I, Distinctio 29, A. 1, Q. 2
I, Distinctio 29, A. 1, Q. 2
Utrum hoc nomen principium, si sumitur essentialiter et notionaliter , dicatur univoce, an aequivoce.
Secundo quaeritur, utrum nomen principium, cum accipiatur essentialiter et notionaliter, dicatur univoce, vel aequivoce. Et quod univoce, videtur.
1. Basilius ' dicit, quod Filio Dei accipere cum creaturis est commune , sed habere per essentiam proprium. Si igitur coinmune est accipere: ergo et dare; et si hoc, cum penes lioc accipiatur ratio prin- cipii respectu Filii et respectu creaturae, videtur, quod dicatur univoce.
2. Item, sic differt principium essentialiter di- ctum et notionaliter, sicut sapientia et sapientia ge- nita; sed non dicitur aequivoce sapientia sic etsic: ergo etc.
3. Item, nihil dicitur multiphciter''- ex hoc, quod dicitur de genere et de specie, sive ex hoc, quod habet unum suppositum et plura — quia multiplici- tas respicit signiflcationes diversas, non supposita — sed principium essentiahter dictum est in plus et pluribus convenit quam notionaliter et convenit eisdem ipsis: ergo non dicitur mulliphciter, sed univoce.
2. Ilem, quod non dicatur analogice, videtur, quia ubi est analogia, ibi est prius et poslerius ; sed in divinis non est priits et posterius: ergo nec analogia. — Et iterum videtur, quod nec aequivoce, quia ubi est aequivocatio , ibi est diversitas signifi- cationis; sed persona et essentia non sunt diversa: ergo non potest accipi acquivoce.
Sed contra: 1. Quod dicatur mullipliciter, vide-i^uniiam tur primo per Magistruin in httera ^, qui dicit, quod hoc nomen principium multiplicem facit intelhgen- tiam: ergo dicitur multipliciter.
2. Item, hoc ipsum videtur raiione, quia isti actus generare, spirare, creare sunt ipsius princi- pii, secundum quod differenter accipitur; sed non est unam communem rationem invenire ad istos actus: ergo nec ad principium, quod dicit respectum sic differentem.
3. Item, regula est Philosophi \ quod si ah- quid in una sui acceptione habet unum oppositum , et in aha aliud, dicitur multiphciter; sed princi- pium essentialiter dicitur respectu creati, et no- tionahter respectu increati: ergo multiphciter sic et sic.
4. Item, principium essentialiter dictum dicitur raliter , notionaliter dictum aeternaliler ; sed nihil est commune univocum aeterno et temporali: ergo etc.
CONCLUSIO.
Nomen principii, essentialiter et notionaliter dictum, accipitur nec univoce nec aequivoce , sed analogice.
Respondeo: Dicendum, quod nomenaccipi dif- ferenter in divinis potest esse tripliciler: aut quan- tum ad suppositum, aut quantum ad significatum, aut quantum ad connotatum. Primo modo accipitur differenter hoc nomen Deus, cum dicitur : Deus est Tri- nilas, et Deus general, quia in prima stat pro natura, in secunda pro persona; et illud non inducit ali- quam multiplicitatem^. — Alio modo contingit lermi- num differenler accipi quantum ad signifieatum, secundum quod ipse terminus in una sui acceptione significat essenliam, in alia personam, sicut hoc nomen pater, prout Deus dicilur pater Filii, et prout dicitur pater noster; el hoc inducit aequi- vocationem, quia est diversitas significationis noh in re ipsa, sed in signiflcando. — • Terlio modo contin- git differenter accipi ratione connotati, ut puta hoc nomen principium, dictum essentialiter , connolat effectum creatum^, dictum personaliter , nihil con- onciasioi. notat creatum ; et illud inducit multiplicitatem secun- dum analogiam, non secundum aequivocationem : secundum analogiam quidem, quia accipitur pro diversis sive diversa importat, quae non habent nisi unitatem ^ proportionis, et ideo necessario opor- tet, quod incidat ibi analogia ; sed non aequivocatio, quia aequivocatio habet plures institutiones et de- accipitur pro qualibet , sicut patet in hoc canis.
Sed non sic se habet hoc nomen principium. Nam principium de sua impositione impositum est ab actu prod.ucendi , non creandi nec generandi. Unde sicut producere de productione Filii et crea- turae non dicitur aequivoce, sed analogice^ ita et conciusio 2. hoc nomen principium secundum has tres compa- rationes accipitur differenter.
Concedo ergo, quod ibi est multiplicitas quae- ""p'^?,;""'" dam, quamvis non sit multiplicitas simpliciter, sicut aequivocationis proprie dictae; et concedendae sunt rationes ad hoc, quia non concludunt, quod sit ibi aequivocatio vera. Tamen illud verbum Philosophi. ^? arg. 3. intelligitur , quando nomen habet diversa opposita , quae non uniuntur in aliquo, nec univoce nec ana- logice, quod sit illi termino oppositum, sed primo et per se opponuntur. Non sic autem est in propo- sito , quia principium non dicitur primo ad Filium vel ad creaturam , sed ad hoc ^ quod est productum sive principiatimi ; quod quidem dicitur de Filio et de creatura, quamvis non uiiivoce, sed analogice.
1. Ad illud quod obiicitur de Basilio, dicendum, quod Basilius accipit commune pro analogo, quod est medium inter pure aequivocum et uni- vocum.
2. 3. Ad illud quod obiicitur de sapientia et sapientia nata, dicendum, quod non est simile, quia ibi non est diversificatio nisi solum quantum ad suppositum. hic autem est quantum ad connotatum. — Et per hoc patet sequens.
4. Ad illud quod obiicitur ultimo, quod non cadit prius ibi etc; dicendum , quod quamvis non cadat ibi prius et posterius in se, cadit tamen re- spectu effectus, quia in comparatione ad effectum accipitur analogia. — Quod autem dicitur", quod non est ibi diversitas; dicendum, quod verum est in re; tamen in significando et intelligendo aliud est intelligere essentiam, ahud intelligere per^onajn ; ita et dicere, ac per hoc et significare. Et ideo, quamvis non sit diversitas a parte rei absolutae, qihilominus potest esse a parte significationis.