Text List

I, Distinctio 31, Pars 1, A. 1, Q. 1

I, Distinctio 31, Pars 1, A. 1, Q. 1

Utrum aequalitas et similitudo positive vel privative de Deo dicantur.

Et quod dicantur secundum privationem, vi- detur :

1. Per auctoritatem Magistri in littera': "Quibusdam videtur nomine aequalitatis et similitudinis non aliquid poni, sed removeri, ut dicatur Filius aequalis Patri , quia nec maior nec minor est eo".

2. Item, hoc potest probari sic: Euclides' defi- nit aequale sic: "Aequale est quod alteri supposi- tum non excedit nec exceditur": ergo cum haec definitio sit data secundum privafcionem, patet etc.

3. Item, aequale et simile non tantum dicunt unitatem, sed etiam diversitatem ^; sed non est po- nere diversitatem in divinis: ergo haec nomina non dicuntur secundum positionem, sed secundum pri- vationem.

4. Item, aequale , secmdnm quod dicit positio- nem, dicit commensurationem ^; sed in divinis non est coinmensuratio nec excessus: ergo dicuntur per privationem excessus. non per positionem.

Contra: 1. Similitudo et aequalitas in his in- ferioribus dicuntur positive; sed haec completius sunt in Deo, quia, ut dicit Augustinus ^ in Filio primo reperitur ratio similitudinis et aequahtatis: ergo multo fortius in Deo dicunt positionem.

2. Item, omnis negatio, quae non est pura negatio, fundatur supra positionem: ergo cum hoc quod dico aequale importet remotionem excessus et non importet puram negationem — quia tunc chi- maera esset aequalis Deo — oportet quod importet positionem.

3. Item, haec est falsa: Pater et Filius sunt inaequales: ergo hoc quod est inaequale aliquid privat quod est in Deo; sed hoc non est nisi im- portatum per aequalitatem : ergo aequalitas aliquid ponit, quia si eius oppositiim privat, necesse est ipsum ponere.

4. Item, haeretici dicunt hanc° falsam: Pater est aequalis Filio, aut ergo quia aliquid ponitur, aut quia aliquid removetur. Non quia removetur , quia dicunt hanc veram: Pater est inaequalis, quae removet: ergo quia aliquid ponitur, ergo etc. — Et fundatur utraque istarum rationum ' super oppo- sitionem inaequalis ad aequale. Si enim aequale et inaequale acciperentur remotive, tunc, eo quod op- posita, acciperentur positive.

CONCLUSIO

Aequalitas et similitudo non dicuntur de Deo privative, sed positive.

Respondeo: Dicendum, quod secundum quod in littera innuitur et doctores antiqui dicunt, positio Magistri fuit, quod nomina, quae non dicunt personalem proprietatem vel essentiae ' unitatem , privative accipiantur. Unde quia similis et aequalis dicit respectum Patris ad Filium, et ille respectus non est personalis proprietas nec essentia; voluit ponere, quod omnia talia secundum privationem di- cerentur, sicut diio, tres, similes et aequales et improbaiur. consimilia. — Tamen ista positio stare non potest, sicut supra ^ probatum est de unitate et pluralitate nominum divinorum. Si enim in divinis est unitas positive et pluralitas, et liaec duo faciunt similitu- dinem et aequalitatem , necesse est, haec positive accipi in divinis. Et concedendae sunt rationes ad hoc inductae.

2. Ad illud ergo quod obiicitur , quod aequale soiuuo op- est quod non excedit; dicendum, quod illi negationi '"'"""'™- substernitur ^* aflirmatio et positio, quae notificatur per privationem oppositi, scilicet excessus.

3. Ad illud quod obiicitur, quod non est di- versitas in divinis; dicendum, quod non indicant diversitatem nisi suppositi', non formae de se; et quia in divinis est pluralitas suppositorum, patet etc.

4. Ad illud quod obiicitur, quod secundum quod dicuntur positive, dicunt commensurationem; dicendum, quod in divinis non est commensuratio'^ simpliciter, sed tamen est commensuratio respectu infmiti , et haec non ponit simpliciter commensu- rationem.

Aliter potest dici, qaoA aequale\, simile A uasoma. suo primo intellectu ponunt unitatem quiintitatis et quahtatis; quod autem ponat commensurationem hoc quod est aequale, est, quia quantitas illa est men.- surata. Quoniam ergo " in divinis esl immensa, dicit ibi convenientiam in quantitate virtutis, quam- vis non ponat ibi commensurationem.

PrevBack to TopNext