I, Distinctio 1, Dubia
I, Distinctio 1, Dubia
Dubia I
In parte ista circa litteram qiiaeruntur plura, et primo de hoc quod dicit : Eorum vero quaedam sunt, quorum usus omnis est in significando , non in iustificando. Sed contra : Omnia Sacramenta sunt medicinae, quia secundum Hugonem de sancto Vi- ctore* Sacramenta omni tempore fuerunt medici- nae ; sed omnis medicina habet effectum in curando : ergo et Sacramenta similiter; sed ista curatio est iustificatio: ergo omni tempore Sacramenta habue- runt iustiflcare.
Respondeo : Dicendum , quod dupliciter est con- siderare Sacramenta veteris Legis , scilicet in se sive ratione operis operati ; et sic erant tantum ad signi- ficandum; vel ratione fidei annexae sive caritatis sive ratione operis operantis; et sic erant ad iusti- ficandum Sacramenta legalia, praeter Circumcisionem.
DUB. II.
DUB. III
Item quaeritur de hoc quod dicit Magister: "Non autem e converso omnis res signum". Videtur enim male dicere, quia signum est quod ducit in aliud cognoscendum ; sed omnis res ducit in aliud, quia omnis res est causa, vel effectus. Causa autem ducit in cognitionem effectus ^ et e converso. Si clicas, quod non omne, quod ducit , est signum , sed quod ducit in prius ; tunc omnis creatura est signum, cum ducat in Deum.
DuB. IV.
Dub. V
Item videtur, quod ista divisio rerum: Aliaesunt quibus fruendwm etc, sit male assignata respectu clivisi, quia divisum simplicius est dividentibus et dividentibus aliquid est ' commune ; sed Deo nihil est simplicius nec est aliquid commune Deo et crea- turae : ergo etc.
Respondeo : Dicendum, quod est divisio unius communis secundum nomen tantum; et sic est di- visio aequivoci; est alia divisio communis secun- dum nomen et rem ; et haec est divisio univoci ; est etiam tertia medio modo ; et ista est analogi , ubi non est communitas secundum unitatem naturae^, sed secundum similitudinem proportionis ; et haec communitas est rationis.
DuB. VI.
Item videtur mala divisio quantum ad membra : videtur enim , quod tertium membrum sit superfluum. Omni enim re aut est utendum, aut fruendum : ergo tertium superfluit.
Item, sicut est res, quae fruitur et utitur, ita est res, qua fruendum est et utendum, ut Christus : ergo qua ratione ponitur ^ tertium membrum , deberet poni quartum.
Respondeo : Omnis res, quae est natura aliqua , aut est finis ; et sic est res , qua fruenduni ; aut deducens ad ftnem ; et sic est res , qua utendum ; aut ad finem perveniem ; et sic est res , quae frui- tur et ulitur , ut homo : et sic accipiuntur membra. Et est ista divisio satis conveniens huic scientiae, quia cum theologia sit de Creatore et de creaturis , utile est, ut theologus doceat, quomodo homo per alias res tendat in Deum.
DuB. VII.
Item opponitur de hoc quod dicit : Res, quibus fruendum ; quia si * tres sunt res per se et non per accidens, et a diversitate rerum est diversitas sive multiplicitas fruitionis : ergo sicut sunt tres res , sic erunt tres fruitiones.
Respondeo : Quod res accipitur hic communiter ad essentiam et personam propter sui generalitatem ; et quia sumtum '^ est hoc vocabulum res ab actu ani- mae, ideo tres dicuntur res , quia tres personae, sed tamen una res, quia una bonitas est in eis. Quia ergo una bonitas , ideo et una fruitio , quamvis tres res. — Et qnoniam articulus dicit quid a parte animae distinguentis , scilicet intellectus, et fruitio respicit ipsam ' divinam essentiam et honitatem et unionem affectus communiter, ideo fruitio est una.
DuB. VIII.
Item obiicitur de hoc quod dicit: "Omnis, qui fruitur, utitur" ; quia videtur falsum, quoniam stulti * homines similiter et bestiae fruuntur , quia propter se delectantur in delectabili , sed non utuntur. Si dicas, quod dicitur translative ; quare nonsimiliter transfertur verbum utendi?
Respondeo : Uti importat libertatem in sua ge- nerali acceptione, in speciali importat libertatem cum relatione ad aliud; frui importat libertatem cum delectatione ; et licet nec libertas nec coUatio ' con- veniat brutis , convenit eis tamen delectatio. Ideo uli nullo modo convenit brutis ; frui autem convenit eis aliquo modo, licet improprie '".
DuB. IX.
Item videtur male dicere , quod in homine spes ponenda non est, quia" de beata Virgine cantatur Vita, dulcedo et spes ab Ecclesia, quae non errat.
Item, lonae primo ': Accessit ad eim guberna- tor; Glossa: "Naturale est homini magis de aliis quam de se in periculis confidere".
Respondeo : Dicendum, quod sperare de aliquo est dupliciter, aut sicut de adiutore , aut sicut de salvatore. Prima spes potest esse in homine , se- . cunda non. — Vel est sperare flnale praemium ; et hoc debet esse tantum in Deo ; vel temporale bene- ficium ; et hoc potest esse in homine. Primum si po- nitur - in homine, meretur maledictionem, secundum vero non.
DuB. X.
DuB. XI.
Item quaeritur de hac solutione Augustini, qua solvit auctoritatem praedictam per illam determina- tionem in Domino. Sed Ecclesiastici octavo ^ sim- pliciter dicitur: Frum-e magnatis. Item, Deutero- nomii vigesimo octavo'^: Filios generabis et filias, et non frueris eis ; ex hoc implicat, quod, si non peccarent , fruerentur.
DuB. XII.
Item non videlur valere quod dicit Magisler: Si enim nec fruitur, nec utitur etc. , quia Deus diligit se, non tamen utitur, quia non diligit se propter aliud; nec fruitur, quia ubi fruitio, ibi est inhaerentia et indigentia, ut dicit Augustinus'; Deus autem utroque caret etc.
Respondeo : Dicendum , quod fruitio de sui ge- nerali ratione dicit amoris unionem, scilicet fruibilis cum fruente. Quoniam igitur contingit aliquid uniri sibi et alii , contingit non tantum frui aUo , sed etiam se ipso ; sed ubi est unio ad alterum , ibi est depen- dentia , inhaerentia et indigentia ; ubi vero ad se ip- sum , si ipsum est summum bonum , ibi ' non est inhaerentia nec dependentia vel indigentia , sed omni- moda sufficientia. Si vero ipsum bonum deficiens esl, indiget; et inde est, quod solus Deus se ipso perfecte fruitur, nihil autem aliud ab ipso potest perfecte se ipso frui. Solus enim Deus est summum bonum et diligit se fruendo se, diligit etiam alia fruendo se : et ita nec fruitio Dei nec usus est cum indigentia, sicut nostra fruitio el usus.
DuB. XIII.
DuB. XIV.
Item, adhuc obiicitur, quare similiter non se- quitur : quia iuslus est , iusti sumus '" ? Si dicas , quod iustitia non est eius dispositio in quantum causa ; contra : sapientia est dispositio Dei in quan- tum causa: ergo pari ratione, quia sapiens est, sa- pientes sumus. Si tu dicas , quod non est dispositio immediata, sicut bonitas ; obiicitur de voluntate , quae est immediatissima , et tamen non sequitur: quia volens est, volentes sumus.
Respondeo: Dicendum, quod ratio huius con- sequentiae triplex est. Una est, quia bonitas est conditio causae in quantum causa ; secunda est , quia est proxima ad actum ' ; tertia , quia dispositio gene- ralis, in qua consistit vestigii ratio; dicit enim re- spectum ad finem. Unde sicut Deus unus imprimit unitatem, ita bonus bonitatem.
DuB. XV.
Item obiicitur de hoc quod dicitur : "Ut scilicet ametur propter se ipsam tanlum, quia sicut joer se ad per accidens, ita propler se ad propier aliud". Sed nihil , quod convenit alicui per accidens , conve- nit per se : ergo nihil, quod convenit alicui propter aliud, convenit propter se. Si ergo virtutes sunt appetendae propter aliud, non ergo propter se.
Respondeo : Sicut dicit Philosophus% "Idem est fmis et propter quod". Finis autem dupliciter est: uno modo fmis ultimus , qui propriissime est fmis , in quo est status; alio modo finis suh fine, qui^ dicitur proprie terminus. Sic et propter quod diver- sificatur; unde uno modo excludit finem, aho modo Tion, ut dicit Magister.
Quod ergo obiicitur de per se ; dico, quod, sicut per se uno modo opponitur ei quod est per aliud — et sic idem est per se et secundum quod ipsum, sive primum universale* — alio modo oppo- nitur ei quod est per accidens: sic et proj)ter se duphciter accipitur. Uno modo opponitur ei quod est propter aliud , alio modo ei quod est per acci- dens , quia ^ ad illud accidentaliter ordinatur. Secun- dum hoc distinguit Magister propter se, et conse- quenter honestum sive fruibile, et ipsam denique fruitionem ".
DuB. XVI.
Item oljiicitur de hoc quod dicit: Et quaedam sunt res , per quas fruimur, ut virtutes. Videtur quod solis potentiis possit frui anima '. Sine omni enim virtute potest frui bono creato ; ergo cum magis sit fruibile bonum increalum, et anima magis ad hoc nata est, poterit eo frui solis potentiis.
Respondeo : Dicendum , quod summum bonum est quod supra nos est; ad hoc ergo, quod ilh uniamur , necessario intervenit duplex medium : me- dium unum, per quod anima nata est uniri alii a se diverso ; et hoc est potentia ; aliud speciale * supra hoc, quod ipsam sublevet; et hoc est virtus. Quod obiicitur non est simile , quia potentia per se potest deflcere et inchnari, sed non per se elevari.