Text List

I, Distinctio 31, Pars 2, A. 2, Q. 1

I, Distinctio 31, Pars 2, A. 2, Q. 1

Utrum Deus unum cum creatura dici possit.

Quod autem Deus possit dici unum cum crea- tura, ostenditur: Per auctoritatem Apostoli primae ad Corinthios sexto: "Qui adhaeret Deo unus spiritus est". Si unus spiritus: ergo unum ens et una res; et si hoc: ergo unum.

2. Item, homo, qui "adhaeret Deo, unus spiritus est": aut ergo creatus , aut increatus ; non creatus , quia Deus non est creatura : ergo unus ' increatus. Sed spiritus increatus est omnino unus : ergo homo adhaerens Deo est simpliciter ununi cum Deo.

3. Item, magis unitur medium extremo quam extremum extremo ; sed Spiritus sanctus est me- dium uniens viros iustos, et viri iusti, per ipsum uniti, sunt unum — Ioannis decimo septimo'': "Ut sint unum , sicut et nos unum sumus" — ergo vir iustus cura Spiritu sancto potest dici unum.

4. Item, magis iinitur membrura capiti quam membrum cum membro: ergo cum membra Christi sint unum in Christo, multo fortius membrum est idem capiti. Sed Christus est caput non tantum se- cundum humanitatera, sed etiara secundum divini- tatem: ergo etc.

Contra: 1. Ex illo verbo, quod dicitur Ioannis decimo: "Ego et Pater unum sumus", impugnant Sancti haeresim Arianam, et maxime Augustinus, ex hoc concludens, .\rium errare, qui dicit, Filium aliam liabere naturam. Si ergo ratio .\ugustini bona est, unum dicit unitalein in natura; sed tali modo non esl unum Creator cum creatura: ergo elc.

2. Ilem, boc videtur alia ratione, quia quae maxime distant miniiiio sunl unum; sed Creator et creatura maxime distaiit: ergo non possunt siiii- pliciter dici unum.

3. Item. si sunt unum, ergo aliquod unum; sed si aliquod unura sunt, ergo Deus et creatura habent aJiquod commune; et si hoc, univocantur in aliquo. Ergo cum univocum simplicius sit, quam quae univocanlur in ipso', aliquid est sirapUcius Deo.

4. Item, si Deus et creatura sunt unum, cum in infmitum distet a qualibet, qua ralione dicitur unum cum una, et cum qualibet. Sed quaecuinque uni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem-: ergo secundum hoc omnia sunt unum.

CONCLUSIO.

Deus non potest dici simpliciter unum cum creatura; sed cum quadam determinatione , ut unus spiritus, haec locutio recte usurpatur.

Respondeo: Dicendura, quod sicut dicit Augu- stinus ', ad hoc, quod aliqua sint unum, non suflicit conformitas voluntatis , sed necesse est praesupponi convenientiam in natura. Quoniam ergo Deus et conciusio 1. creatura summe differunt in natura, ideo non debent dici unitm, sicut probant rationes ad hoc inductae.

Quia vero vir iustus ' conformatur per carita- tem voluntati divinae et ei adhaeret magis quam alicui alii, recte dicitur iinum cuin determinatione , oncinsi, ut puta unus spiritus. Spiritus enim voluntas dici- tur et amor% unde qui adhaeret Deo unus spiri- tus est, quia unius et conforniis voluntatis est.

1. Ad illud ergo quod obiicitur: est uniis spi-soiuiioi ritus, ergo una res; dicendum , quod ibi est fallacia '""""'" secundum quid et simpliciter. Nam xmus distrahitur a ratione sua per hoc quod est spiritus, et dicit ibi unitatem non per indivisionem sive unitatem natu- rae, sed per conformitatem voluntatis.

2. Ad illud quod obiicitur: aut unus spiritus creatus, aut increatus etc. ; dicenduni, quod nec creatus, nec increatus. Nam spiritus non stat ibi pro substantia , sed pro actu voluntatis ; et unus non importat nisi conformitatem affectus humani ad divinara voluntatem sive ad divinum amorem, quia amor transformat amantera in amatum.

3. Ad illud quod obiicitur , quod Spiritus" est raediura uniens; dicendum, quod unit quantum ad voluntatem , sed non quantum ad conforraitatera na- turae; et non dicuntur ununi ratione conf6rmilatis voluntatis solura. Ideo non valet, quia ligaraen Spi- ritus non est lota causa quare sint unum.

4. Ad illud quod obiicitur, quod membra Chri- sti sunt unum; dici potest, quod membra Christi non dicuntur unum simpliciter, sed unum corpus; et sic etiam Christus est unum cura raembris', sed hoc est ratione huraanitatis assumtae.

PrevBack to TopNext