Text List

I, Distinctio 29, A. 1, Q. 2

I, Distinctio 29, A. 1, Q. 2

Utrum Pater et Filius possint dici unus spirator, vel etiam idem principium

Secundo quaeritur, utrum istae sint conceden- dae: Pater et Filius sunt unus spirator, vel: sunt idem principium Spiritus sancti. Et quod haec sit concedenda: sunt unus spirator , videtur:

i. Quia Pater et Filius non sunt unum princi- A*j»pposi-pium, nisi quia spirant unica spiratione: ergo cum hoc nomen spirator importet ipsam spirationem, Pater et Filius sunt unus spirator.

2. Item, quia Pater et Filius unica creatione creant, non tantum dicuntur unum principium creaturae, sed etiam unus crealor : ergo cum simi- liter unica spiratione spirent, sunt unus spirator.

3. Item , quod sint idem principium , videtur, quia unitas non multiplicata facit identitatem omni- modam; sed Pater et Filius sunt unum principium Spiritus sancti, ita quod unitas principii nuUo modo multiplicatur in illis': ergo sunt idem principium.

4. Item, haec est vera: Pater et Fihus eadem spiratione spirant; sed idem importatur hoc nomine principium, quod hoc nomine spiratio: ergo ab aequipoUenti , Pater et Filius maiidem principium.

Contra: 1. Spirator et qui spirat aeqaipol- Fandamenta.lent: ergo si Bst UHus spirator, ergo unus est' et qui spirat. Sed haec est falsa: unus spirat, quia non unus, sed duo sunt qui spirant: ergo etc.

2. Item, spirator importat ipsam spirationem in concretione ad supposituni: aut ergo illud est essentia, aut persona. Non essentia, ergo persona: ergo si Pater et Filius sunt unus spirator , sunt una persona vel hypostasis.

3. Item, quod non sit concedenda, quod sint idem principium , videtur. Si enim sunt idem prin- cipium, sunt idem; sed haec est falsa, quod Pater et Fihus sunt idem: ergo et prima est falsa. Quod autem sequatur, manifestum est; bene enim sequi- tur: sunt idem animal, ergo ' idem. Quod iterum haec sit falsa: sunt idem, patet, quia sunt distincti, ergo non sunt idem.

4. Item, hoc quod est idem est pronomen re- lativum: ergo cum pronomen certam designel per- sonam , et relativum sit notans identitatem in eo, pro quo refert, significat identitatem in supposito"; sed illud non est essentia, sed persona: ergo significat, quod sint eadem persona; quod cum sit falsum, restat, quod illa locutio est falsa.

CONCLUSIO.

Non sunt approbandae locutiones, nec quod Pater et Filius sint unus spirator, nec quod sint idem principium Spiritus sancti, licet sint unum principium eius.

Respondeo: Dicendum, quod haec locutio: Pater coneiusio et Filius sunt unum principium Spiritus sancti , """"° "^' sirapliciter recipitur; haec autem: Pater et Filius sunt unus spirator , non recipitur; et haec simih- ter non admitlitur: Pater et Filius sunt idemprin- cipium. Quamvis enim videantur aequipollere illi , ' non tamen aequipollent. Differenti enim modo in his locutionibus spirationis notio significatur.

Propter quod notandum , quod notio potest si- nouo dupii- gnificari dupliciter, scilicet in abstractione et in flcaTur.'^'" concretione: in abstractione , ut si dicatur spiratio; in concretione, ut si dicatur principium vel spi- rator. In concretione autem potest signiflcari vel in snbdisiin- comparatione ad subiectum in ratione suppositi, vel in comparatione ad subiectum in ratione activi, vel utroque modo.

Significatur igitur notio spirationis in concre- tione in comparatione " ad subiectuni in ratione nouo in ra- suppositi per hoc noraen spirator , quod est noraen po^slu™'' verbale. Et quia suppositum huius notionis est per- sona et non una persona, sed duae, ideo dicimus duos'^ spiratores, non unum. Nec est simile de hoc quod est crealor: quia, cum sit nomen essentiale, significat in concretione ad subiectum, quod est substantia — et illud est unum in tribus — sed notio ad personam, quae de se est multiplicata', non est una in duabus.

Significatur etiam notio in comparafione ad sul> J^°Jf' '™ "iectura in ratione activi, ut per hoc nomen p7-in- cipiam, quod ilicit originem. El quoniam subiectum agil per virtiitem, et ('M'h.,v respicit ?;a/" ra "(, cum iu Patre el Filio sit nna natnra ct iina virtus non multiplicata : per lioc m\w\\ priiirliiii(iii significatur nolio spirationis ut nullo iiiodo iiuiitiplicata. Ideo dicimus: Pater et Filius sunt kjiim" principium Spi- ritus sancti , ut uniim dicat unitatcm notionis et visspirativae et naturae iii s|iiraiililnis. lliiic est, quod Pater non dicitur ' plnra iirnicij>ia. rKvt plures lia- beat notiones, quia iion halict ^sccunduin diversas vires et naturas.

Signilicatur etiam uotio in couiparatione ad sub- in raiione iectuui ut iu ratioue supposili el actim , cuiu di- citur ulem prtncipniin , quoniain pronomen i.acm, quod cerlam desidcrat personam significare, respicit suppositiim.; et principiuin, sicut dictuin est, re- spicit ipsuni ut activum. Et quoniam suppositum non est idem nec unum, ideo haec est falsa: Pater et Filius sunt idem principium.

Haec igitur est vera: Pater et Filius sunt uiium principium : haec autem est falsa : sunt unus spi- rator; haec iternin falsa: sunt idem principium Spi- ritus sancti. Et ratio liornm omnium palet ex prae- dictis.

1. Ad illud ergo quod primo obiicitur, quod sunt unum principium, quia unica spiratione spirant; dicendum, quod haec non est tota ratio; sed haec est lota ratio , quia unica spiratione et unica virtute et in unitate naturae spirant eundem ; et ^jrMzczpmm hoc modo importat illam notionem: et ideo sunt unum principium. Non sic autem significatur illa notio per hoc nomen spiralor , quod est nomen verbale et descendit a verbo, quod concernit sup- positum personale. Spirator enim dicitnr ille qui spirat, el iste est persona.

2. Ad illud quod obiicitur de creatione, iaiu patet responsio , quia creatio non tantum habet una virtute fieri, sed etiain habet mmm suppositum.'^, et ipsuin est subslantia — Pater enim non creat tanquam proprium subiectum, sed ipsa substantia divina, quae una est — sed suppositum spirationis non potest esse substantia, sed persona: ideo non dicitur, quod Pater et Filius sunt unus spirator.

3. Ad illud quod obiicitur, quod identitas est unitas non multiplicata; dieendum, quod illud non sufTicit, nisi sit talis unitas, quod nec raultiphcelur nec compatiatur secum pluralitatem suppositorum , quam excludit identitas. Et quia unitas principii corapatitur pluralitatera personarum , ideo patet illud.

k. Ad illud quod obiicitur, cjuod eadem spira- tione spirant; dicendum, quod non sequitur ex hoc, quod sint unus spirator; quamvis enim eadera sit notio, taraen suppositum non est idera. Et cuiu di- citur idem principium , notatur identitas in utroque; cum dicitur eadem spiratione, notatur identitas in altero: ideo haec non sequitur ex illa, nec una infert alterara.

PrevBack to TopNext