Text List

I, Distinctio 28, Dubia

I, Distinctio 28, Dubia

DUB. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram et primo de hoc quod dicit Augustinus, quod, si Filmm non gemdsset, nihil prohiberet eiim clicere ingeni- tum. Videtur enira secundum lioc, quod accidat personae Ingeniti ' generare et ita esse patrem. — ■ Item, es hoc yidetur sequi, quod remota paterni- tate , adhuc remaneat persona Patris ; et ita pater- nitas non est proprietas personalis.

Respondeo: Dicendum, quod est loqui de in- tentione huius nominis ingenitus et pater vel sim- pliciter, vel prout ponuntur in persona divina. Si loquamur simpliciter, sic diversae sunt intentiones, et una praeter aliam est intelligibilis et separabilis secundum rem ^ , sicut patet in generatione hominum. Alio modo est loqui de his, prout ponuntur circa personam divinam , et sic dicunt aliam et aliam rationem innotescendi ; et illae duae secundum rem omnino sunt inseparabiles , tamen secundum intel- lectum una potest accipi praeter alteram. Et sic lo- quitur Augustinus, non quod re separari possint, sed quantum ad intelligere ° nostrum.

Sed quod possit intelligi aliquid praeter alte- rum , hoc potest esse multipliciter : aut quantum ad intellectum apprehendentem , aut quantum ad intellectum resolventem. Si primo modo , sic non potest intelligi aliquid sine aliquo, quod est ei ratio intelligendi, sicut Deus praeler deitatem , et homo praeter humanitatem ; potest tamen intelligi effectus, non in- tellecta causa, et inferius, non intellecto superiori, quia potest quis apprehendere hominem, non intelle- cto ahquo superiorum. Et sic dicit Philosophus ^ quod qui unum dicit quddam modo multa dicit , non sim- pliciter , sed quodam modo, quia implicite.

Alio modo contingit aliquid intelligere praeter inteiiectus alterum , intellectu resolvente ; et iste intellectus considerat ea quae sunt rei essentialia, sicut potest intelligi subiectum sine propria passione. Et hoc po- test esse dupliciter: aut intellectu resolvente plene et perfecte, aut intellectu deficiente et resolvente semiplene^. Intellectu resolvente semvplene, potest intelligi aliquid esse, non intellecto primo ente. In- tellectu autem resolvente perfecte, non potest ifitel- ligi aliquid, primo ente non intellecto.

Secundum hunc triplicem intellectum de com- paratione Patris et Ingeniti contingit loqui triplici- ter. Si enim loquamur de \x\iA\sc\,\i apprehendente , possibile est haec duo " intelligi , altero non appre- henso, eo quod aliud est significatum unius, aliud alterius. Si loquamur de intellectu resolvente , adhuc si semiplene resolvat ', accipiendo intellectum huius nominis ingenitus solum privative , sicut accipiunt genliles; sic potest inteiligi unum sine altero. Si loquamur de intellectu plene resolvente, cum inge- nitus, secundum quod est proprietas Patris, non dicatur sohim privative, immo ponat respectum po- sitivum; de necessitate ponit paternitatem. Et sic verum est, quod dicendo aliquid ' esse ingenitum , necessario ponitur esse pater, cum ponatur pleni- tudo fontahs per ipsum tantum.

Quando ergo dicit Augustinus, quod non ideo dicitur pater, quia ingenitus, ipse loquitur de intel- lectu apprehendente , quia unum non est propria ratio et prima intelligendi alterum, immo utrumque, scilicet ingenitus et pater. dicunt aliam rationem innotescendi ; tamen secundum plenam " resolutio- nem una ponit aliam necessario. Unde distinctio personae Patris quasi inchoatur in innascibilitate et consummatur in paternitate ; et ideo , non intellecta paternitate , non potest intelligi persona iOa complete distincta. Et ideo paternitas est notio personalis, quamvis in ratione intelligendi prius cadat inna- scibilitas "".

DUB. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit: Negativa porro parlicula non id efficil, ut quod sine illa etc. Videtur enim falsum , quia homo dicitur secundum substantiam, tamen albedo potest dici non-homo: ergo quia homo et non-homo contradictorie oppo- nuntur , et de quolibet affirmatio , vel negatio ' : ergo albedo est non-homo , et albedo est qualitas : ergo elc. Si tu dicas , quod Augustinns loquitur, secundum quod facit negationem in genere '■'; tunc obiicitur de hoc quod est non-substantia ; constat, quod non potest facere negationem in genere: ergo cum non-substantia non dicatur nisi de aliis gene- ribus, patet etc.

Respondeo : Dicendum , quod modus dicendi secundum substanliam circa terminum negatum ^ uisimciio. sive infinitum dupliciter est accipere : aut quantum ad signifieatum , aut quantum ad suppositum. Si quantum ad significatum , quia terminus negatus trahit significationem ab atfirmato ^ , idem est modus dicendi quantum ad significationem^iu termino negato et affirmato. Unde sicut homo dicitur secnndum sub- stantiam quantum ad significationem, ita et non-homo. Quando enim dico : hic est Jiomo , substantiam praedico; quando dico: hic est non-homo , substan- tiam removeo. Si autem loquamur quantum ad sup- positum, tunc pro alio supponit terminus negatus et affirmatus. Sic opponit, et sic non inlelligit Au- gustinus ^

DUB. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod non- genitus refertur ad non-genitorem. Videtur enim dicere falsum, quia omnis relatio ponit duo extrema : ergo si non-gmiitus refertur ad non-genitorem , ne- cesse est ad hoc, quod aliquis sit ingenitus, quod sint duo , quorum unus sit non-genitus, aiter non- genitor. Contra: esto per impossibile, quod nullus esset nisi unus sohis, ille utique esset non-genitor.

Respondeo : Dicendum, quod referri ad aliquem hoc potest esse dupUciter : aut secundum rationem cxistendi, aut secundum rationem intelligendi; se- cundum rationem existendi , quando importatur ha- bitudo realis; secundum rationem intelligendi, quan- do privatur habitudo realis. Ad hoc enim, quod intel- ligatur privatio habitudinis, necesse est intelligere habitudinem; et ad hoc, quod habitudo intelligatur, necesse est intehigi duo extrema ut afrirmata; et ita ad hoc, uf^ intelligatur privatio habitudinis sive relationis, necesse est intelligi duo extrema negata. Et quantum ad lioc dicit Augustinus, non-genitum referri ad non-genitorem , quia non potest capi in- tellectus eius nisi per intellectum illius ; et ita quan- tum ad rationem dicendi dicitur secundum relatio- nem , sicut non-homo dicitur secundum substantiam.

DuB. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod cum dicitur nata sapientia , sapientia essentiam signi- ficat. Ergo secundum hoc licebit loco sapientiae ponere essentiam, cum faciat eius intellectum ; quod falsum est.

Respondeo: Dicendum, quod est loqui de no- mine sapientiae quantum ad significatum, vel quan- tum ad suppositum. Quantum ad significatum dicit essentiam, sed tamen supponit personam; et ita adiectivum respicit ipsum ratione suppositi^ cum dicitur sapientia nata , non ratione significati. Nec sequitur propter hoc, quod loco sapientiae poni possit essentia, quia cum sapientia sit de nomini- bus mediis, potest supponere pro persona et trahi ad suppositum; sed essentia, cum sit nomen abstra- ctissimum, non '.

DuB. V.

Item quaeritur de hoc quod dicil , quod imago aliquando intelligentiam essentiae facit , et tunc ad se dicitur. Videtur enim falsum , quia imago semper Gonnotat imaginatum; sed non potest esse idem imago et imaginatum: ergo semper dicitiir relative.

Respondeo: Dicendum, quod imago semper dicit respectum vel ad creatumj vel ad increatum; et quando dicit respectum ad increatum , dicitur personaliter et relative secundum rem ; quando au- tem respectum creaturae, essentialiter dicitur et ad se, non quantum ad modum dicendi, sed quia toti Trinitati convenit *.

PrevBack to TopNext