Text List

Prev

How to Cite

Next

I, Distinctio 27, P. 2, Dubia

I, Distinctio 27, P. 2, Dubia

DUB. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram et primo de hoc quod dicit: Secundum quod sapien- tia est essentia, hoc est quod Pater, secundum quod Verbum, non est lioc quod Pater , quia aut hoc tenetur essentialiter , aut personaliter. Si essentiali- ter, non solum secundum quod sapientia, est unum per essentiara cum Patre, sed etiam in quantum Ver- bum. Si personaliter, tunc est falsum , quod secun- dum quod sapientia , sit hoc quod Pater persona- liter. — Item , cum hoc sit neutri ' generis , videtur quod stet pro essenlia, et ita Verbum semper est hoc quod Pater, scilicet unum per essentiam vel substantiam.

Respondeo: Dicendum, quod hoc stat ibi pro significato termini, ut sit sensus: Verbum , secunduin quod sapientia, hoc est quod Pater; quia secundum quod sapientia, aUquid ei attribuitur, quod etiam Patri, scihcet significatum huius nominis sapientia. Simihter altera est vera: Filius, secundum quod Verbum, non est hoc quod Pater, quia aliquid attri- buitur Filio, secundum quod Verbum, quod non convenit Patri. Unde secundum dicit ibi habitudi- nem sub ratione formali , et pronomen hoc importat et demonstrat proprium significatum termini ; et ideo, quia sapientia significat essentiale, tenelur in prima essentialiter ; quia signiflcatum Verbi est personale, tenetur in secunda personaliter.

Vel aliter potest dici, quod tenetur essentiali- . ter, et secundum quod dicit habitudinem per mo- dum formalis ; unde sicut alio est Deus , alio est Pa- ter — quia deitate est Deus, paternitate Pater -, ita quod nec paternitate Deus , nec deitate Pater — ita accipit Augustinus, cum dicit: secundum quod Ver- bum, non est hoc quod Pater ', ut non negetur uni- tas in natura, sed ut negetur habitudo eiiis quod est secundum ; quia Verbum , in quantum verbum , non dicit unitatem essentiae , sed distinctionem per- sonae, econtra sapientia.

DUB. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit: Eadempro- prietate sive notione dicitur verbum, imago et p,- lius ; quia si hoc est verum , ergo ibi est synonymia vel inculcatio verborum, aut aliqua differentia.

Respondeo: Dicendum, quod differentia est;et| una differentia potest accipi sic, ut verbum dicatur, quod' procedit ex interioribus , imago , quod imi- tatur in exterioribus, et filius complectitur utrum- que; et ideo magis et communius dicitur filius quam aliquod aliorum.

Vel aliter : omnia haec tria important similitu- , dinem alterius; sed filius importat illain similitu- dinem naturaliter emanantem , imago ut expresse imitantem , verbum ut aliis exprimentem, quantum est de se sive natum expriinere; ideo filius fre- quentius nominatur illa persona propter hoc, quod ipsam emanationera et habitudinem illarn nomine importat proprio.

Vel aliter: imago importat illam similitudinem ^ ut conformem, verbum importat illam ut menta- lem sive spiritualem, sed filius connaturalem. Et sic patet diversa ratio significandi eandem habiludi- nem, et ita eadem proprietas est, nec tamen syno- nymia. — Et in prima acceptione praeit intentio verbi, ' in secunda intentio filii, in tertia intentio imaginis; tamen inter omnes medius modus est convenien- tior

DUB. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod solus Filius est Deus ile Deo. Videtur enim falsum dicere, quia "Spiritus sanctus est Deus de Deo" ": non ergo solus Filius.

Respondeo: Dicendum, quod ista exclusio arcta- tur ex modo loquendi. Quod patet, quia non dicit simphciter hoc, sed loquens de Patre et Filio dicit': "non ambo Deus de Deo, sed solus Filins", ita qiiod ex ipso niodo loquendi solus arctalur ad facieii- dam exclusionem pro l^atre.

DuB. IV.

Itera quaeritur de lioc quod dicit: Secunihmi noniina suhstantiae (licitur: illuil de illo. Videtur enira falsum, quia bene dicitur Filius de Pat.re per nomina , quae uon sunt nomina substantiae. Si tu dicas, quod intelligitur secundum idem nomen; obiicitur, quod bene dicitur procedens de procedente , et principium de principio, sive spirans de spi- ranie, haec lameu nomina non dicuntur secundum substantiara.

[tem quaeritur de lioc, quod statim addit ibi: Licet illa nomina substantiam non significent; qnia si hoc , ergo significant relationem , ergo hoc nomen Deus significat relationem. Et ilerum, si non signi- ficant substantiam , sed relationem , ergo possunt pro eis poni nomina relativa: ergo Pater de Patre.

Respondeo: Dicendum, quod dici hoc de hoc est dupliciter, scilicet secundum idem nomen, vel secundum aliud. Secundum idem non potest esse, nisi conveniat duobus; et quia nomina duabus per- sonis convenientia fere omnia sunt essentialia, licet aliqua sint notionalia; ideo regula Magistri ut phi- riinum veritatem habet. Taraen quidam libri habent maxMwe'; in quibus non est, potest poni pro glossa; et sic cessat obiectio, quia Magister iion intendit excludere nisi nomina propria , quae dicuntur de uno solo. — Qund obiicitur, quod nomina non signiti- cant substantiam; dicendura, quod significationem accipit pro suppositione , et tantnm valet non signi- fi.cant quantum non supponunt''.

PrevBack to TopNext