I, Distinctio 31, Pars 1, A. 1, Q. 2
I, Distinctio 31, Pars 1, A. 1, Q. 2
Utrum aequalitas et similitudo in divinis dicantur secundum substantiam, an secundum relationem.
Secundo quaeritur, utrum nomina supradicta dicantur secundum substantiam , au secundum relationem. Et quod secundum substantiam, videtur:
2. Item, aequalitas dicitur secundum quanti- tatem, et similitudo secundum qualitatem ' ; sed in divinis qualitas el quantitas transeunt in substantiam: ergo etc.
3. Item, omne quod dicitur secundum relatio- nem , importat distinctionem de suo principali intel- lectu ; sed simile et aequale dicunt convenientiam : ergo non dicuntur secundum relationem.
4. Item, nihil quod dicitur secundum relatio- nem, dicitur de duobus, nisi importet relationem in communi — hoc dico propter hoc nomen rela- tus et distinctus — sed simile et aequale important specialem relationem, si eam important^ quia non est assignare specialiores sub ipsis, et dicuntur de pluribus: ergo etc.
Contra: 1. Hilarius de Trinitate': "Similitudo Fnndamenta.sibi noH est" ; scd omne quod dicitur secundum substantiara, dicitur ad se: ergo etc.
2. Item, omne quod dicitur secundum sub- stantiam, dicitur de pluribus singulariter ; sed si- milis et aequalis dicitur pluraliter: ergo etc.
3. Item, aequalitate refertur Pater ad Fihum, et Filius ad Patrem, sed non essentia: ergo aequa- litas non dicit essentiam.
4. Item, aul Pater est aequalitas Filii ad Pa- trem, aut non. Si sic: ergo cum Fihus aequalitate illa sit aequalis Patri^ Pater est aequalis sibi ; quod non conceditur. Quod si Pater non est aequalitas Filii ad Patrem , ergo aequalitas non dicitur de omnibus: ergo non dicit essentiam; essentia enim Filii est Pater.
Similitudo et aequalitas dicuntur aliquo modo tum secundum substantiam tum secundum relationem, sed proprie et principaliter secundum relationem, ex consequenti et causaliter secundum substantiam.
Respondeo: Dicendum, quod secundum com- munem omnium opinionem , cura simile et aequale dicant convenientiam plurium in uno, quod° de se important distinctionem in suppositis et unionem sive unitatem in essentia. Et quia distinctio perso- narum spectat ad modum dicendi secundum rela- tionem, unitas essendi ad modum dicendi secun- dum substantiam, ideo huiusmodi nomina nec omnino conciusio i. dicunlur secundum substantiam, nec omnino secun- dum relationem, sed quodam modo secundum sub- stantiam , quodam modo secundum relationem. Sed quia non possunt secundum hunc duplicem modum dici principaliter , sed necesse est, quod secundum alterum , ideo ulterius oportet quaerere , secundum oissensns in quem modum dicendi accipmntur " m divmis. Et hic terminatio- sunt diversae opiniones.
Quidam enim dicunt , quod huiusmodi nomina, opinio i. secundum concretionem significata, dicuntur prin- cipaliter secundum relationem. Nam similes dicun- tur habentes eandem qualitatem. Quia ergo ' respicit suppositum per se , secundum quod concretum , ideo dicitur secundum relationem. Sed in abstractione, quia similitudo est unitas naturae vel essentiae, quia respicit unitatem formae primo , non distinctio- nem suppositorum nisi ex consequenti , principaliler dicitur secundum substantiam. — Sed iste raodus improbatur. solvendi non est conveniens. Nam est eadem signi- ficatio in concreto et in abstracto in principali si- gnificato*: ergo si dicitur secundum substantiam unum, et reliquum similiter: ergo hoc non solvit quod dictum est.
Secunda opinio est , quod huiusmodi nomina opinio $. et in concretione et in abstractione dicuntur prin- cipaliter secundum substantiani et connotant di- stinctionem in suppositis. Et ratio ipsoruni est, quia cum similitudo respiciat ista duo, scilicet conve- nientiam et differentiara , immediatius et completius respicit convenientiam ". Dicuntur enira differentes esse similes, in quantum conveniunt, convenientes vero non dicuntur sirailes, in quantum differunt. Respicit ergo similitudo dislinctionera per modum materiae'^'', sed per modum formae respicit unita- tem essentiae; et ideo completive dicitur secundum substantiam tam similitudo quara similis. — Sed improbamr. isla positio non potest stare. Certum enira est, quod similitudo dicitur respectus aliquorum ad invicem; sed in divinis non est nisi respectus personae ad personam. Respectus autem personae ad personam non potest dici secundum substantiam: ergo necesse est, quod hoc nomen simile, quod a sirailitudine imponitur, secundum subslantiam non dicatur.
Et ideo est tertia opinio , quod huiusmodi no- mina dicuntur secundum relationem , forraaliter lo- quendo. Dicunt enim respectum suppositorum distin- ctorum convenientium in aliquo uno; et ita respe- ctus cadit ibi per modum formalis, sed unitas essentiae et pluralitas suppositorum ' cadit per mo- dum causae. Ideo proprie et principaliter secundum conciusio 2. relationem , ex consequenti vero secundum substan- tiam dicuntur, causaliter loquendo. Et hoc magis patet, si consideremus significationem horum nomi- num in creaturis, unde fit translatio. Similitudo enim est^ secundum qualitatem, similiter et ae- qualitas secundum quantitatem; et similitudo dicit relationem formaliter, sed qualitatem causaliter, similiter aequalitas dicit quantitatem causaliler , sed relationem formaliter. Non enim est simililudo qualitas, sed relatio, quae attenditur secundum qualitatem.
1. Ad illud quod obiicitur de Magistro et Hila- rio, quod est essentia; dicendum, quod causaliter intelliguntur omnes tales sermones.
2. Ad illud quod postea dicitur', quod aeqicale dicitur secundum quantitatem; dicendum, quod se- cimdum dicit causam efficientem, non dicit formam; sic de simili.
3. Ad illud vero quod obiicitur, quod relativa importaiit distinctionem; dicendum, quod quaedam in divinis dicuntur secundum relationem , quae sunt distinctiva relatorum, ut Pater et Filius; et talia' important respectum distinguentem, et talia impor- tant dislinctionem ut exercitam. Quaedam autem di- cuntur secundum relationeui, quae sunt relativa distinctorum , ut similis et aequalis; et talia impor- tant respeclum, sed ille respectus non est notio distimjuens, sed consequens distinguentem. Imporlat enim distinctionem non ut exercitam, sed ut con- ceptam. Nam respeclus distinguens est unius personae ad aliam, secundum quod est ab illa. In huiusraodi vero nominibus importatur respectus unius perso- nae ad aiiam, secundum quod communicant unam naturam. Et quia respectus est relatio, ideo plurifi- catur; quia vero respectus unius essentiae, ideo di- citur de pluribus.
4. Et ideo patet ultimura quod dicitur, quod nullum relativum dicitur de pluribus , nisi dicat relationem in communi. Dicendum enim, quod hoc non solum est in his nominibus, quae important di- stinctionem in communi, ut relatus et distinctus, verum etiam in liis ^ , quae dicunt respectum plu- rium, ut communicant in ahquo. Tale enim nomen dicit respectum in communi, specificatum tamen ratione communicationis in uno; unde similes di- cuntur ad invicem relati, participantes unam qua- litatem.