Text List

I, Distinctio 31, Pars 2, A. 2, Q. 2

I, Distinctio 31, Pars 2, A. 2, Q. 2

Utrum una creatura cuni alia simpliciter unum dici possit.

Secundo quaeritur, ulrum una creatura possit dici imum cum alia; et quod sic, ostenditur hoc modo.

1. Apostolus primae ad Corinthios tertio: "Qui plantat et qui rigat unum sunt" ; sed alius erati' plantans. ut Paulus, alius rigans, ut Apollo: ergo secundum hoc patet, quod una creatura polest dicT, unum cum alia.

2. Item, Augustinus dicit et Magister ponit in littera ', quod recte dicuntur unum quae conve- niunt in natura et voluntate; sed hoc habet una creatura cum alia: ergo etc.

3. Item, Dominus Matthaei decimo nono: "Ita- que iam non sunt duo , sed una caro" ; hoc dixit de viro et uxore; sed si sunt, et non sunt duo, ergo sunt unum: ergo vir cum uxore potest dici unum, et sic etc.

"4. Item, ab unitale principii materiahs venit unitas simphciter, quae est unitas numero'; sed corpus est materiale principium in homine — "qui autem adhaeret meretrici, unum corpus efficitur", sicut dicitur primae ad Corinthios sexto — ergo unum simpliciter, et sic etc."

Contra: 1. Idem, simphciter dictum, stat pro eodem numero^ ergo unum, sirapliciter dictum, stat pro uno numero; sed duae creaturae non sunt unum numero, quantumcumque conveniant: ergo non de- bent dici unum.

2. Item, si ahqua dicuntur unum propter con- venientiam in natura, tunc ergo, cum homo et asinus conveniant in natura, sunt unum; quod non conceditur. Si dicas , quod ultra requiritur confor- mitas voluntatis^; cum ergo viri peccatores con- veniant et in natura et in voluntate, ergo debenl dici unum: quod cum non dicanlur, uon suflicit ergo conformitas naturae et volunlatis.

3. Item, si homo ex coniunctione meretricis efQcitur unum, cum omnis unitas sit a prima uni- tate^ haec unitas erit a prima unitate; sed talis unitas est detestabilis : ergo prima unitas facit uni- tatem detestabilem , ergo ipsa est vituperabilis.

CONCLUSIO

Illa quae naturae, voluntatis et operationis conformitatem retinent, simpliciter unum possunt congrue dici; aliqua tamen istarum eonditionum deficiente, non nisi unum secundum quid dicuntur.

Respondeo: Dicendum, quod duae creaturae distinctae non possunt habere unitatem nisi per ioi. conformitatem; quaelibet autem conformitas non fa- cit dici unum simpliciter , sed illa quae est confor- mitas simpliciter, non secundum quid. Ad plenam ripiexcon- autem conformitatem requiritur triplex conformilas, scilicet in natura, in voluntate et in operatione; et quando illa tria concurrunt ad aliqua duo, tunc ' illa duo ' dicuntur unum : sicut Paulus et ApoIIo in natura erant conformes , quia uterque homo ; in vo- luntate similiter , quia uterque salutem fidelium cu- piebat; in actione similiter, quia uterque ad eam ^ procurandam se exercebat, ille plantando et hic ri- gando, et utraque actio conformis, quia utraque erat per divini verbi praedicationem. Verbum enim di- vinum primo iactatum est semen, deinde accipit irrigationem pluviae. — Si autem sit conformitas in natura solum , non debent ' dici unum nisi se- ('.oacuisio s. cundum quid, scilicet cum determinatione dimi-iJ"s.' nuenle, ut unum genere vel specie. Si solum in voluntate, tunc sunt unus spiritus, qui dicit amo- rem. Si unum in natura et voluntate, tunc.unum corpus et una anima. Si unum in natura et actione, possunt dici unum eum determinatione , ut forni- cator cum meretrice potest dici unum corpus; ta- men non potest dici unum simpliciter, sicut vir et uxor. Nec viri mali ita unum, sicut viri boni, quia disconveniunt in volitis principaliter intentis. Quili- bet enim malus bonum proprium quaerit et non commune.

Ex his patent quaesita. Concedendum enim est, aliqua duo dici unum simpliciter, si habeant con- formitatem, sicut dictum est, sicut probant primae rationes '.

Ad illud autem quod quarto obiicitur , dicen-Adarg.i.in dum, quod non concludit, quia fornicator et mere- '""^™- trix non dicuntur unum corpus ratione substantiae cnrporahs, sed ratione operis carnahs, in quo uniun- tur : et ideo non sequitur , quod debeant dici unum simpliciter.

1. Ad illud quod obiicitur de uno in numero, di- soiutio op- cendum, quod duplex est unitas, scilicet indivi- iS^ftTmi- sionis et conformitaiis. Unitas indivisionis attendi- ""^' tur in uno numero, et haec unitas est simpliciter; imitas vero conformitatis non est in uno numero, sed in his quibus contingit aliis conformari, ut di- ctum est.

2. Ad illud quod obiicitur, si propter conformita- lem in natura dicuntur unum etc. ; dicendum , quod propter conformitatem in natura et voluntate; et in natura non solum, secundum quod est rei essentia, sed ex qua pullulat pullulam '°, hoc est in quan- tum est operationis principium; sic patet, quod homo et asinus non dicuntur unum. Patet etiam, quod mali homines non dicuntur unum, quia etsi conc(ir(l;iii( in ime propiiiijuo et in opere, differunt taiuen in iTinolo, qiiia quilibet quam.l quod suum est '. lusti antem e contrario; si enim aliquando dis- sentiant voluntates eorum in fine propi.nqiio, conve- uiunt in rcmoto.

3. Ad illud quod obiicitur, quod unitas meretri- cis nullo modo est a Deo; dicendum, quod sicut in peccato est subslantia actionis — et liaec est a Deo — et deformitas — et haec non est a Deo:: sic in uni- tate tali intelligendum est.

PrevBack to TopNext