I, Distinctio 30, A. 1, Q. 3
I, Distinctio 30, A. 1, Q. 3
Utrum nomina, quae de Deo ex tempore dicuntur, importent realem in Deo relationem.
Tertio quaeritur, utrum ea quae sic dicuntur de Deo ex tempore, dicantur secundum substantiara, an secundum relationem , quae sit vera relatio ". Et quod secundum relationem, videtur hoc modo.
1. Sicut Pater se ipso generat, ita se ipso creat; ' tamen , quamvis se ipso generet, generatio et pater- nitas dicitur vere in ipso secundum relationem : ergo pari ratione , quamvis se ipso creet et dominetur tamen , quia ^ sunt ad alterum , dicuntur realiter relative.
2. Item, huiusmodi nomina aut pure dicunt divinam substantiam, aut superaddunt aliquem re- spectura. Si pure divinam substantiam dicunt; sed substantia est aeterna et ab aeterno: ergo dicuntur de Deo ab aeterno, quod falsum est. Ergo super- addunt aliquem respectum , ergo relationem. Si dicas , quod non addunt respectum secundum rem, sed secundum modum ^; contra : aut illi modo re- spondet aliquid in re, aut nihil. Si aliquid in re: ergo realiter dicuntur relative ; si nihil: ergo falsus est modus intelligendi et inconveniens modus dicendi.
3. Item , sunt quaedam relativa secundum esse, quaedam secundum dici. Sed in relativis secundum dici est modus respectus, in relativis secundum esse est verilas respectus; sed dominus et servus sunt relativa secundum esse: ergo utrumque importat respeclum, non tantum secundum modum, sed etiam secundum rem: ergo etc.
4. Item, dominium dictum de Deo ita bene dicit superpositionem % sicut dictum de creatura: illa igitur superpositio aut ponitur in Deo, aut in creatura; non in creatura — constat, quia tunc idem sibi superponeretur — ergo ponilur in Deo. Sed superpositio est vere reiatio: ergo etc.
5. Item, cum dico: Deus creat, hic notatur duplex respectus, scilicet causae ad effectum, et e converso. Aut ergo uterque est in creatura, aut uterque in Deo, aut unus in Deo, alter in creatura. Constat quod irapossibile est utrumque esse tn Deo, quia Deus non est effectus; et simihter in creatura, quia crealura non est sui causa , ergo necesse est , quod alter in Deo: ergo etc.
6. Itera, cum dico: Deus creat, Deus verissirae est causa: et si vera ratio causae ponit veram re- lationeni, huiusraodi noniina dicta de Deo ponunt veram relationem.
Contra: 1. Dionysius ^: "In causalibus et cau- sis uon rccipimus reciprocationem": ergo cum Deus sit causa perfectissima creaturae, non refertur ad creaturam, quamvis e converso creatura referatur ad ipsum.
2. Item, Philosophus ° dicit, quod scientia se- cundum esse refertur ad scibile, sed non converti- tur: ergo si rainor est dependentia Dei ad crealuram quam scibihs ad scientiam, ergo nulla in eo est relatio.
3. Item, ratione videtur, quia huiusmodi no- mina si dicunt relationem circa Deum, aut illa est pure divina essentia, aut aliquid superadditum. Si pure Dei essentia, ergo aeternum quid, ergo re- spectus huiusmodi nominum est aeternus: ergo de necessitate dicuntur ab aeterno. Si autem dicunt aiiquid superadditum : ergo in Deo est aliqua com- positio.
4. Ilem, omnis relatio dicit dependentiam vel saltem ordinem et habitudinem ad illud, respectu cuius dicitur; sed Deus non ordinatur nec termi- natur'': ergo nihil dicitur de Deo relative respectu creaturae.
CONCLUSIO.
Noniina, quae de Deo ex lempore dicuntur, non important aliquam relationem secundum reni in Deo , sed solum secundum modum intel- ligendi.
Respondeo: Ad hoc intelligendum est", quod Disimciic dici secundum relationem est dupliciter: aut se- cundum rem, aut secundum modum. Realis autem relatio triplex est. Aliquando enim fundatm- super suMisiii- proprietatem aceidenlalem , ut similitudo in duplici albedine*; aliquando super dependentiam essentia- lem , sicut respectus vel relatio materiae ad formam — nam , sicut dicit Philosophus ", "materia hoc ipsum quod est, ad alterum est" — aliquando super originem naturalem, sicut effectus ad causara et filii ad patrem ".
Prima relatio non potest esse in Deo, quia i'^,.!;»^",^',;'^^ Deo nuUa est proprietas accidentalis. Secunda non potest esse in eo, quia nulla in Deo est dependenlia. Tertia est in Deo, sed non respectu creaturae, sed respectu personae; haec enim non dicit compositio- nem nec dependentiae inclinationem , sicut priraaet secunda, sed ponit distinctionem et ordinem. Et quoniam vere una persona ordinatur ad aliara et habitudinera liabet et alio modo secundum rem se habet ad unam quam ad aliara; ideo haec relatio est in persona respectu personae ^S sed non respe- ctu creaturae. Nara Deus ad creaturara non habet ordinem nec liabet aliara et aliam habitudinem, Et ideo nuUo modo est realiler in Deo relatio respectu creaturae. — Creatura autem ad Deum habet ordi- nem et habitudinem, mediante proprietate accidentali et depenclentia essenliali el origine 7iatu7-ali^: ideo secundum omnem modum refertur creaturaad Deum.
Quoniam igitur intellectus noster, cum intelli- git aliquid referri ad. aliquid , intelligit etiam illud coneuisios. comparari ad illud: ideo intelligit Deum per modum respectus et relationis, cui respectui in Deo nihil respondet nisi divina essentia; ex parte creaturae respondel \ et ideo non est vanus. — Concedendum ergo, quod huiusmodi nomina dicta de Deo non im- portant relationem in Deo secundum rem , sed solum secundum modum intelligendi. Ex his patent quaesita.
1. Quod enim obiicitur de Patre, dicendum, soiuiio op- quod non est simiie, quia Patris ad Filium est ordo pos.torum. ^^ i,a,bitudo, et alia habitudo ad Filium quam ad Spiritum sanctum: Deus autem, sicut dicit Philoso- phus', non habet ordinem nec aliquam habitudinem. Nam "prima causa eodem modo se habet ad omnia, quamvis alia alio et alio modo se habeant ad ipsam", et in duodecimo primae Philosophi ae ^ dicit, quod primum et summum bonum non ordinatur ad haec creata.
2. Ad illud quod obiicitur, si non dicunt rela- tionem, ergo pure substantiam; dicenduin, quod pure circa Deum dicunt substantiam secundum rem, sed relationem secundum niodum inteUigendi; in creatura vero secundum reml
Et quod obiicit, quod vanus est intellectus; dicendum, quod falsum est, quia intellectus funda- tur super aliquid, scilicet super relationem creatu- rae, cui respondet relatio secundum dici in Deo.
3. \d illud quod obiicitur, quod quaedam sunl relativa secundum esse etc; dicendum, quod quae- dam sunt relativa secnndum esse ex parte utriusque extremi, ut dominus et servus in creatura: quaedam ex parte alterius, ut scihile et scieniia, et mensu- rabile et mensura"; sic in proposito.
4. 0. Ad illud quod obiicitur, quod dominus dicit superpositionem , et similiter creator ' causali- tatem; dicendum, quod superpositio in Deo est vere superpositio , et vere causalitas , quia vere alii su- perponitur Dens, et vere elTicit. Tamen ilia super- positio non est vere relalio , similiter nec eausali- tas, sed est vere divina essentia, quia se ipsa' superponitur et efQcit.