Text List

I, Distinctio 30, A. 1, Q. 1

I, Distinctio 30, A. 1, Q. 1

Utrum de Deo aliquid ex tempore dicatur.

Quod autem dicantur aliqua de Deo ex tem- pore, ostenditur sic.

1. "Non est dominus, nisi habeat servum", sicut dicit Augustinus ; sed Deus dicitur dominus et non habuit ab aeterno servum, ergo ex tempore: ergo etc.

2. Item, actioni respondet passio, ita quod sunt simuP; sed Deus creat, ergo aliquid creatur; sed non crealur aliquid nisi ex tempore , ergo non crea* nisi ex tempore: ergo etc.

3. Item, nulli convenit esse hominem nisi ex tempore , eo quod esse hominem ^ habet principium ; sed Deo convenit esse hominem: ergo ex tempore.

4. Item, sicut se habet temporale ad tempo- rale, ita aeternum ad aeternum: ergo mutata pro- portione , sicut se habet aeternum ad temporale , ita temporale ad aeternum. Sed aeternum sic se habet, quod dicitur de temporali, ut cum dicitur: Pelrus est praedestinatus: ergo et temporale poterit dici de aeterno.

Contra: 1. Omne temporale est creatum, sed -Deus est increatus, et horum est summa distantia; sed illorum, inter quae est summa distantia, unum non praedicalur de altero: ergo etc.

2. Item, omne temporale est mutabile et varia- bile; sed omne illud, de quo praedicatur mutabile, ipsum * est mutabite : cum igitur Deus non sit mu- tabihs et variabilis, patet etc.

3. Item, nihiP aeternum est ex tempore; sed omne quod praedicatur de Deo, est Deus, et ita aeternum: ergo-nihil tale potest dici ex tempore.

4. Item, onme quod est aliquid ex tempore, incipit esse ahquid , quod non erat prius ; et omne " tale est mutabile: ergo nihil tale est in Deo, ergo etc.

Si dicas, quod non praedicatur aliquid de Deo insiaiu ex tempore praedicatione per essentiam vel inhae- rentiam , sed per causam, quae non ponit ali- quid in Deo, sed in effectu; co?i«ra: cum dicitur : Aiys Deus est creator , hoc dicitur ex tempore, et non stnmiai per causam: ergo responsio illa nulla. Probatio: Omne quod dicitur de aliquo per causam, de alio di- citur per essentiam, vel inhaerentiam ; sed creator de nullo alio a Deo dicitur nec per essentiam, nec per inhaerentiam: ergo etc.

Item, quod dicitur de alio per causam, potest inferri per modum habitudinis causalis, ut: dies est sol lucens super terraui ', ergo dies est a sole: ergo si per causam Deus est creator, pari ratione Deus a creatura, vel e converso.

Item, quod praedicatur solumy^er causam non est idem illi, de quo praedicatur; sed oum dicitur: Deus creat, actio Dei est Deus: ergo non praedica- tur per causam.

Item, cum dicitur Deus dominus , dominus non dicit aliquod genus causae, et tamen dicitur de Deo: ergo praedicta responsio non est sufficiens.

CONCLUSIO.

Aliqua nomina dicuntur de Deo ex tempore non ratione principalis significati, sed ratione connotati in creatura.

Respondeo: Dicenclum, quod aliquid dici ex tempore est dupliciter: aut quia ipsum esl tempo- rale, aut quia dicit respectim ad temporale.

Primo modo nihil praedicatur de Deo per essentiam vel per inhaerentiam , sicut probant qua- tuor rationes ad hoc inductae; praedicatur tamen per causani , ut si dicatur : Deus est patientia mea ' , vel per unionem, ut si dicatnr: Deus est homo; et hoc non ponit mutationem vel esse tempoi-ale circa Deum, sed circa creaturam.

Alio modo dicitur ahquid ex tempore , eo quod de ratione sui nominis dicit comparationem ad i.aliquid temporale , ut dominus et creator , sed ta- raen de sua principah significatione importat , e«sm- tiam. Nam domimis importat dominiura, quod est potestas coercendi subditos-; et haec est divina es- sentia. Simihler creator iniportat divinam actionem, quae est divina essentia. Utrumque tamen signiflcat in respectu ad creaturam, et ita connotat creatum et temporale.

Quoniam ergo quod imphcal in se contingens et necessarium denominatur totum contingens; si- militer. quod aeternum et temporale totum denomi- natur lemporale propler naturam totius copulati, quod ponit utramque parlem et falsihcatur pro utraque parle el pro altera"; hiiic est, quod lalia conciusio 3,1 dicuntur ex lempore non ratione principalis signi- ficati , sed ratione connotati in creatura. Et per hoc patent quatuor argumenta sequentia *. Concedendum est enim , quod non orane quod ex tempore dicitur de Deo, dicitur per causam, sed vel dicitur per causani, vel per unionem, vel per quandara com- parationem ad temporale. Et sic patent omnia.

1. 2. Ad illnd ergo quod obiicitur, quod teni-soiuii porale est crealum, et mutabile; dicendura, quod loquitur de temporali primo modo; et hoc non di- citur de Deo nisi per causam vel per unionem.

3. Ad illud quod obiicitur, quod omne quod praedicatur de Deo est aeternum; dicendum, quod haec est duplex, qnia aeternum potest teneri adie-mnH ctive, vel substantive. Si adiective, sic falsa est: aliquid enira praedicatur de Deo, cuius duratio non est aeterna. Si substantive, vera est, et est omne quod praedicatur de Deo, est aliquid Nec tamen sequitur : est ^ aeternura ; imrao est ibi fallacia accidentis, sicut hic : creatio est Deus; et Deus est aeternus: ergo creatio est aeterna; ita et in praedicta. Aliquid enim, quod est aeternum ratione principalis significati, id est, quod est aliquid aeternum , ratione connotati dicitur temporale.

4. Ad illud quod obiicitur, quod illud quod est ex terapore, incipit aliquid esse; dicendum, quod illud non est in Deo propter mutationera aliquara factam in ipso, sed in creatura: et illud determi- natum est supra, distinctione octava.

PrevBack to TopNext