Text List

I, Distinctio 28, Divisio Textus

I, Distinctio 28, Divisio Textus

Supra egit Magister de proprietatibus , quae sunt personarurn et personales : hic incipil secunda pars , in qua agit de proprietatibus sive relationibus non personalibus. Et dividitur haec pars in duas, quia proprietas non personalis est duplex, scilicet innascibihtas et communis spiratio, quae signiTica- tur per hoc nonien principium. Ideo primo agil de innascibilitate , secundo de communi spiratione, infra distinctione vigesima nona: Est praelerea aliud nomen etc. Prima pars habet duas. In prima de- terminat de proprietate innascibilitatis ; in secimda, quia opposita circa opposita clarius elucescunt ' , tangit incidenter de proprietate nascibilitatis et nascibilis, infra distinctione eadem : Sciendum quo- que est, quod sicut Filius.

Item prima pars habet quatuor partes. In pri- nia ostendit, quid sit significatum huius nominis ingenitus in se, ostendens, quod sit proprium per- sonae Patris et differens a paternitate et dictnm secundum relationem. Secundo determinat eius si- gnificationem in aequipollenli, sicut in hoc nomine non genitus, et in hoc nomine innascibilis , ibi: Ideo solet quaeri, utrum, sicut solus etc. '^ Tertio determinat huius nominis usum, ostendens, quod quaravis non habeat ortum ex Scriptura , qnod tamen licet eo uti, quamvis .\mbrosius videatur dicere contrarium — hoc enim facit ad reprehendendum haereticos — et hoc facit ibi : lllud etiam tacere non oportet. In quarta vero determinat ^ quoddam dubium, quod ex praedeterminalis habet ortum, ibi : Praelerea quaeri solet etc.

Sciendum quoque est, quod sicut solus Filius. Haec est secunda pars huius partis *, in qua inci- denter deterrainat de proprietate Filii sive Nati; et haec habet duas partes secundum duo , quae ibi tan- git. Quia enim supra dictum fuerat, quod sapientia diceret commune , et imago proprium ; ideo quia hoc posset generare dubium , quia inveniraus e con- trario aliquando, ideo primo ostendit, quod sapien- tia nata proprie dicitur de Filio. Secundo vero osten- dit, quod imago aliquando accipitur essentialiter, ibi: Illud etiam sciri oportet.

PrevBack to TopNext