I, Distinctio 29, Divisio Textus
I, Distinctio 29, Divisio Textus
Supra egit Magister de proprietate non ' perso- nali , quae est innascibilitas. Hic secundo agit de proprietate sive notione non personali , quae est comniunis spiratio, significata per hoc nomen prin- cipium. Et quoniam illud nomen non tantum no- tionaliter accipitur , immo eliam essentialiler , ideo distinguit primo huius nominis multiplicitatem , se- cundo manifestat huius nominis unitatem, secun- dum quod dicitur de Patre et Filio respectu Spiri- tus sancti, ostendens , quod sunt unum principium Spiriliis sancti; et hoc ibi: Deinde in eodem libro continue.
Prima pars habet duas. In prima distinguit huius nominis multiplicitatem; in secunda vero membra suae distinctionis explanat ostendens per auctoritates , quod principium habet omnes illas acceptiones , et hoc ibi : Et Pater ab aeterno prin- cipium est Filii.
Deinde in eodem libro etc. Haec est secunda pars, in qua agit de hoc nomine princvpiwn speciali- ter, prout dicilur nolionaliter et essentialiter. Et primo ostendit, quod Pater et FiJius sunt unum principium Spiritus sancti; secundo, qua unitate sunt unum, sci- licet unitate notionis , ultimo capitulo : Unum autem principiim sunt etc, ubi ostendit, quod eadem no- tione suut principium ', et quod illa notio est spiratio.
On this page