I, Distinctio 32, Divisio Textus
I, Distinctio 32, Divisio Textus
Supra posuit Magister appropriata, in quorum explanatione dixit, Spiritum sanctum esse concor- (liam , qiiia Pater et Filius diligunt se Spirilu san- cto; ideo hic movet quaestionem de illa locutione. Et hoc facit in isla distinctione. Habet autem haec distinctio tres ' partes.
In prima movet Magister principalem quaestio- nem prius positam, scilicet utrum Pater et Filius diligant se Spiritu sancto. lu secunda vero movet aliam quaestionem huic consimilem, quae facit ad eius explanationem , et hoc facit ibi: Praeterea di- ligenter investigari oportet , et est illa quaestio: utrum Pater sit sapiens sapientia genita. In tertia redit ad principalem quaestionem determinandam , et hoc facit M : Praeterea diligenter notan- dum est.
Prima pars habet duas partes. In prima Ma- gister movet quaestionem et opponit. In secunda vero respondet quaestioni, sed non respondet obiectioni, ibi: Huic quaestioni, cim altitudinem.
Praeterea diligenter investigari oportet. Haec est secunda particula, in qua determinat Magister quaestionem annexam, scilicet utrum Pater sit sa- piens ^ sapientia genita. Et quia ad determinationem huius quaestionis tria alia dubia coiicurrunt, ideo habet haec pars quatuor partes secundum quatuor dubitaliones , quas movet el determinat. Et primo deterrainat istain quaestionem : utruni Pater sit sa- piens sapientia genita, quam determinat in partem negativam. Secundo vero determinat aliam quaestio- nem : utrum Filius sit sapiens sapientia ingenita , quam determinat in partem affirmativam ', ibi: Post haec quaeri solet etc. Tertio movet hanc quaestio- nem: utrum Filius sit sapiens per se ipsum vel se ipso, quam determinat per distinctionem , quod *e ipso potest teneri originaliter , vel formaliter , et hoc ibi: Quaeri atitem solet, utruni Filius etc. Quarto movet hanc quaestionem: utrum Pater duplicem ha- beat sapientiam, quam determinat in partem nega- tivam ostendens, haiic quaestionem et eius rationem non esse responsione dignam , et hoc facit ibi : Post haec quaeri solet a quibusdam , utrum una tan- tum sit sapientia.
Praeterea diligenter notandum est. Haec est particula tertia, in qua redit Magister ad quaestio- nem primo positam, et habet haec pars duas partes. In prima obiicit accipiens rationem ex determina- tione alterius quaestionis. In secunda vero loco solu- tionis suam insufficientiam ostendit et hanc quaestio- nein determinandam lectori ' relinquit , et hoc ibi : Difjicillimam mihi hanc quaestionem fateor.
On this page