Text List

I, Distinctio 2, Divisio Textus

I, Distinctio 2, Divisio Textus

Haec est secunda pars, in qua, primi libri ma- teria indagata, incipit Magister prosequi; dividitur autem haec pars ' in duas partes , quoniam dupli- citer est considerare res, quibus fruendum, scilicet in se, et in comparatione ad creaturas: in se ra- tione trinitatis el unitatis ; in comparatione ad crea- turas ratione scientiae, potentiae et voluntatis. Pri- mo ergo agit ' de sancta Trinitate et Unitate ; secun- do de scientia et potentia et voluntate , infra di- slinctione trigesima quinta : Cumque supra disse- ruerimus.

De ipsa autem sacratissima Trinitate tripliciter contingit tractai-e, quoniam priino contingit ipsani credere, secundo creditam intelligere , tertio intel- lectam dicere sive eniuitiare. Credere autem est per auctoritatem , intelligere per rationem, dicere per catholicam et rationabilem ' locutionem. Ideo primo de ipsa Trinitate et Unitate agit, secundum quod creditur; secimdo de ipsa, secundum quod credita per rationem intelligilur , ibi , distinctione tertia : Apostolus namque ait; tertio, secundum quod cre- dita et intellecta rationabiliter et catholice exprimi- tur, infra, distinctione vigesima secunda : Post prae- dicta dissermdum nobis videtur de nominum di- versitate. Et patet ordo. Prius enim et verius est eam credere quam intelligere; multi enim credunt, qui non intelligunt ; et prius similiter est intelligere quam sermone exprimere.

Prima pars, scilicet secundum quod creditur, con- tinet praesentem distinctionem ; et quoniam materia est difficillima, p/'M»o ponit niodum procedendi; secundo vero exsequitur, ibi : Propmiamus ergo in medium.

Item, prima pars secundum tria capitula - habet tres partes. In prima tangit modum agendi , quo- niam debet esse cum modestia, timore et diligen- tia , praemittens riiateriam , circa quam agere inten- dit. In secunda subiungit intentionem scribentium de Trinitate, ibi, secundo capitulo: Omnes autem catholici tractatores. Tertio tangit ordinem , ibi : Ceterum, ut in libro primo.

Modus scribendi de Trinitate debet es.^^e fun- datus supra intellectum fidei et cum modestia et timore propter periculum. Intentio scribentium de Trinitate est ostendere'*, quod Pater et Filius et Spi- ritus sanctus sunt tres personae et unus Deus. Ordo scribendi est, primo per auctoritates ostendere ve- ritatem, deinde per rationes et congruas similitudines.

Proponamus ergo in medium. Haec est secunda pars , in qua Magister auctoritatibus sacrae Scriptu- rae intendit ostendere Trinitatem et Unitatem ; et quoniam â– * sacra Scriptura habet duas partes, scilicet novum et vetus Testamentum , ideo primo ostendit hoc per auctoritates veteris Testamenti, deinde per auctoritates novi, ibi: Nunc vero post'^ testimonia etc. Et quoniam vetus Testamentum duas habet par- tes , scilicet Legem et Prophetas , in ciuibus fides explicatur, ideo ostendit primo per testimonia Legis, secundo per testimonia Prophetarum , ibi : Ille etiam maxim.us Prophetarum. Prima iterum pars, in qua probat per testimonia Legis, duas habet partes : primo enim probat essentiae unitatem ; secundo uni- tatem simul et trinitatem , ibi : Personarum quoque pluralitatem. Similiter illa " de testimoniis Pro- phetarum habet duas : in prima probat essentiae uni- tatem et personarum pluralitatem in communi; in secunda vero iri speciali ostendit Filii generationem et Spiritus sancti processionem , ibi : David quoque aeternam Filii generationem. Similiter illa pars, in qua probat per auctoritates novi Testamenti, habet duas partes : primo enim probat per auctoritates sive per testimonia lesu Christi ; secundo per auctoritates Apostolorum , ibi : loannes quoque in Epistola ca- nonica. Auctoritates et earum explanationes et nu- merus et diversitates satis patent in littera.

PrevBack to TopNext