Text List

I, Distinctio 31, Pars 2, A. 1, Q. 1

I, Distinctio 31, Pars 2, A. 1, Q. 1

Utrum divinis secundum substantiam, an secundum relationem dicatur.

Quod autem imago dicatur secundum substantiam, ostenditur hoc modo.

1. Hilarius quarto de Trinitate ': "Deus ad com- Ad opposi- tnunem sibi cum Deo imaginem eandemque simi- litudinem reperitur hominem operari".

2. Item, Beda' super illud: Faciamus homi- nem etc: "In hoc, quod dicit imaginem, notatur una et aequalis substantia Trinitatis": ergo imago, cum pertineat ad communitatem et unitatem substan- tiae, dicitur secundum substantiam.

3. Item, hoc ipsum videtur ratione, quia illud idem, quod dicit ' exemplar active, dicit imago pas- sive; sed exemplar in divinis dicitur secundum sub- stantiam , non secundum relationem: ergo etc.

4. Item, imago consistit in repraesentando ali- quid non tantum in substantia, sed etiam in distin- ctione et ordine distinctorum : si ergo in (hvinis non cadit distinctio in una persona, necesse est, quod in divinis attendalnr imago, secundum quod unitas essentiae est in tribus personis : ergo non notionaliter , sed essentialiter dicitur imago in di- vinis.

CONTRA: I. Augustinus in septimo de Trinitate: "Quid absurdius quam imaginem dici ad se" ? sed omne quod dicitur secundum substantiam, dicitur ad se: ergo cum imago non dicatur ad se, non dici- tur secundum substantiam.

2. Item , Hilarius tertio de Trinitate ^* : "Imago sola non est", ergo imago in divinis est cum alio ; sed essentia non est cum alio: ergo etc.

3. Ilem, hoc ipsum videtur per definitionem imaginis, quia Hilarius " dicit, quod "imago est rei ad rem coaequandam" etc. ; sed res , quae coaequatur rei, est persona: ergo imago est per- sonae ad personam. Sed quod dicit respectum unius ad alterum dicitur secundum relationem: ergo et imago.

4. Item , hoc videtur per etymologiam. Imago enini dicitur quasi imitagoS ergo ubi est ratio ima- ginis, ibi est imitatio; sed divina essentia non imi- tatur aliquid, quia omne tale est ab aliqno: ergo imago non dicitur secundum siibstantiam vel es- sentiani.

CONCLUSIO.

Imago, proprie loquendo, dicitur non secundum substantiam , sed notionaliter.

Respondeo : Dicendura , quod sicUt exemplar se- cundum proprietatem vocabuli dicit expressionem per modum activi — unde exemplar dicitur ad cuius imitationem fit aliquid ^ — sic e contrario imago proprie. p^^ modumpa*.?^)?; et dicitur imago quod alterum exprimit et imitatur. Et hoc modo accipitur imago Disiinciio. dupliciter , secundum quod duplex est expressio , scilicet vel in naturae unitate , vel in naturae diversitate: in naturae communitate sive unitate , sicut fiUus imperatoris dicitur imago patris; in na- turae diversitate, sicut imago imperatoris est in nummo.

Sic respectu Dei dicitur imago per expressio- nem secundura identitatem naturae; et sic est imago increata et dicitur notionaliter sive secundum re- lationem, quia imago dicit emanationem, emanatio autem in unitate nalurae non est nisi personae. Di- citur etiam imago per expressionem in diversitate naturae; et sic dicitur iraago creata respectu totius Trinitatis. Et sic patet, quod imago, in divinis ac- cepta, dicitur secundum reiationem personae ad per- sonam; et hoc secundum vocabuli proprietalem , si- cut probant rationes ad hoc inductae.

Sed quoniam contingil abuti * nomine exemplaris, ut etiam dicatur exemplar, quod ad imitationem alterius fit, sic e contrario contingit abuli imagine, Quia ut dicatur imago, ad cuius expressionem fit aliud; ""''™''™' et sic cum creatura fiat ad expressionem unitatis essentiae in trinitate personarum, potest dici imago conciusio 3. de tota Trinitate; et sic dicitur imago imaginans , cum de ratione nominis dicat ^ imaginatum; sicut exemplar dicitur exemplatum abusive , quamvis exemplar sit exemplans. Et secundum istum modum videntur accepisse Hilarius et Beda, ut dicit decima sexta distinctione secundi libri.

Taraen potest dici , quod uterque loquitur de AUa cxpii- iraagine creata, quae cum sit respectu unius essen- riim Hiiarii. tiae, est communis iraago trium personarura et in- dicat unitatem substantiae in tribus. Unde nunquam iraago pure dicitur ad se, qnia semper dicit mjje- coroiiariam. ctum vel ad aliam personam , vel ad creaturam ° , sive creaturae ad divinam naturam. Nunquam etiara dicitur pure secundum substantiam , quia semper notat distinctionem vel interius, vel exterius. Unde imago non dicitur essentia sirapliciter, sed essentia ut in tribus personis considerata. — Tamen proprie- tatera sermonis servando, iraago dicitur secundura relationem personalem, prout dicitur imago ' ae- terna. Et concedendae sunt auctoritates et rationes ad hoc.

1. 2. Ad auctoritates in oppositum patet responsio.

3. Ad illud ergo quod obiicitur, quod exemplar dicitur essentialiter, ergo etc; dicendum, qiiod non est simile, quia tota Trinitas est principium. Et ideo quia exemplar rationera producentis dicit — unde secundum substantiam dicitur et convenit toti Tri- nitati , sed non tota Trinitas est principiata — et quia imago dicil rationem producti proprie: ideo non convenit toti Trinitati nec dicitur secundum sub- stantiam.

4. Ad illud quod obiicitur, quod ad hoc, quod sit imago, debet exprimere distinctionem et ordinem; dicendum, quod illud verura est in imagine, quae est imago rei habentis distinctionera et ordinera , si- cut babet horao in partibus ' , et tota Trinitas in personis; sed cumres, cuius est imago, non habeat distinctionem , ut puta una persona, non oportet sic exprimi. — Vel potest dici, quod illud verum est, quando imago substantialiter differt. Tunc enim ad hoc, quod expresse exprimat, necesse est imitari in conditionibus consequentibus substantiani: sed cum imitatur in eadem forma substantiae, non oportet.

PrevBack to TopNext