Text List

I, Distinctio 31, Pars 2, A. 1, Q. 3

I, Distinctio 31, Pars 2, A. 1, Q. 3

Quare aeternitas approprietur Patri, species Imagini, et usus Muneri.

Tertio quaeritur, quare aeternitas approprietur Patri, species Imagini et usus Muneri. Videtur, quod non sit bona appropriatio Hilarii ' :

1. Quia omnes divinae personae simul aeternae vd opposi- sunt et coaequales : et aeternitas abslrahit ab actu personae: ergo non est appropriabilis.

2. Item , quaeritur , quare species appropriatur imagini? Aut enim sumitur ibi species, ut species dicitur forma , aut pulcritudo : si forma ; sed si- cut natura nulli - est appropriabilis, sic nec spe- cies. Si autem pulcritudo ; sed pulcritudo imagi- nis refertur ad prototypum , ergo ad Patrein : ergo ilh debet appropriari.

3. Item , Dionysius ^ dicit, quod "bonum et pulcrum idem est": ergo cum bonitas sit appro- priabihs Spiritui sancto , ergo et pulcritudo.

4. Item, Hilarius '' dicit, quod "oportet ima- ginem habere essentiam et naturam et speciem au- ctoris". Quare ei'go magis deflnit imaginem per speciem quam aUquod aliorum ?

5. Item , non est utendum Deo, sed solum crea- tura ^ : ergo usus nulli personae est appropriabilis , ergo nec Spiritui sancto.

CONCLUSIO.

Congrue appropriatur aeternitas Patri propter carentiam principii ; usus, ul dicit genera- liter actum voluntatis, Spiritui sancto propter modum emanationis, id est secundum volun- tatem; Filio autem species, quia species dicil similitudinem , rationem cognoscendi, et pulr critudinem: quae omnia illi congruunt, quia emanat per modum naturae.

Respondeo: Dicendum , quod ista appropriatio Hilarii fuit ad explicandam personarum originem sive emanationem. Quoniam igitur persona Patris emanatione et origine caret, ideo illud debuit ei ap- propriari, quod importat privationem principii. Tale autem est hoc nomen aeternitas. Aeternum enim est quod principio caret '. Et licet de suo nomine non dicat nisi privationem initii durationis, per ap- propriationem tamen dicit privationem omnis prin- cipii.

1. Et sic patet prima obiectio.

Spiritus vero sanctus procedit per modum voluntatis et amoris; et ita debuit ei appropriari noraen, quod actum exprimit voluntatis; hoc autem est hoc nomen usus. "Nam uti est assumere ali- quid in facultatem voluntatis" sive ad utendum sive ad fruendum. Quoniam ergo assumtio ad fruen- dum est per amorem, simiUter ad ulendum, quia amor est pondus et ordo ' : ideo usus recte appro- priatur Spiritui sancto.

5. Et sic patet ultimo quaesitum, sciliret quod usus accipitur hic, non prout dividitur contra frui- tionem, sed prout dicit amoris complexum et * actum liberum.

Fiiius vero emanat per modum naturae; et quia emanat per moduni naturae% ideo emanat per modum perfectae et expressae siinilitudinis. Nam natura producit sibi simile et aequale. Et quia habet tripiex la-m sc rationem expressae simiLitudinis , ideo et co- gnitionis, quia expressa similitudo est ratio cogno- scendi ". Et quia per modum perfectae similitudi- nis et rationis habet in ,se rationem et exemplar omnium, inde est, quod habet rationem perfeclae pulcritudinis. Quia enim est perfecta et expressa similitudo, ideo pulcher est in comparatione ad eum quem exprimit. Quia vero rationem cognoscendi habet, et non unius tantum, sed tolius universita- tis ; ideo "pulcrum yulcb -imus ipse mundum mente gerens'", pulcritudinem habet in comparatione ad omnem pulcritudinem exemplatam. Ex his duobus rehnquitur perfectissima pulcritudo. Sicut enim dicit Augustinus ° : "Pulcritudo non est aliud quam ae- Quid puiori qualitas numerosa". Quoniam igitur in comparatione ad Patrem habet pulcritudinem aequalitatis, quia perfecte exprimil, sicut pulcra imago; in comparatione vero ad res habet omnes rationes, secundum quod dicit Augustinus °, quod "est ars plena omnium rationum viventium": ideo patet, quod in Filio recte reperitur ratio ovmis pulcritudinis. — Eo igitur quo Filius per modum naturae emanat, habet rationem perfectae et expressae similitudinis; eo quod habet rationem perfectae similitudinis, habet rationem co- gnitionis; et ratione utriusque habet rationem pul- critudinis. Quoniam igitur nomen speciei importat siniilitudinem et importat cognoscendi rationem, importat etiam pulcritudinem — ut "species qui- dem Priami digna est imperio '°" — ideo elegantis- conciusio s sime appropriatur Filio.

2. 4. Patet ergo, quare illud nomen magis appro- priat Hilarius Filio quam ahud, quare etiammagis defi- nit imaginem per illud nomen quam per aliquod aliud.

Ad illud ergo quod obiicitur, quod pulcri- tudo imagmis relertur ad prototypum; dicendum , quod verum est, sed tamen aliter refertur honor, Noiandumj aliter pulcritudo: quia honor imaginis sive picturae ita referlur ad prototypum, quod in ipsa non est secundum se honor, sicut patet, si honoretur iconia beati Nicolai ; sed pulcritudo ita refertur ad proto- typura, quod nihilorainus est in imagine pulcritudo. non solum in eo cuius est imago. Et potest ibi re- periri duplex ratio pulcritudinis , quamvis in eo cuius est, non nisi una inveniatur. Quod patet, quia imago dicitur pulcra, quando bene protracta est, diciiur etiam pulcra, quando bene repraesentat illum, ad quem est. Et quod ista sit alia ratio pul- critudinis, patet, quia contingit unam esse sine alia: quemadmodum dicitur" imagodiabolipulcra, quando bene repraesentat foeditatem diaboli, et tunc foeda est. Et ideo Hilarius, approprians speciem sive pul- critudineni Filio, uiagis appropriat sub nomine ima- ginis quam sub nomine filii.

3. Ad illud quod obiicitur, quod idem est bo- nuin et pulcrum.: dicendum, quod Dionysius non vult dicere , quod sint unum mtione , sed quod sint unum re. Sed quoniani ratione differunt, ideo po- test alicui appropriari umnn, quod non appropriatur alterum.

PrevBack to TopNext