Text List

I, Distinctio 2, Art. 1, Q. 2

I, Distinctio 2, Art. 1, Q. 2

Utrum in Deo ponenda sit personarum pluralitas.

Secundo quaeritur, utruiB sit ponere in Deo personarum pluralitatem. Et quod sic, ostenditur pnndamenia.supponendo de Deo quatuor: primum est, quod in ipso sit summa heatitudo; secundura est, summa perfeclio; tertium est, summa simplicitas; quar- tum est, summa primitas.

1. Ex prima suppositione arguitur sic: si ' est ibi summa beatitudo; sed ubicumque est summa beatitudo, est summa honitas , summa caritas et summa iucunditas. Sed si est summa bonitas , cum bonitatis sit summe se communicare ' , et hoc est maxime in producendo ex se aequalem et dando esse suum : ergo etc. Si summa caritas , cum cari- I tas non sir amor privatus, sed ad alterum: ergo re- quirit pluralitatem. Item, si summa iucunditas, cum "nullius boni sine socio sit "iucunda possessio '", ergo ad summam iucunditatem requiritur societas et ita pluralitas.

2. Itetn, ex secunda suppositione sic: si est ibi summa perfectio; sed "perfeclionis est produ- cere talem , qualis ipse est in natura *": ergo ne- cessse est, ibi esse multiplicationem ; sed hoc non potest esse secundum aliam essentiam: ergo oportet, quod sit secundum aliam personam sive suppositum.

3. Item, ex tertia suppositione sic: si est ibi summa simplicitas ; sed simplicitatis est , quod ali- qua natura sit in pluribus, ut patet in universaU, sed ex defectu simplicitatis est, quod numeretur in illis ^ : ergo si in Deo est simplicitas in nuUo deficiens , erit in pluribus non numerata essentia: ergo etc.

4. Item, ex quarta suppositione sic: si est ibi summa primitas; sed quanto aliquid prius, tanto fecundius est et aliorum principium ^ : ergo sicut es- sentia divina, quia prima, est principium aliarum essentiarum, sic persona Patris, cum sit prima, quia a nullo, est principium et habet' fecunditatem re- spectu personarum; sed fecunditas in Deo respectu Dei non potest esse nisi actui coniuncta: ergo ne- cesse est, plures esse personas.

Sed contra: 1. Videtur, quod ex eisdem sup-Aa wosi- positionibus posset argui contrarium , et ita destruun- tur rationes et conclusio*. Si enim ibi est summa beatitudo, cum beatum per essentiam sibi soli suf- ficiat ad beatitudinem : ergo non est necesse ponere aliam personam ad beatitudinem sive iucunditatem.

2. Item, contra secundam suppositionem sic obiicitur': si est ibi summa perfectio: ergo aeque plene et perfecte est essentia in una persona et in pluribus. Si ergo ultra perfectionem additio est su- perflua , pluralitas est superllua ; et si hoc , cum in divinis nihil sit superfluum, pluralitas non est"* in divinis.

3. Item , contra tertiam rationem sic : si est ibi summa simplicitas, cum pluralitas opponatur simpli- citati, et opposita non possunt esse circa idem": ergo si Deus est unus et in eo est simplicitas, non ergo pluralitas, cum per omnia sit simplex.

4. Item , contra quartam suppositionem sic : si ibi est summa primitas; ergo cum status sit in pri- ino principio , et status est in unitate : ergo primi- tas non ponit pluralitatem, sed unitatem : ergo vi- detur, quod una tantum sit persona.

CONCLUSIO

Personarum â– pluralitatem. in divinis esse ponendam, et fides docet et argumentis congruentiae sua,- de.tur.

Respondeo : Dicendum , quotl in divinis est po- conciusio. nere personarum pluralitatem, sicut fides dicit et rationes praedictae ostendunt, si quis sine contradi- clione consideret. Nam ralione simplicitatis essentia est communicabilis et potens esse ' in pluribus. Ra- "dri^iSr' '''^"^ primitatis persona nata est e.x. se aliam pro- ducere; et voco liic primitatem innascibilitatem, ra- tione cuius, ut dicit antiqua opinio, est fontalis plenitudo in Patre ad omnem emanationem ; et hoc infra patebit \ Ratione perfectionis ad hoc est apta et prompta ; ratione beatitudinis et caritatis volunta- ria. Quibus conditionibus positis , necesse est ponere personarum pluralitatem.

1. Ad illud ergo quod obiicitur in contrarium, soiuiio op- quod beatum per essentiam sibi soli suiricit , ergo non indiget etc; dicendum, quod verum est, quod non indiget; nec ponitur^ alius propter indigentiam neque lanquam beatiiicans, sed in beatitudine com- municans.

2. Similiter ad illud quod obiicitur, quod deitas aeque plene est in uno et in pluribus * ; dicendum , quod etsi sit aeque plene, non tamen ita plene decla- ratur. Et praeterea, eo ipso quo plene est in Patre, redundat in alias personas redundantia perfectionis.

3. Ad illud quod obiicitur, quod pluralitas re- pugnat simplicitati ; dicendum, quod est quaedam pluralitas ^per additionem; et haec repugnat; quae- dam per originem; et haec non addit nec compo- nit nec repugnat simplicitati , sed potius solitudini; et sic est in divinis, ut infra patebit^

4. Ad illud quod obiicitur, quod in primo est status; dicendum, quod sicut in essentiis una est essentia prima, a qua sunt aliae et ad quam, sic ef^ in personis est una persona, a qua sunt aliae et ad quam ; et in illa est status originis , quia illa a nullo , et haec est persona Patris. Unde Augustinus ' ilh personae appropriat unitatem , dicens : (In Patre unitas etc.

PrevBack to TopNext