Text List

I, Distinctio 30, Dubia

I, Distinctio 30, Dubia

DuB. I.

In parte ista sunt dubitationes circa litteram et primo de his nominibus creator, dominus et huiusmodi , quae dicil Magister: dici de Deo ex tempore. Videtur enim falsum , quia "dominium, ut dicit Boethius', est potestas coercendi subditos" ; sed haec est in Deo ab aeterno : ergo etc. — Item : "Dominus, ut dicil Ambrosius, est nomen natu- rae": ergo si natura est aeterna, ergo et dominium. — Item, de hoc nomine creator obiicilur , quia - non dicitur lector, quia aclii legit, sed quia habilis est ad legendum ; sed Deus ab aeterno habilis est ad creanduni: ergo etc.

Iuxta hoc quaeritur de horum nominum signi- ficatione et connolatione, et unde habent rationem connolandi, cum divina essentia sit principale si- gnificatum.

Respondeo: Dicendnni, quod quamvis divina -essentia non habeat vere'' respectum ad creaturam, lamen contingit eam intelligere et significare per modum respectus; nec lamen intellectus est vanus, propter hoc quod totam rationem respeclus realis ponit in creatura'. Quoniam igitur huiusmodi no- mina dicunt respectum, a quo imponuntur — quam- vis imponantur essentiae — ideo dicuntur secundum exigentiam illius respectus. Ideo intelligendum, quod 5 quaedam dicunt respectum solum, ut dominus; ' quaedam ^ effectum, ut creator et iustus, et utraque sunt sub duplici differentia, quia aut important re- spectum ad rem praesentem, aut ad rem futuram , sive ad rem in actu vel in habitu. Primo modo, quia ponunt creaturam inactu, dicunt solum respe- ctum°, cum creatura incipit; secundo modo ab ae- terrio.

Secundum hoc ergo, si dominus el creator a important respectum in actu, ab neterno non possunt dici; si autem in habitu, possunt. Tamen usus communis accipit huiusmodi nomina, ut connotant in actu; et ideo dicit Augustinus ', ea dici cum tempore. — Quod ergo dicit Boethius, intelligendum , qund ' est potestas coercendi subditos habitos , sed non habendos. — Quod dicit Ambrosius, patet quod non cogit, quia quamvis imponatur naturae, tamen imponitur a proprietate ' naturae, ut dicit respectum ad crealuras, et ideo connotat quid creatum. — Et sic patent omnia, quia ratio connotandi est modus significandi.

DUB. II.

Item quaeritur de hoc quod dicit , quod tempus non coepit ex tempore. Videtur enim falsum, quia omne quod incipit, est temporale, et omne tempo- rale mensuratur tempore, et omne tale coepit in tempore": ergo etc. Si tu dcs instantiam m im'pe- tuis, obiicitur, quod nihil magis est variabile quam tempus ; sed omne tale est temporale : ergo etc. — Item, si tempus non coepit in tempore, ergo coepit impucaiur extra tempus , ergo fuit tempus extra omne tempus.

Respondeo : Dicendum, quod quantum ad prae- sens pertinet — quia de inilio temporis debet dici in secundo ^^ — differt incipere ex tempore et in Notanda di- tempore et cim tempore , quia ex dicit ordinem, et ita praesupponit tempus tanquam anterius; et ideo nihil coepit ex tempore nisi quod sequitur tempus. In tempore dicit temporis existentiam ": sed tempus non fuit in sui initio, cum sit successivum. Ideo quae sunt aequahs durationis cum tempore , non coeperunt nec ex tempore, nec in tcmpore, sed cum tempore, id est, cum tempus coepit.

Si quaeras, quomodo tempus coepit; breviter Adqnaesiio- dicendum, quod nullo praedictorum modorum, sed coepit in sui principio, et ideo non coepit extra tempus.

Ad illud quod obiicitur, quod tempore mensu- ratur temporale; dicendum, quod temporale, quod exceditur ' a tempore, mensuratur et incipit in tem- pore, sed illud quod non exceditur, incipit cum tempore; et ratio praedicta est^.

DUB. III.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod num- nvu^ mutatus non est, cimi coeperit esse pretium. Videlur enim falsum, quia esse pretium est accidens niimmi, et modo inest, et prius non inerat, ergo nummus mulatus est.

Respondeo: Dicendum, quod relatio non prae- dicat quid absolutum , sed praedicat ordinem ad al- terum; ordo autem respicit dispositionem ordinato- orum. Quadam igitur sunt ordinabilia, ita quod utrumque est in potentia; et tunc relatio introducitur per mutationem faclam in utroque. Quaedam sunt ordinabilia, ila quod alterum , quantum est de se , in actu est , sed alterum in potentia ; sicut patel de duobus , quorum unus , qui est actu albus, actu habet proprietatem , secundum quam attendilur si- militudo , et ideo, altero de non albo facto albo , flt perfecta similitudo. — Non ergo oporlet, quod re- latio semper inducat mutationem in utroque extre- raorum propter sui corruptionem vel inceptionem^; sed sufficit, quod in altero. Et ratio visa est, qnia respicit duplex extremum, et quia potesl unnm esse de se in actu, altero existente in potentia: sicut in nummo, qui est in poteslate possidentis, quod sit pignus vel pretium vel arrha secundum mutationem factam in ipso; nec advenil nummo ali- quid absolutum , sed ordo, qui ex parte nnmmi eral in actii, ex parte illius qnod erat in polentia, fit in actu; et ideo mutatur iilud, non mutato nummo.

DuB. IV.

Item quaeritur de hoc quod dicit, quod acci- dens est in creatura , cum relatio est creaturae ad Creatorem. Videtur enim falsum, quia contingit rem intelligi, accidente remoto: ergo si relatio ad Crea- torem accidit creaturae , ergo illo reniolo ^ , contin- git rem creatam esse intelligi, etiam circumscripto respeclu ad Creatorem. — Item , si relatio , qua creatura refertur ad Creatorem, est accidens, cum illud sit creatum, refertur, et ita per accidens: et sic de alio, et ita esl^ abire in infinitum.

Respondeo: Dicendum, quod creatura quantum ad esse primum essentialiter dependet; et talis re- ^^^^^^ e latio, quae exprimit illam dependentiam , non est ""' "' creaturae accidentalis , sed magis essentialis. Quan- tum autem ad esse secundum sive ad bene esse "^»''*'""»! non dependet essentialiter , quia illud hene esse accidentale est; ideo talis relatio secundum accidens dicitur, ut flliatio, secundum quod dicit adoptio- neni; et de tali intelligit Augustinus.

Ad illud quod obiicitur, quod relatio relatione alia refertur; aliqui volunt dicere, quod creatura *"'"'''' se ipsa refertur. — Tamen illud non videtur esse dicendum , quia nulla creatura est sua relatio , cum ' non sit surame simplex , immo boc ipsura, quod re- fertur, aufert siraplicitatera °. — Ideo dicendura, quod ^^soiu sicut relativa referuntur proprie , quae dicunt rem substratam cura respectu, ipsae autem relationes sive respectus non referuntur, irarao magis illa alia referunt, quia non sunt entia, sed entium': sic in proposito dicendura, quod ipsae relationes per se non referuntur, sed cum subiectis, ita quod unum cura alio et per aliud. Ideo non est ultra quaerere aUud, quo referuntur.

DuB. V.

Item qnaeritur de hoc quod dicit: Nec tamen dicimus, Spiritum sanctum referri ad sv. Videtur enim posse referri ', quia Spirilus sanctus est donum, et donum refertur ad donantem: et ipse est donans: ergo necessario concluditur, quod refertur ad se.

Respondeo: Dicendum, quod hoc nomen spi- ritus dicit relationeni secunduni csse ; et ideo, quia relatione secunduni esse nihil refertur ad se ipsum secundum idem, nullo modo Spiritus sanctus, in quantura spiritus, ad se refertur. Sed donum non tantura iniporlat relationera secundura esse, ut pula cum dicit auctoritalem in dante, sed etiam secundum modum dicendi, ut quando dicit largitatera et po- testatem in conimunicante '; et quia taliter potest secundum modura inteiligendi comparari ad se ut datum, in quantum datum, dicitur ad se, in quantum clans, non. Ideo concedit '", quod appellalio dati vel donati refertur ad Spiritura sanctum, non autem spiritus sanctus.

PrevBack to TopNext