I, Distinctio 2, Art. 1, Q. 1
I, Distinctio 2, Art. 1, Q. 1
Utrum sit unus tantum Deus.
Circa primum , quod in Deo sit ponere essentiae sive naturac unitatem, videtur ratione ostensiva, triplici habita suppositione , quam oportet poni , tum propter eius siniplicitatem , tum propter communem animi conceptionem , quae est, quod Deus est quo maius excogitari non potest ; timi ratione status , qui nr* est nisi in summo et primo.
Suppositio prima est , quod Deus est simplicis- Argumenta simus. Ex hac argiiitur^ quod cum nuUo alio diverso possit communicare aliquid ' , quia , si communicat , et differt: ergo non secundum idem; ergo est ibi compositio. Si niliil potest communicare, ergo nec deitatem nec entitatem; ergo si sunt duo dii, cum unus sit ens, alter non est ens, si unus est Deus, aller non est Deus : ergo si duo sunt dii, non sunt duo dii.
2. Item i secunda suppositio est , quod Deus est omnipotmtissimus ^. Ex hac arguitur : igitur poterit facere, quod omnis alia potentia a sua nihilpossit: ergo si sunt duo dii diversi in natura, hoc potest facere unus de altero, quod alter nihil possit, et e converso. Sed cui potest potentia auferri , non est Deus: ergo si sunt duo dii, nullus est Deus.
3. Item, tertia suppositio est, quod Deus est simpliciter summum '. Ex hac arguitur : ergo omnia sunt infra ipsum : ergo omnia alia ab ipso et ad ipsum. Si ergo sunt duo dii , unus est infra alterum , et e converso ; unus est ab alio secundum naturam diversam , et e converso ; unus ad alterum , et e con- verso ; sed quod est infra aliud in natura et ab alio et ad aliud , non est Deus : ergo etc.
4. Item , hoc potest probari per deductionem ad impossibik. Sl suut duo dii , aut unus est ubi alius , aut non^ Si unus ubi alter: ergo unus m altero, cum sint eodem modo essendi : ergo unus est alteri materialis : ergo alter non est Deus. Si unus non est ubi alter: ergo uterque limitatus, ergo neuter in- â– finitus.
5. Item , si plures sunt dii boni " , aut unus in- telligit alterum , aut non. Si non ; ergo uterque est ignorans. Si intelligit ; aut ergo per praesentimn , aut per speciem, aut per se ipsum ut per illius exemplar '. Si per praesentiam : ergo unus in al- tero, ergo Deus illabitur Deo et perficit Deum; si per speciem: ergo compositus ; si per exemplar: ergo unus est exemplar alterius, ergo et principium.
6. Item, si sunt duo dii diversi, quorum uterque est summum bonum; aut unus diligit alterum, ut diligendus est, aut non. Si sic, cum uterque sit summum bonum, uterque est diligendus amore fruitionis : ergo uterque fruitur altero ; sed qui frui- tur alio bono a se, illo indiget: ergo unus indiget alio: ergo uterque est indigens, ergo neuter Deus.
Sed contra : 1. PIus potest Deus facere , quam ai c intellectus noster possit cogitare. Sed inlellectus hu- manus, utpote gentium ' , intelligit plures deos omni- potentes : ergo Deus potest hoc facere. Sed quidquid potest esse in divina natura , est ibi , quia aeterna ° : ergo etc.
2. Item, plura bona sunt meliora paucioribus; sed plures dii sunt plura bona : ergo melius aliquid erunt duo quam unus. Sed secundum Anselmum "* omne, qnod melius est, circa Deum est ponendum: ergo est ponere plures deos.
3. Item, quorum diversa est operatio, diversa est virtus et diversa est natura " ; sed operatio trium personarum est diversa, quia apparitio in columba fuit solius Spiritus sancti, et solus Filius assumsit humanam naturam: ergo sunt diversi in substan- tia: ergo sunt plures dii.
4. Item , magna potentia est , quae potest ma- gnum, et maior, quae maius, et maxima, quae maximuni; sed Deus super omnia est summe po- tens : ergo potest producere summum ' ; sed hoc est Deus : ergo cum "in aeternis sit idera esse et posse", ergo etc.
CONCLUSIO.
Plures esse deos est impossihile, immo si recle intelligatur , quid sit Deus , non est intelligibile
Respondeo: Dicendum, quod impossibile est esse plures deos, et si recte accipiatur significatum huius nominis Deus, non solum est impossibile, sed etiam non intelligibile. Deus enim dicit sinipliciter sum- mum et in re et in opinione cogitantis. Quia in re , ideo onmia ab ipso et in ipso et ad ipsum , et in ipso omnino est status â– ; ideo impossibile est intelligere , salvo hoc intellectu, quod aliquid sibi pariflcetur aliud ab ipso. Itmn, nihil maius Deo cogitari potest nec etiam aequale , quia summum in opinione. Ideo im- possibile et non intelligibile est ponere plures deos.
1. Ad illud ergo quod obiicitur de gentibus; â– dicendum, quod non fuit intellectus, sed fictio^; praeterea non intelligebant Deum secundum nobili- tatem divinam: ideo non valet.
Et ad illud : plus potest Deus facere etc. ; dicen- dum , quod duplex est intellectus , scilicet rationalis et phantasticus. De primo verum est, sed de secundo non ; quia multa possunms cogitare secundum phan- tasiam , quae Deus non potest facere , quia non conve- nit illi , "in quo inconveniens est impossibile '".
2. Ad illud quod obiicitur, quod plura bona sunt meliora paucioribus ; dicendum, quod illiid ha- bet veritalem in bono creato et finito, quod ratione suae finitatis recipit bonitatis augmentum per addi- tionem alterius boni ; non autem habet veritatem in bono infinito, quia, quantumcumque addas bonum infinitum infinito, semper ego intelligo de bonitate tantum in uno, quantum tu^ in pluribus.
3. Ad aliud quod obiicitur de diversitate ope- rationum; dicendum, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus in omni operatione conveniunt, sed in rela- tione differunt. Unde in incarnatione est operatio productionis illius naturae et est unio; in primo conveniunt tres personae , in secundo non. — Simi- hter in columba est columbae formatio et eius si- gnificatio " ; in primo conveniunt, in secundo non. Exemplum Augustini ' de Trinitate est , quod ad for- mationem huius nominis memoria concurrit memo- ria , inteUigentia et voluntas ; tamen hoc nomen me- moria significat alteram potentiarum ; simili modo est in proposito.
4. Ad illud quod obiicitur, quod magna poten- tia , etc. ; dicendum , quod producere aliquem ' est tripliciter: vel de se ipso, vel de aliquo creato, vel de nihilo. De se ipso potest Deus producere summum simpliciter , sed ille non erit alius in natura propter naturae simplicitatem. De alio vel de nihilo non po- test producere summum simpliciter, sed in genere, non propter defectum potentiae agentis , sed propter defectum creaturae, quam necesse est esse limitatam; et ita non potest producere alium Deum.