Text List

I, Distinctio 32, A. 1, Q. 2

I, Distinctio 32, A. 1, Q. 2

In qua habitudine ille ablativus construatur, si dicitur: Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto.

Secundo quaeritur, in qiia habitudine construa- tur iile ablativus, cura sic dicitur: Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto. Et quod in habitudine formae videtur:

1. Per simile, quia Petrus ^ diligit amore a se procedeule forraaliter : ergo pari ratione Pater et Fihus diligunt se Spiritu sancto formaliter.

2. Item , nihil denominat aliquid , ad quod com- paratur ut ad principium solum, nisi comparetur ut informans — nam quamvis cursus sit a Deo, non tamen Deus dicitur currere — sed amor est a Patre et Filio, et illo- dicuntur amare: ergo araor esl in ratione formae.

3. Item , omni nexu aliqui nectuntur forma- liter ; sed Spiritus sanctus est nexus: ergo ali- qui illo nectuntur, et non nisi Pater et Filius,: ergo etc.

4. Item, omni alljedine aliquis est albus forma- liter, ergo* omni amore aliquis est ainans formali- ter; sed non est amans formahter amore, nisi ille cuius est amor: cum ergo Spiritus sanctus sit amor Patris et Filii, patet etc.

Contra: 1. Omne quod diligit formaliter alio Ad opposi- a se, habet diligere solum per participationem : ergo si Pater et Filius diligunt forraahter alio a se, ergo diligunt per participationera. Sed hoc est inconve- niens: ergo etc.

2. Item, si aliquis diligit ahquo formaliter. iUo circumscripto, impossibile est intelligere amorem in eo sive ipsura amare: ergo si Pater et Filius ' dili- gunt se Spiritu sancto, impossibile est intelligere Pa- trem amare, non intellecto Spiritu sancto; sed lioc est falsum: ergo et primum.

3. Item , nulla liypostasis est Ibrma ^ ; sed amor, qui est Spiritus sanctus, est hypostasis: eigo non est tbrma, ergo nullus iilo amore diligil Ibr- maliter.

4. Item, nnllnm relativum potest esse Ibrma sui correlativi — quia ex forma et formato iit unum, relativum autem distinguitur a correlativo — ■ sed anior, qui est Spiritus sanctus, correlative se habet ad Patrem et Filium: ergo etc.

4. Item , omnis forma est ante illud cuius esl forma; ergo si Pater et Filius dihgunt se^ Spirilu sancto formahter, amor iUe praecedit diligere Palris et Filii. Sed hoc falsum est, quia dilectio prodiici- tur: ergo etc.

CONCLUSIO

Cum dicimus , Patrem et Filium se Spiritu, sancto diligere, ablativus ille construitur in ratione: quasi effectus formalis, et ideo aliquo modo in ratione formae.

Respondeo: Dicendum, qnod aliquorum positio opinio 1. fuit, quod ablativus ille construitur in ratione signi, non in ratione formae. Nam Spiritus sanctus se ha- bet per modum producti respectu dilectionis Patris et Fihi , et ideo illius est signum. Unde dicunt, quod is est sensus locutionis: Pater et Filius diligunt se: et huius signum est , quia concorditer spirant Spiri- tum sanctum, qui est amor unicus et indivisus. — improbaiar. Sed haec positio non est sufTiciens. Nam si abiativus posset construi vere in ratione signi cum verbo , tunc haec esset vera: Pater et Filius diligunt se amore creato, quia amor creatus signum est illius; quam nullus concedit. — Si dicas , quod istud non est si- gnum ita' propinquum; obiicitur, quod tunc haec esset vera simpliciter: Pater est sapiens sapientia genita, cum sapientia genita sit maxime signum sa- pientiae in Patre generante.

Aliorum positio fuit, quod ablativus ille con- opinio 2. struitur in ratione formae. Dicunt enim , quod dili- gere se nihil aliud est, diclum de Patre et Filio, quam invicem connecti. Et quoniam nexu formaliter connectnntur, et Spiritns sanctus est ille nexus ; ideo, formaliter loquendo, ista est vera: Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto, sicut haec forma- liter est vera: Pater et Filius nectuntur nexu. — Sed haec positio non potest omnino stare, quia, cum dicitur: Pater et Filius neetuntur, aut ne- ctuntur dicit aliquid, quod sit in Patre et Filio a Spiritu sancto, aut quod est in eis ut principium Spiritus sancti. Si qnod est in eis a Spiritu sancto: ergo Pater et Filius aliquid recipiunt a Spiritu san- cto; si aliquid, cum non possint recipere partem, ergo totum : ergo sunt a Spiritu sancto , quod est inconveniens. Restat ergo, quod hoc quod est ne- ctuntur dicat aliquid, quod est in Patre et Filio ut principium Spiritus sancti — quamvis enim sit pas- siva secundum modum *, activa est secundum rem — et si hocSpiritus sanctus comparatur ad connexic- nem ut ad principium, non ergo ul in ratione for- mae omnino.

Patet igitur, quod prima positio dicit minus suflicienter; secunda dicit nimis abundanter, quia nimis exprimit. Et prima fuit Magistri Sinionis Tor- nacensis"; secunda fuit Magistri Gulielmi Antisiodo- rensis. Et licet neulra sit omnino sufliciens, tamen utraque habet in se aliquid veritatis. Nam prima dicit, quod Spiritus sanctus se Imbet ad Patrem et Filium per modum producti; et hoc quidem ve- rum est. Secunda dicit, quod amor comparatur ad amantes ut in ratione formae; et hoc quidem ve- rum est.

Et ideo ex his duabus positionibus , quarum una est insufQciens et alia excedens, colligitur me- dia positio sobria et sufficiens; videlicet quod ille ablativus construitur in ratione effectus formalis , si licet ° nominare effectum quod est ex principio. Et haec fuit positio Magistri Hugonis de sancto Vi- ctore ', qui hic clare vidit veritatem. Unde redarguit illos, qui reputant hanc quaestionem insolubilem. Unde dicit, quod, sicul cum dicitur: ego diligo te amore a rae procedente , ibi est constructio in ratione effeetus formalis; sic in proposito. In hoc tamen est differentia, quia amor a te procedens est in te re- quiescens ut uniem et inhaereiis, quia est accidens: sed in divinis amor a Patre et Filio procedens est in eis requiescens ut uniens, non tamen ut inhae- rens, quia non est accidens, sed substantia et hypo- stasis; et ideo adhuc niirius habet rationem formae.

Concedendae ergo sunt rationes ad hoc inductae, quia ablativus habel aliquo modo rationem formae. Quod tamen ultimo obiicitur, non valet, quia omnis albedo est forma; sed aliquis amor est hypostasis

1. 2. Ad illud ergo quod in contrarium obii- citur: si Ibrmahter alio dihgunt, ergo per participatio- - nem; dicendum, quod diliqere alio per essentiam facit participationem , sed alietas personalis non. Unde Hugo '' : "Animus humanus amor non est, sed ab ipso procedit amor, ideo se ipso non diligit; Pa- ter vero amor est et Spiritus sanctus eiiis amor est, ideo diligit se ipso ; diligit etiam Spiritu sancto" ; et ideo patet, quod non per participationem. — Et ideo patet sequeos; quia enim Pater se ipso diligit amore essentiali, ideo potest intelligi amare Pater, Spirilu sancto non intellecto ; non sic autem est de amore notionali.

3. 4. Rationes sequentes procedunt de forma, secundum quod habet perfectum actum formae. For- mae enim est inhaerere, et ideo non est hypostasis; ideo etiam non distinguitur ". Ibi vero abiativus cadit ab actu formae, qui est inhaerere, et tenet actum formae, qui est unire.

5. Ad illud quod ultimo obiicitur, quod forma praecedit illud cuius est forma; diceiidum, quod loquitur de forma, secundum quod habet rationem causae, quia sic praecedit; sed alilativus cadit a ra- tione causalitatis, quia construitur per modum ef- feclus formalis. Patet ergo, quod quodam modo est ibi ratio * formae, quodam modo ratio signi; et in hoc patet responsio ad omnia quaesita.

PrevBack to TopNext