I, Distinctio 29, A. 1, Q. 1
I, Distinctio 29, A. 1, Q. 1
Utrum Pater et Filius dici possint unum principium. Spiritus sancti.
2. Item , ratione videtur , quia unius princi- piati unum est principium in uno genere; sed Spi- ritus sanctus unus est : ergo habet unum principium. Ergo si immediate et perfecte est a Patre et Fiho °, sunt ergo Pater et Filius unum principium.
3. Item, Pater et Filius spirant: aut ergo una potentia, aut duabus. Constat quod una , quia cum una est in eis essenlia, est et una polentia : ergo cum tres ^ dicantur esse principium ratione poten- tiae, et una sit potentia in Patre et Filio, patet etc.
4. Item , sicut tres personae unica creatione creant, ita duae unica spiratione spirant; sed tres, quia unica creatione creant, sunt unum principium creaturae: ergo duae unum principium Spiritus sancti.
Contra: 1. Cum dicitur:- simt M.)mm pnm- ai i pium Spiritus sancti, aut unum dicit unitatem es- sentiae, aut unitalem personae, aut notionis. Non essentiae, quia tunc Spiritus sanctus esset principium Spiritus sancti; non personae, quia tunc Pater et Fihtis essent una persona: ergo nolionis. Sed con- tra : si Pater et Fihus propter unitatem notionis dieuntur unum principium, ergo ab oppositis, Pater propter pluralitatem notionis potest dici piura prin- cipia.
2. Item, si Pater est principium Spiritus san- cti, et Filius principiumS et hoc principium non est ihud: ergo sunt duo principia.
3. Item , Pater et Fihus sunt unum principium, ergo unum principium est Pater et Filius: et si hoc, ergo Pater est Fihus.
4. Item, si unum sunt principium: aut unum, quod est Pater, aut unum, quod non est Pater. Si unum, quod est Pater: ergo Pater et Fihus sunt Pater. Si uiiuni, quocl uon est Pater : ergo ' princi- pium Spiritus sancti non est Pater: ergo Pater non est principium Spiritus sancti.
CONCLUSIO.
Pater et Filius recte dicuntur unum principium Spiritus sancti, quo significatur unitas notionis, in comparatione tamen ad unitatem essentiae et potentiae spirativae.
Respondeo: Dicendum, quod omnes istam con- > cedunt : Pater et Filius sunt unum principium Spi- ' ritus sancti , quoniam Augustinus ' istam proponit et dicit; sed in modo intelligendi diversificantur.
Nam quidam dicunt, quod lioc nomen principium non dicit ibi essentiam nec notionem nec personam, sed dicit convenientiam duarum perso- narum in unica notione. Et dicunt, quod sicut lioc nomen Irinus specialiter est impositum ad insinuan- dam trinitatem suppositorum, ut conveniunt in uni- tate naturae; sic in proposito dicunt se liabere.
Sed cum non sit facile huiusmodi positionem sive translationem ex virtute vocabuli accipere, haec posilio nullam dignoscitur habere firmitatem.
Et ideo fuerunt alii, qui dixerunt, quod hoc nomen principium importat notionem in adiacentia, et est nomen adiective retentum ; et ideo hoc adie- ctivum nominis numerale , quod est unum , cadit a ratione nominis et tenetur adverbialiter, ut sit sen- sus: Pater et Filius sunt unum principium, id est, uno raodo producunt sive spirant Spiritum sanctum.
Sed quoniam hoc nomen principiiom de sua im- positione est nomen substantivum, ut palet, non videtur adhuc positio ista rationabiiis.
Et ideo fuerunt tertii, qui dixerunt, quod hoc nomen principium, quantum est de se, stat pro essentia et contingit ipsum per additionem trahi ad personam. Et cum dicitur: Pater est principium Filii, trahitur ad personam Patris; quando vero dicitur: Pater ,et Filius sunt unum principium Spiritus san- cti , stat pro essentia vel natura, in quantum tamen est in duabus personis. Et illud videtur consonare Anselmo ' dicenti , quod "Pater et Fihus spirant , in quantura uterque idem Deus". Et dicunt, quod unura dicit unitatem circa hunc terminum princi- pium non personae, sed essentiae vel naturae, ut est in duabus personis. — Sed quoniam Augusti- son onmi- nus'' videtur dicere, quod principium, dictura ^jg ™ p™'"""'- Patre et Filio , dicat notionem communem ; similiter Magister dicil ultirao capitulo, quod dicit unitatem notionis; et p?-incipium importat notionem^, et es- sentia non refertur: ideo nec iste raodus est adhuc omnino conveniens , licet sit aliis probabilior.
Et ideo est quartus modus dicendi, quod hocncierminatio nomen principium stat pro notione,mYi tamen'' in comparatione ad suppositum, sed ad naturam et vim spirativam; et unum importat unitatem circa ipsum, secundum quod competit eius acceptioni.
Et hoc patet sic: cum enim Pater et Filius spirent Spiritum sanctum, in quantum unus Deus improcessibilis ; et in quantum unus Deus, sit in eis voluntatis unitas; in quantum improcessibilis , sit voluntatis fecunditas; et in quantum unus Deus improcessibilis , sit in eis voluntatis una fecundi- tas et una fecunditas dicat unitatem principii : dicendum, quod sine distinctione concedendum est, quod Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti.
3. Ad duo sequentia respondent quidam, quod hoc nonien principium non potest subiici , nec ad ipsum potest fieri relatio , quia tenetur adiective. — Sed illud nihil est, quia nomen est substantivum : ergo potest subiici et praedicari et ad ipsum relatio fieri'. — Et si dicant, quod ad hoc inventum est illud ; nihil est, quia non potest probari. Et iterum, inventio debet habere rationem; et nos videmus, quod potest fieri relatio, ut si dicatur: In princi- pio erat Verbum^ , in quo principio erat Spiritus, quia non in alio erat, sed in eodem. Potest etiam subiici: quia si Pater est principium Spiritus sancti, a simplici conversa. principium Spiritus sancti esl Pater.
Propter hoc aliter respondenduni, quia, cum dicitur ummi principium, unum dicit unitatem no- tionis, quae communis est duobus; et quia unitatem dicit coramunem, ideo est hic consequens' : unum principium Spiritus sancti est Filius el Pater: ergo Filius est Pater, sicut hic: unus Deus est Pater et Filius: ergo Pater est Filius.
4. Ad ultimum quod obiicitur: aut unum, quod est Pater etc; dicendum, quod quia unum dicit communem spirationem, ut est in pluribus, ideo non contingit dividere: aut unum quod est Pater, aut unum quod non est Pater — ut si dicatur: omnis homo est animal; aut animal quod est album, aut animal quod non est album , neutrum est dare * , quia animal communiter stat pro animali albo et non albo, ita quod pro utroque siraul reddit locu- tionem veram. Simililer in proposito, principiim stat pro principio, quod est Pater, et quod est Fihus; et ideo non licet ibi dividere et descendere, immo esl ibi figura dictionis ex mutatione suppositionis '.