plenitudinem.

Respondeo: Dicendum est, quod circa hoc diver- sae sunt positiones. Omnes enim posuerunt, quod hoc quod est ingenitus dicitur secundum relatio-conciusio i. nem , sed differenter.

Quidam enim dixerunt, quod ingenitus solura peiermina- dicit relation is jorwaftbnm; et illud solum sufficit daV™™"" ad hoc quod dicatur notionaliter, quoniam privatio potest esse principium distinguendi et innotescendi , sicut'Ovis non signata a signata. El iterum, negatio dicit nobilitatem, sicut non regi in rege, non cau- sari in causa, non produci in principio. — Sed ista improbatur. positio uou potest stare, quia pura negatio nec distin- guit nec dicit nobilitatem^: non distinguit, nam negatio relationis dicitur de essentia; non dicit no- bilitatem, nam omnis nobilitas ponit aliquid per modum positionis.

Alii posuerunt, quod hoc quod est ingenitus dicitur sccundum relationem et positive , quia pri- vando unam ponit aliam : sicut inaequale privat ae- qualitatem et ponit relationem illi oppositam , simi- liter et hoc quod est dissimile, unde et relationem importat positive ; sic hoc quod est ingenitus pri- vando reiationera ad genitorem ponit relationem oppositam ad non-genitorem. Et hoc dicunt sensisse Augustinura , qui dicit , quod "sicut genitus ad geni- torem , ita non-geniius ad non-genitorem dicitur ^". improbatio — Sed ista positio non potest stare, quia non-genitus aut dicitur ad principimn, aut ad principiatum. Si ad principiatum , ergo respectu illius non potest dici hoc noraen ingenitus , cum genitus dicatur in respectu ad principium , et idera signiiicatura sit in hoc mm\x\ genitus et ingenitus, et ingenitus dif- ferat sola negatione: ergo necesse est, quod hoc nomen ingenitus A\c^im respectu principii. Si autem hoc est verum : ergo secundura hoc poneretur ' Pater habere principiura, respectu cuius dicatur. Et iterum, illud principium dicilur non-genitor ; sed non gene- rare non dicit principium, sed privationera illius.

Tertius modus dicendi est, quod hoc nomen ingenitus , secundum quod assignatur notio Patris , dicitur secundura relationem partim privative , par- iim positive. Propter hoc notandura, quod, sicut dicit Augustinus ^ , "idem est ingenitus et non-geniius". Non-genitus autera tripliciter potest accipi, sicul non-album., quia potest esse negatio in genere, vel extra genus , vel partira in genere et partim extra genus^. Secundura quod est negatio extra genus , sic generaliter privat et non ponit aliquam qualita- tem , sicut potest dici non-aibum , quod non est in genere coloris nec qualitatis. Secundura quod est negatio in genere, sic privat albedinem et ponit qualilalem contrariam, ut non-album, quia caret albedine, sed tamen est nigrum. Secundum quod partim in genere, partim extra genus, in genere scilicet remoto" et extra genus proxiraum; sic non- album dicitur quod caret tam albedine quam colore , habet taraen qualitatem nihilominus.

Per hunc modum intelligendum est in propo- Tripiei sen sito. Nara hoc quod est ingenitum ' importat ordi- ingeniu, nera in ratione generis remoti, et ordinera ad prin- cipium in ratione proximi, et ordinem talera per raodum naturae in ratione compietivi. Si igitur in- genitus sit negatio extra genus , sic dicitur ingeni- tus quod non generatur nec etiam habet ordinem vel ° relationem ; et hoc modo pure dicit privatio- nem , et dicitur de essentia nec dicitur secundum substantiam nec secundura relationem, eo quod pri- vatio solum est. — Alio modo potest esse negatio in genere; et tuhc ingenitus dicitur quod non genera- tur, habet tamen ordinem ad principium, et hoc modo dicit reiationem substratam; sed tamen ex hoc non dicit nobilitatem , et sic convenit Spiritui sancto , nec tamen est notio. — Tertio modo potest esse negatio quodam modo in genere, quodara modo extra genus; et sic dicitur ingenitus quod non ge- neratur, habet tamen ordinem, sed non ad princi- pium; et hoc modo dicit privationem relationis re- spectu principii. Si enim habet ordinera, et non ad principium , ergo ipsum est primum et principium; et hoc modo dicit nobilitalem , sicut et prineipium. Et decuit illam per negationem significari, quia priraa cognoscuntur per negationera ', et hoc modo est notio.

Sed quoniam ingenilus de ratione sui noniinis non videtur dicere nisi privationem vel negationem generationis, propter lioc dicendum est quarto modo, quod hoc nomen ingenitm, secundum quod conve- nit Patri proprie, dicit relationem privative, sed ex lioc ipso dicit ex consequenti relationem positive. Quod palet sic. Non generari enim dicitur qui sini- pliciter non generatur; et sic convenit non tanlum Patri, sed essentiae et Spiritui sancto. Sed ultra hunc intellectum, prout proprie convenit Patri , addit, quia Pater non generatur, nec per generalionem accipitur; et sic excluditur essentia, quae per ge- nerationem accipitur, sed adhuc convenit Spiritui sancto. Prout autem convenit soli Patri, sic dicitur ingenitus , quia non generatur, nec per generatio- nem accipitur , nec generationem consequitur. Per primum membrum excluditur Filius, per secundum essentia, per tertium Spiritus sanctus, cuius proces- sio praesupponit generationem secundum ordinem originalem , quia procedit ut nexus a Patre et Fiho '. Quamvis enim non sit in divinis prius et posterius, tamen secundmu originem et rationem intelligendi prior est generatio Filii quam processio Spiritus sancti, ut supra ostensum fuit '\ et lamen simul sunt natura. Sic ergo large accepto verbo consequendi , cum Epuogus. ibi proprie non sit praecedere et sequi, triphciter dicitur aliquis esse ingenitus: aut quia non produ- citur per generationem , aut quia non producitur per generationem nec per generationem habetur sive accipitur, aut quia nec producitur nec accipitur nec consequitur '. Hoc igitur modo ingenitus impor- tat nullo modo esse ab alio, et ita primitatem ac per hoc fontalem plenitudinem , sicut ostensum fuil in principio distinctionis praecedentis * , et sicut pa- tet ex principio distinctionis sequentis, ubi dicitur, quod "Pater est principium totius deitatis , quia a nullo est" ; et ita in principali intellectu dicit re- conciusio lationem privative , ex consequenti positive ; et ita non dicil negationem, quae nihil ponit.

Unde concedendae sunt rationes ad hoc.

1. Ad illud ergo quod obiicitur, quod nihil soiutio op- ponit secundum quod negative ; dicendum , quodfal-''"" sum est, quia non est negatio ext7-a genus , sicut si dicatur: chimaera est ingenita, immo est negatio cum constantia subiecti; et talis negatio in subiecto summam relinquit nobilitatem.

2. Ad illud quod obiicitur, quod dicitur de es- sentia; dicendum, quod verum est, sed secundum quod sotum dicitur privative, et sic non est pro- prietas Patris ; secundum autem quod proprietas Pa- tris, non dicitur de essentia.

3. Ad illud quod obiicitur, quod negationes e contrario se habent affirmationibus; dicendum, quod illud non semper est verum de negatione in genere, sed extra genus. Non-album enim, prout est nega- tio in genere . non dicitur superius ad hoc quod est non-quale; similiter ingenitum ad hoc quod est non- relatum non est superius.

4. Ad illud quod obiicitur ultimo, quod " di- cit relationem ; dicendum , quod secundum quod importat relationem privative, dicitur respectu prin- cipii; et ex hoc non sequitur, quod Pater habeat principium, immo quod non habeat, quia non dici- tur secundum positionem, sed secundum remotio- nem. Unde bene dicit Augustinus, "quod dicitur ad non-genitorem", quia ingenitus significat remotionem genitoris. Secundum vero quod importat relationem positive et ex consequenti, sic " respectu principiati; et sic non est inconveniens , quod aliquod nomen pri- vativum aliquid ex consequenti iraportet, quod non importat afQrmativum sibi oppositum. Et sic patent cetera.

PrevBack to TopNext