I, Distinctio 31, Pars 2, Divisio Textus
I, Distinctio 31, Pars 2, Divisio Textus
Terminata parte illa, in qua agit de significa- tione horum nominum similis et aequalis, hic inci- "^W, secunda pars, in qua agit de horum nominum appropriatione , et habet haec pars duas partes. In prima assignat appropriationes ; in secunda movet et solvit dubitationem , quae ex huiusmodi appropria- tione habet originem , infra distinctione trigesima se- cunda: Hic oiHtur quaestio ex praedictis deducta.
Prima pars dividitur in duas partes: \nprima assignat appropriata secundura Hilariura ; in secunda secundura Augustinum, ibi: Illud etiam sciri opor- tet, quod eandem trium personarum distinctionem. Prima pars habet tres. In prima assignat Hilarii appropriationem et eius explanationem propter sui obscuritatem. In secunda ostendit, quod illa quae Hilarius assignat, non sunt propria, sed appropriata, ibi : Non enim secundum praemissam expositionem. In tertia vero ostendit, quod illa quibus haec ap- proprial, sunt propria. Appropriatio enim est com- munis respectu proprii, et hoc facit ibi: Propria igitur personarum.
Illud etiam sciri oportet, quod eandem trium personarum etc. Haec est secunda pars huius par- tis, in qua assignat Magister appropriationem Augu- stini, et habet haec pars duas partes. In prima po- nit ipsam appropriationem ; in secunda ponit eius expositionem , M: Sed plurimos movet , quod Patri attribuit etc. Et haec pars habet tres secundum illa tria appropriata. In prima ostendit, qualiter Pa- tri appropriatur Mnto, ostendens etiam incidenter, quahter aliqua dicuntur unmn. In secunda vero ostendit, quomodo FiUo appropriatur aequalitas, ibi: Nunc videamus, quare aequalitas. In tertia vero ostendit, quomodo Spiritui sancto approprietur con- cordia, ibi: Quod autem in Spiritu sancto dicitur esse utriusque concordia.
On this page