Text List

I, Distinctio 29, A. 1, Q. 1

I, Distinctio 29, A. 1, Q. 1

Utrum nomen principium m divinis personaliter sive notionaliter accipi possit.

Quod autem accipiatur notionaliter, ostenditur sic.

1. Augustinus quinto de Trinitate: "Pater ad Filium principium est, quia genuit eum": ergo idem importatur nomine principii, quod nomine generationis : ergo tenetur personaliter sive notio- naliter.

2. Item, hoc videtur ratione, quia ubicumque est vera ratio emanationis et originis, ibi est vera ratio principii; sed in divinis vere et proprie est ratio emanationis : ergo ibi vere et proprie est ratio principii.

Contra: 1. Principium Qtprimum sunt idem'': ergo ubi cadit ratio principii est dicere primum, et ubi est dicere pi-imum est dicere p7-ius — quia superlativum praesupponit comparativum — et ubi prius, ibi posterius: ergo a primo, ubi est ratio principii, ibi est ratio posterioris. Sed in divinis nullo modo recipitur, quod una persona sit poste- rior altera ° : ergo nuUo modo persona est princi- piura personae.

2. Item, in creaturis idem est principium et initium, sicut patet per Philosophum ' , ergo ubi non recipitur initium, nec principium ; sed omnes personae in divinis sunt sine initio, ergo et sine prin- cipio: ergo principium non dicit respectum perso- nae ad personam: ergo non accipitur personaliter sive nolionaliter.

3. Item , idem est causa et principium re , dif- ferens ratione , quia principium dicitur quantum ad fieri, causa quantum ad esse^: ergo si maioris no- bilitalis est esse quam fieri, proprius debet ibi ac- cipi ratio caiisae quam principii; sed non recipitur, quod una persona sit causa, et alia sit effectus: ergo nec debet ibi recipi intentio principii.

4. Item, Deus est alpha et omega, principiwn et finis ' , et utrumque est aequalis nobiiitatis ; sed intentio finis ita dicitur de Deo essentialiter, quod nullo modo personaliter — Deus enim est ita flnis creaturae, quod non est finis personae — ergo si- militer videtur, quod ita sit principium creaturae, quod nuUo modo sit principium personae.

CONCLUSIO.

Ratio principii recipitur in divinis , praecipue quoad personam Patris, non autem ratio nec causae et effectus, nec prioris et posterioris , nec initii et initiati , nec finis et eius quod est ad finem.

Respondeo : Dicendum , quod in divinis est vera origo sive emanatio, et non tantum vera, sed etiam completissima. Ad hoc autem, quod sit perfectis- sima", necesse est, quod emanans habeat cum pro- ducente aequalitatem omnimodam ac unitatem in substantia, quia nihil potest aequari Deo nisi Deus.

Si ergo emanatio et origo debet ° exprimi convenien- ter et catholice, debent recipi nomina dicentia ori- ginis veritatem, et non recipi nomina importantja imperfectionem vel diversitatem vel inaequalitatem. Quoniam ergo principitim et principiatum. di- cunt originis veritatem, ideo utrumque recipitur in divinis, maxime autem intentio principii. Sed quo- niam posterius dicit imperfectionem , et initium si- militer, quia dicit imperfectam durationem, scilicet inceptionem; et intentio causac importat diversita- tem, quia causa est, cuius esse sequitur aliud*; et infentio fi,nis inaequalitatem , quia finis melior est his quae sunt ad finem: ideo nec intentio prioris et posterioris, nec initii et initiati, nec eausae et effectus, nec finis et eius quod est ad fineni, recipitur in persona respectu personae. Sed intentio producen- tis et producti, quia possibile est, quod productus sit summe perfectus et^ aequetur producenti, ideo recipitur in divinis, similiter et intentio principii.

1. Ad illud quod obiicitur. quod ad principium soiuUo op- sequitur prius, et ad hoc postenus; dicendum, quod, sicut dicitur secundum Hilarium "Pater maior est Filio, nec tamen Filius minor" — quia sonat in imper- fectionem hoc quod est ?mnor — ideo, quamvis reci- piatur, quod Pater sit prior Fiho, quia iste est ab illo, "a'' pr'o- non e converso, non tamen recipitur, quod iste sit"" ''* posterior. Attamen nec ratio prioris omnino recipitur proprie; quia cum in divinis sit ordo et origo, pro- prie est origo, et minus proprie ordo, nec est nisi solum ratione originis '. Quoniam ergo principium principaliter importat originem, et prius ordinem; ideo simpliciter recipitur intentio principii, intentio vero prioris minus proprie et cum determinatione; intentio autem principii, prout privat anterius, pro- priissime recipitur in Deo, maxime quantum ad per- Noi.mdum. sonam Patris. Et ideo non sequitur, quod ita pro- prie dicatur prius , quod tantum dicit respeclum ad posterius.

2. Ad illud quod obiicitur de initio, dicendum, R^iio iniiii. quod initium uno modo accipitur large ad principium essendi et durandi; alio modo proprie ad principium durandi , ut illud dicatur habere ini- tium, quod incipit esse. Primo modo potest accipi in divinis , et sic accipit Hilarius in littera ° ; se- cundo vero modo non potest, et sic non aequiva- let principio.

3. Ad illud quod obiicitur de causa, quod idem R-itio cau- est quod principium ; dicendum , quod in creaturis idem est principium et causa; et hoc est, quia pro- ductum differt a producente, et ideo potest dici effectus eius, et istud potest dici causa; et in idem concurrit intentio causae et principii, et similiter nomen; sed non ita in divinis, quia ibi potest esse unius substantiae producens cum producto. Ideo non valel illud.

4. Ad illud quod obiicitur de fine, iam patet R""» ''"'is- responsio, quia finis, quantum est de se, dicit exces-, sum bonitatis respectu eius quod est^ad flnem, non sic principium respectu eius quod est ex illo; et ideo Deus non potest esse finis nisi creaturae" inaequalis, potest tamen esse et esl principium personae omnino aequalis. Et ideo una persona non est fi,nis alterius , est tamen principium.

PrevBack to TopNext