I, Distinctio 28, A. 1, Q. 2
I, Distinctio 28, A. 1, Q. 2
Utrum innascibilitas et paternitas importent eandem relationem.
Secundo, supposito quod hoc nomen ingenitus dicatur secundum relationem, quaeritur, utrnm im- porlet eandem relationem, quam hoc iiomen Pater, utrnm scilicet eadem relatio sH innascibilitas etpa- ternitas. Et quod non, ostenditur sic.
1. Augustinus quinto de Trinitate ^ : "Aliud est d patrem , et aliud ingenitum" ; sed non secundum essentiam : ergo secundum relationem.
2. Item, hoc videtur per rationeni, quia pos- sibile est, aliquem iiitelligi esse ingenitum et non esse patrem, ut in Adam ^, et e converso, ut in Cain. Si ergo una relatio potest intelligi , altera non intellecta, et e converso; et poni, altera non pnsita: ergo sunt diversae relationes.
3. Item, relationes diversiflcantur penes termi- nos, quia relatio, secundum quod huiusmodi, ad al- lerum est " ; sed ingenitus dicitur per privationem prioris, scilicet patris, et pater secundum positio- nem germinis sive filii: ergo dicunt respectum se- cundum aliam et aliam partem: ergo etc.
4. Item , plus differt generatio et ingeneratio quam generatio et spiratio — nam hic est oppositio propria, ibi autem solum disparatio — sed alia rela- tio est generatio et spiratio : ergo et generatio et in- generatio. Sed generatio et paternitas est eadem, ut supra ostensum est*: ergo innascibilitas et paternitas non sunt eaedem relationes.
CONTRA: 1. Omnis relatio in divinis est perso- nae ad personani; si ergo ingenihis dicit relationera , aut ergo ad Filium, aut ad Spiritum sanctum, aut ad utrumque. Noii ad utrnmque, quia Pater non comparatur unica relatione, sed diversis ad Filium et Spiritum saoctum; non ad personam Spiritus san- cli — hoc constat — ergo ad Filium. Si ergo relatio ad Filium est paternitas: ergo innascibilitas est ea- dem relatio.
2. Item, relationes in divinis personis non acci- dunt, sed esse tribuunt personae': ergo si unius personae unicum est esse, unica erit eius relatio. Sed Pater est una persona, et convenit ei innasci- bilitas et palernitas: ergo etc.
3. Item, sicut se habet nascibilitas in Filio ad fihationem, ita innascibihtas in Patre ad paternita- tem; sed in Fiho eadem est relatio nascibilitas et fiiiatio: ergo etc.
4. Item, Philosophus ^: "Primum et principium idem dico" ; sed innascibilis dicit illud quod dicit in ratione primi, pater in ratione principii: ergo di- ciinl eandem habitudinem et reiationem: non ergo sunt duae relationes, sed una tantum.
CONCLUSIO.
Innascibilitas est alia notio ac paternitas, cum utraque aliam relationem importet tum secun- dum intellectum principalem, tum secundum intellectum consequentem.
Respondeo: Dicendum, quod hoc quod est in- nascibilis ' aliam relationem importat , quam hoc quod est pater , sive quantum ad principalem in- tellectum, sive quantum 3.i consequentem. Quantum ad principalem, manifestum est, quia^ importat re- spectum ad principium per modum privationis, pa- ter aulem importat respectum ad principiatum per modum positionis et generationis ; et ita dicunt diversas habitudines, quarum una est vera habi- tudo, altera privatio habitudinis. — Quantum ad con- sequentein intellectum similiter differunt, licet non tantum. Nam paler dicit relationem' principii so- lum respectu Filii et per modum generationis , sed innascibilis universalem dicit principalitatem sive fontalem plenitudinem in producendo, non tantuni quantum ad generationem , sed etiam quantum ad spirationem, non tantum respectu Filii, sed etiam respectu Spiritus sancti. Et hoc patet, quia innor scibilis dicitur , eo quod non generatur nec genera- tionem consequitur: ergo in nomine innascibilis au- fertur ratio nascendi et procedendi; et si hoc, poni- tur ratio omnimodae principalitatis, et ideo fontalis plenitudinis.
1 . Ad illud ergo quod obiicitur , quod dicit soiuiio op- respectum personae ad personam; dicendum, quod privative sive negative " non dicit respectum ad per- sonam. Et quod dicit, quod omnis relatio dicit re- spectum ad personam, intelligitur de illa quae dicit positionem. Secundum autem quod accipitur quantum ad consequentem intelleetum, dicit respectum ad utramque personara. — Quod obiicitur, quod non est una coramunis relatio; dicendum, quod verum est quantum ad prineipalem intellectura , taraen bene potest esse quantum ad eonsequentem , iit aliquod nomen dicat plenitudinem respectu utriusque.
2. Ad illud quod obiicitur, quod relatio dat per- sonae existere; dicendura, quod non quaecumque, sed quae est rehtio personalis. Quae autein sit illa, infra patebit '.
3. Ad illud quod obiicitur, quod in Filio idera est nascibilitas etfiliatio: ergoetc; dicendum, quod non sequitur, quia non opponuntur eodem genere oppositionis ; quia paternitas et filiatio opponuntur relative, non sic nascibilitas et innascibilitas , irarao raagis contradictorie vel contrarie.
4. Ad illud quod obiicitur, quod primum et principium est idem ; dicendum , quod primum di- P"-™™ si citur dupliciter: aut per privaiionem prioris; et pUciter. sic primum et principium idera sunt re, et non ratione. Alio modo primuni dicitur respectu se- cundi; et sic primura et principiura idera sunt re et ratione, et sic non significatur primura per boc nomen innascibilis. Iraportat enim primitatem per privationem prioris, ut patel ex ipsa nominis ' im- positione.